Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 9

Psalmus 9

Versus 1

"In finem pro occultis filiis." Nec additur cujus, per excellentiam est unigenitus Dei.

"Occultis." " Quia alia ejus sunt manifesta, etc., usque ad et de poena, qua judicat purgando, convertendo, excaecando."

Versus 2

« Confitebor tibi, Domine, in toto "corde meo, etc." Propheta laetus psallit, quia cultura diaboli adventu Christi destruitur: et Christus regnat, judicat, adjuvat.

Versus 4

"In convertendo inimicum meum, etc.," "peribunt, etc."

AUG. "Quia dum diabolum convertisti retro, membra infirmantur, ut nil nocere possint, et non erunt, vel, destruentur ex toto ab impugnatione tua, cum dices, "Ite, maledicti ,"vel, peribunt cum aufert Deus ab eis iniquitatem."

Versus 5

« Fecisti judicium meum et causam "meam."

Ibid. "Quia mihi servierunt ad utilitatem, quia "sedisti.""

"Judicas." HIER. "Pater, ut Christus moriatur pro genere hominum."

AUG. "Vel, Christus in fine judicabit, cui Pater omne judicium dedit."

Versus 6

"In saeculum et in saeculum." Ibid. "Saeculum est hoc praesens quod volvitur: saeculum saeculi aeternum, cujus illud imago est. Vel, determinatio est, ne hoc praesens acciperes."

Versus 7

« Frameae.

CASS. "Virtus diaboli in fine saeculi destruetur."

"Civitates." Populi ejus.

"Cum sonitu," id est, clamore maximo, ut fit cum res prosperae gravi "fine" clauduntur. Sed e contra Dominus permanet.

"Finem," AUG. "est gladius quem vibrabit in secundo adventu aperte judicans, et qui modo occulte, usque ad quem aliquid valent hostis frameae, sed tunc penitus deficient."

"Eorum." CASS. "Pluraliter, cum supra inimici singulariter dixit, quia cum plures sunt daemones, quia tamen in malitia similes sunt, quasi unum."

"Cum sonitu." AUG. "Id est, et strepitus et tumultus impietatis periit: vel, cum impietas evertitur, strepitus fit, quia non venit ad summam pacem, nisi qui magno strepitu cum vitiis pugnavit."

Versus 8

"Thronum suum." CASS. "Judiciariam potestatem, qui in humilitate judicatus est, in majestate judicabit."

Versus 10

"Et factus." Quantum est, eum qui judex est, esse refugium pauperi, qui nihil mundi cupit.

"In opportunitatibus." AUG. "Non opportunius homo a saeculo avertitur, nisi his voluptatibus, labores et dolores misceantur."

Versus 11

"Sperent." AUG. "Cum desinunt sperare in rebus saeculi. Aversos a saeculo, quaerentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis. Nomen scitur, cum ille cujus est nomen, noscitur. Nomen est illi Dominus, quod novit, qui libenter ei servit, vel, qui est, et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus praeter, fuit, et erit. Nam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim praeteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine."

"Quoniam non reliquisti." Fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia praesentis temporis et futuri.

Versus 12

"Sion." Ibid. "Speculatio, quae modo agitur, ut perveniamus ad pacis visionem, id est, de Sion in Jerusalem: quaelibet autem studiosa speculatio fit in errorem, nisi Dominus in ea habitet."

"Studia." HIER. "Id est, mandata ejus quibus studendum est."

Versus 13

"Quoniam requirens." Ibid. "Sed quasi dicant, qui missi sunt evangelizare, nemo credit nobis, et occidimur, respondit: non sine fructu, quia "requirens ultione sanguinem eorum,"in judicio, ubi gloria occiso, poena occisori erit: "recordatus est, etc" Ibid.non post oblivionem, sed post longum tempus, secundum affectum infirmorum, qui oblitum putant, quia non tam cito fit ut volunt: quibus etiam adde, imo non est oblitus ut putatis: et si dixi "recordatus,"hoc contra querentes, qui pro dilatione putant oblitum."

Versus 14

"Miserere." CASS. "In sua persona dicit quod unusquisque petit."

"Vide." Ibid. "Aspectus Dei, auxilium est, qui cum fit, et lux tenebras fugat: de superbia inimici aestimatur humilitas patientis, quia tantum hi humiliantur, quantum illi extolluntur."

Versus 15

"Qui exaltas me de portis mortis, etc." AUG. " Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa laetitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: « Vidua, quae vivit "in deliciis, mortua est ." « Portis filiae "Sion." Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quae nec oculus vidit, nec auris audivit."

CASS. "Portae contra portas, quia hae mortis, illae vitae."

"Sion." Ibid. "Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incoepit."

Versus 16

"Exsultabo." AUG. "Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quae affligitur, exsultabo in Jesu."

CASS. "Spe enim salva est."

"In laqueo." Ibid. "Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animae amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem laetatur."

"In laqueo" ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam laetitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quae delectant, et ille dolor non sinit abscedere.

Versus 17

"Cognoscetur." CASS. " Vel de futuro judicio, etc., usque ad ut quidam falso putant."

Versus 18

"Convertantur peccatores." AUG. "Hic est canticum diapsalmatis, quasi occulta laetitia separationis: quae hic fit non loco, sed affectu, intra bonos et malos."

CASS. "Peccatoribus cum Antichristo finem malorum praedicit; quasi hoc interim, sed tandem "convertentur,"ne in suis gaudeant."

"In infernum," ne alibi mittendos se putent.

Versus 19

"Patientia." AUG. "Patienter, propter hoc praecipue memor erit Deus pauperum, scilicet propter patientiam."

Versus 20

"Exsurge." AUG. "Precatur futurum judicium."

CASS. "Loquens de fine saeculi propheta, prospexit adventum Antichristi; unde quasi territus clamat: "exsurge.""

Versus 21

"Sciant." Id est, cruciati experiantur quod homines stulti fuerunt.

PrevBack to TopNext