Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 88

Psalmus 88

Versus 2

"Misericordias." CASS. "Hic Psalmus de spe Christianorum et magnificentia Domini multa dicit, per quae nemo seducitur, qui digne supplicet, quod verus Israel ita intelligit. Primo de misericordia et veritate se cantare promittit Propheta."

"In aeternum." CASS., REM. "Quomodo "misericordias in aeternum cantat,"et gratias agit, qui miseriae non meminit? Quomodo autem plena beatitudo si memoria reatus mentem tangit? Sed saepe laeti tristium meminimus, et sani dolorum sine dolore, et inde amplius laeti et grati sumus; sic itaque et miseriae recordatio nil beatitudinis detrahit."

"Veritatem." Promissionem. In ore, non ex ore labitur, sed in ore diu tanquam dulce versatur.

Versus 3

"Quoniam dixisti." Hic dicit: Unde scit? et quae misericordiae Dei per Christum sint?

AUG. "Quas misericordias, et quam veritatem cantabo? Ecce."

"Quoniam dixisti." Quasi dicat: Ego homo secure dico, quod tu, Deus, dixisti, per Spiritum manifestati.

"Misericordia aedificabitur." AUG. "Utrumque repetit, quod praedixit. Quia universae viae Domini misericordia et veritas. Non exhibetur veritas in impletione promissorum, nisi praecedat misericordia in remissione peccatorum. Denique, veritas Judaeis, quibus promissa facta sunt, pertinet, misericordia, gentibus: ut ait Apostolus: "Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei implendam: gentes autem super misericordia honorare Deum"."

"In coelis." Qui enarrant gloriam Dei, per quos aedificatur misericordia.

Versus 4

"Juravi David servo meo." Securus est iste, ideo quia Deus dixit: securior, quia juravit. Juratio Dei promissionis est confirmatio, ex utroque fit homo Ethan, id est, robustus.

Versus 5

"In aeternum." CASS. "Non est temporalis aedificatio misericordiae, sicut ruina iniquitatis temporalis est: destruitur enim iniquitas temporalis in quibusdam, ut in eis aedificetur aeterna misericordia, unde Jeremiae Dominus dicit: "Ecce ergo constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices et plantes. In generationem.""

AUG. " Generatio enim non potest, etc., usque ad sedebit et tunc in sanctis."

Versus 6

"Confitebuntur coeli." CAS. "Diapsalma. Secundo diversis modis laudes, et potentiam Dei describit, quasi, sicut dixisti, ita fiet."

"Confitebuntur," laudabunt.

"Confitebuntur coeli mirabilia." In omni enim misericordia perditorum, in justificatione impiorum quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia surrexerunt mortui, plus lauda quia redempti sunt perditi. Vides enim hominem heri voraginem ebrietatis, hodie ornamentum sobrietatis. Vides enim hominem heri coenum luxuriae, hodie decus temperantiae: heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei. Vides hominem heri servum creaturae, hodie cultorem Creatoris: haec sunt mirabilia quae confitentur coeli.

"Etenim veritatem." CASS. "Vel sine "enim."Mirabilia quomodo omnia agit et administrat ubique. Veritas in Ecclesia ubi creditur, "Verbum caro factum,"et quod Trinitas, prius Deus."

Versus 7

"Quoniam quis." AUG. "Notandum quod idem sunt coeli et nubes, scilicet praedicatores. Sed coeli, praedicatores, propter fulgorem veritatis."

"Nubes," quae nebulosae sunt propter mortalitatem carnis, et quia transeunt, ubi et abscondita, quae post in judicio clarebunt.

"In filiis." Vel superis, vel hominibus. Ne ergo putetur tantum homo: ille enim naturalis, nos adoptivi; ille genitus, nos creati; ille ab aeterno genitus, nos in tempore facti; ille unicus, nos multi.

Versus 8

"Super omnes." ID. "Angelos, vel homines, qui sunt stipatores ejus impares, qui ei dono ejus proximant."

Versus 9

"Tibi." ID. " Qui omnia fecisti, etc., usque ad tentari supra id quod potest homo."

Versus 11

"Vulneratum." Humiliatus est perdendo, quos tenebat; vulneratus percusso corde, ubi superbiebat.

"Superbum." AUG. "Scilicet draconem, qui in mari factus est ad illudendum ei, qui per humilem Christum, in quo alii sunt humiles, humiliantur; humiliavit se Christus, ut humiliaret superbum. Superbus enim superbos tenebat: vulneratur diabolus vulnerato Christo, nondum ex toto mortuus est."

"Inimicos." Aerias potestates vel Judaeos per mundum dispersos, vel de hominibus alios assumpsit qui sunt spolia diaboli, alios reliquisti quos post eum abire permisisti.

Versus 12

"Tui sunt coeli et tua est terra orbem," etc.

ID. "Ideo in coelo triumphavit de diabolo, quia ejus est coelum; in terra de Judaea, quia ejus est terra. Cur ergo illi in alienis superbierunt?"

"Tu fundasti." Cur ergo in eum se erigunt, cujus est ambitus mundi, et omnes creaturae quae in eo sunt?

Versus 13

"Aquilonem." Diabolus.

"Mare tu creasti." Saeculum. Stulte ergo in eum se erigunt, a quo creata sunt.

"Thabor et Hermon in nomine tuo." AUG. "Montes Syriae, et per eos gentes accipiuntur a parte totum per synedochen."

"Exsultabunt." Christo veniente allegorice.

"Thabor," Judaei, ad quos primum lumen venit.

"Hermon," Gentes, quae prius fuerunt anathematizatae.

"In nomine tuo exsultabunt," conjunctis in angulari lapide duobus parietibus.

AUG. "Thabor." "Veniens lumen a summo scilicet lumine, quo veniente fit anathema ejus, id est diaboli, qui nos tenebat in errore suo. Quod est: a te datum est ut illuminemur, ut anathema demus diabolo."

Versus 15

"Praeparatio sedis tuae." CASS. " "Sedes"Dei aeterna, sed in judicio apparebit "parata,"cum ipse videbitur juste judicare. Vel modo homines discernendo et justa tenendo, parant se sedem Domino."

"Misericordia et veritas praecedent faciem tuam." A similitudine praecursoris Domino hospitium praeparantis.

Versus 16

"Beatus populus qui scit," etc. CASS. "Ille scit, qui suam laetitiam non in sua, sed Domini virtute ponit, vel, qui, quod ore cantat, corde intelligit: unde sequitur hoc praemium, "in lumine,"id est, in contemplatione Trinitatis perseverabunt."

"Jubilationem." Jubilus, gaudium quod verbis explicari non potest, nec tamen penitus reticeri. "Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt."

CASS. "Commendat gratiam, de qua jubilus."

AUG. "Vel in bene placito tuo, id est in Christo, ideo in ipso, quia assumpsit carnem nostram, in quo omnis spes."

Versus 20

"Tunc locutus est in visione." CASS. "Diapsalma. Tertio promissiones Patris de Christo. Superior laus non est dubia, quam paterna confirmat auctoritas."

CASS.

AUG. "Tunc." "Quando disposuisti testamentum, vel cum haec diceres mihi, "tunc locutus es sanctis,"reliquis prophetis "in visione,"non enim ignoranter locuti sunt, sicut Montanus et quidam alii haeretici dixerunt."

Versus 21

"David servum meum oleo sancto meo unxi eum." AUG. "Manu fortem, servum obedientem, ideo in eo posui adjutorium."

Versus 23

"Inimicus in eo." ID. "Diabolus, unde: "Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam"."

"Filius iniquitatis non apponet nocere." Judas non apponet, non addet effectum voluntati.

Versus 24

"A facie ipsius inimicos." AUG. "Cum facies ejus peccatores respicit, a criminibus separantur, quibus non est locus sub praesentia ejus."

Versus 25

"Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus." ID. " Saepe misericordia et veritas commendantur nobis, etc., usque ad ubi haec sibi occurrunt."

Versus 31

"Si autem dereliquerint." Non solum de persistentibus, sed et de cadentibus haec promitto.

Versus 33

"In virga." " Quis enim est filius?etc., usque ad: "Et in verberibus," etc."

Versus 34

"Non dispergam." AUG. "Ipse non tollit misericordiam ei, qui Christianus quidem est: quod si homo ita iniquus est, ut fugiat accedente patre, ipse se alienat, non pater abjicit eum."

Versus 35

"Neque profanabo." Profana esset promissio, si esset inexpleta. Nunquid propter malos pisces nihil ex illa sagena mittitur in vascula? Mittentur utique boni pisces, id est, quos praedestinavit.

Versus 36

"Semel juravi." CASS. "Homo frequenter, Deus "semel,"qui non variatur."

"In sancto." In homine Christo, in quo complendum erat quod juravi; vel David, id est Christo, per sanctitatem.

"Semen," Christiani.

Versus 37

"Sicut sol in conspectu." AUG. " Secundum animam, etc., usque ad in coelo, id est Christus."

Versus 39

"Tu vero repulisti." CASS. "Diapsalma. Quarto adversa praedictis promissionibus ponit, ne putentur in alio impleri, quam in futuro tunc Christo."

"Tu vero repulisti." Quasi, Christianis haec bona, sed non Judaeis, qui se privaverunt promissione, et hoc est: Tu vero "Christum tuum," id est, unctum David, a regno repulisti pro peccato, quod commisit contra Uriam de Bethsabee;

"Et despexisti," vel sprevisti, quia multa indigna passus;

"distulisti," diu in tribulatione, "testamentum," promissa Judaeis, ad gentes lata sunt.

AUG. "Tu vero." "Vel, haec omnia de Christo et Ecclesia, "repulisti,"ad patibulum "Christum tuum,"et in despectum dedisti. Vel, distulisti a gloria, ad tempus, vel secundum membra."

Versus 40

"Testamentum." Promissio videtur eversa, et sancti profani reputantur.

Versus 41

"Sepes," praelatos, "destruxisti," dum occiduntur.

"Et posuisti firmamentum ejus formidinem." Qui firmabant alios docendo, jam sunt timori, dum affliguntur, et quidam jam sunt direpti "a transeuntibus viam," quae est Christus.

Versus 44

"Avertisti adjutorium gladii ejus." Id est praedicationem.

"Non es auxiliatus ei in bello," sed dedisti ad passiones.

Versus 45

"Destruxisti eum ab emendatione," etc., id est, quidam mundi defecerunt, et in terram redacti sunt.

Versus 46

"Minorasti," ut putatur, dum cito de vita auferuntur.

AUG. " Quare illa promisit Deus, etc., usque ad ut haec promissio in aliis exspectaretur."

Versus 45

"Destruxisti eum." Haec omnia venerunt Judaeis, non tamen ablato eis Christo, et aeterno regno, sed dilato.

"Sedem ejus in terram collisisti." Id est, regnum eorum ubique terrarum deletum est, quia jam non est de eis princeps.

Versus 46

"Minorasti." Quia diu staret regnum eorum, si sub Deo.

"Perfudisti eum confusione." Quia gestat opprobrium infidelitatis.

"Minorasti." AUG. "Putabant se regnaturos in aeternum, sed minuisti dies regni eorum, ut non staret, juxta opinionem eorum."

Versus 47

"Usquequo, Domine?" CASS. "Diapsalma. Quinto. Ecce in quo impletae promissiones, scilicet in "substantia David,"quae vivit, et eruit animam, id est, in Christo."

AUG. "Sed, usquequo non resuscitas Christum? Quae "substantia?"quae nihil, nisi per ipsum."

Versus 49

"Quis est homo qui vivit et non videbit mortem?" nullus. In his jam postulat subvenire homini, vel specialiter Judaeis.

Versus 48

"Memorare quae mea substantia." ID. "Dicit hoc David, carne positus in Judaeis, spe in Christo. Quae "sit mea substantia?"Et si Judaei deficiunt, non deficit "mea substantia,"non omnino interit radix, unde veniet Maria: et de ea veniet semen cui promissum est. Nam de populo illo virgo Maria, de virgine Maria caro Christi, et caro illa non est peccatrix, sed peccatorum mundatrix."

"Nunquid enim vane." Omnes filii hominum ierunt in vanitatem, non "tamen vane constituisti" eos: unde ergo mundas eos a vanitate? per "semen," in quo est "mea substantia;" de quo subdit: "Quis est homo?"

Versus 49

"Quis est homo?" ID. "Nulli hoc convenit, nisi Christo: et si enim resurgentes invenit, et non ultra videbunt mortem: non tamen ipsi "eruent animas suas de manu inferiori,"sed ille, qui "potest animam ponere, et iterum sumere, cui nemo eam tollet.""

CASS. "Vel sic, nullus vivet, vel eruet animam: et cum hoc sit, "ubi sunt misericordiae?"Jam rogat promissiones impleri, quas David fecit."

Versus 50

"Ubi sunt misericordiae?" ID. "Diapsalma. Sexto, in membris etiam implentur promissiones, non temporaliter, sed spiritualiter. Et loquitur in persona Ecclesiae."

Versus 51

"Memor esto, Domine." AUG. "Ut remuneres, videtur oblitus, dum differt."

"Opprobrii servorum." CASS. "Illati servis a multis gentibus."

AUG. "Quod ego (Ecclesia) "Continui,"id est, portavi."

"In sinu," in secreto mentis, quia palam non audebat loqui.

Versus 53

"Benedictus." CASS. "Contra maledictiones gentium."

AUG. "Benedictus. Exclamatio ex visa claritate Christi."

PrevBack to TopNext