On this page
Psalmus 89
Psalmus 89
Versus 2
"Priusquam montes." Ne autem videretur non fuisse, antequam esset nobis refugium; adjungit "priusquam. Montes, terra."
AUG. "Ecce omnis rationalis creatura hac differentia distincta est, "ut montium"nomine celsitudo angelorum; et "terrae"nomine humilitas hominum: ideoque non incongrue verba sic distinxit, ut diceret "montes,"id est angelos, "fieri,"et "terram,"id est homines, "formari. Fierent aut formaretur."Formari, vel fingi, solet dici secundum corpora: fieri de nihilo."
"A saeculo." Ecce quae aeternitas nobis refugium, etc., "usque ad Ne avertas, quoniam mille anni. Tu es." Optime ait, quia immutabilis. Non dicit eris, vel fuisti, cum immutabilis essentia Dei non noverit praeteritum, vel futurum; unde dictum est: "Ego sum qui sum." Et, "Qui est misit me ad vos?" Et: "Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient."
Versus 6
Versus 9
"Quoniam omnes dies." AUG. "Cognitio nostra defecit obtenebrata ratione per peccatum, vel, tempus vitae abbreviatum est, et pene "defecit,"quia ad paucitatem redacti sunt dies vitae nostrae."
"Anni nostri sicut." CASS., AUG. "Miseria et brevitas hujus vitae exprimitur hic per similitudinem "araneae,"quae texit inanes telas, ut dolo capiat muscas: unde sicut aranea, id est, in rebus corruptibilibus laborabamus, inania texebamus."
Versus 10
"Septuaginta." ID. "Terrenorum appetitus quae septem diebus aguntur: si in virtutibus octoginta, id est, aeternitas petitur."
"Annis." Vel anni, alia littera. Quo temporis spatio dicuntur longaevi, qui etiam usque ad "octoginta" annos aliquas vires habere videntur.
Versus 12
"Et eruditos corde in sapientia. Vel compeditos corde." Quod idem est, quia qui erudiuntur in sapientia, pedem mentis injiciunt in compedes Dei, ut a via ejus non exorbitent. Quos sic fecit Deus notos in Novo Testamento, ut pro fide omnia spernerent, quae magna habentur, in Veteri et aeterna morte quaererent: hoc attendens ait, pro eis, qui multa patiuntur a saeculo pro aeternis.
Versus 14
"Mane misericordia tua exsultavimus, et delectati sumus." AUG., CASS. "Modo nox, in qua esurimus: tunc autem satiabimur vultu, unde: "Satiabor cum apparuerit gloria tua."Et alibi: "Mane astabo tibi, et videbo."Nunc autem pro eo "laetati sumus,"et in malignis diebus in quibus dicimus: "Respice in servos.""