"Ut quid." AUG. "Diapsalma, quia illi (Antichristo) licebit tanta facere, ut Deus putetur: subdit quasi vocem gementium et quaerentium de dilatione judicii."
CASS., AUG. "Ut quid." " Mala illius temporis pertractat, etc., usque ad sed opportune, ita scilicet, "Dum superbit.""
Versus 23
"Incenditur pauper, comprehenduntur in consiliis quibus cogitant." AUG. " Mire providentia Dei de malis operatur, etc., usque ad sic damnantur mali, justi salvantur."
Versus 24
"Quoniam laudatur." Ideo superbit vel comprehenditur, quia laudatur a suis, impletione desideriorum sensualitatis suae.
AUG. "Adulantium linguae alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator."
Versus 25
"Irae suae." CASS. "Antichristi, quia omnia turbulenter et crudeliter faciet: vel, Dei, non quaeret Deum poenitendo; vel, Deus eum, ut hic ulciscatur, sed in futuro gravius puniturus."
Versus 26
"Inquinatae." CASS. "Nequitiae causa est, quod Deum non habet ante oculos, et ideo viae ejus, id est, cogitationes et opera sordent."
"In omni tempore." AUG. " Suo, scilicet vitae suae, etc., usque ad et quia "omnium inimicorum suorum dominabitur.""
Versus 27
"Dixit," etc. Omnes gentes occupabo, sed non "sine malo," id est, peccato, quod ei proprium est. Vel semper ero sine malo: hoc sibi promittit, "cujus maledictione os plenum," etc.
"Non movebor." AUG. "Vel, putabit se malis artibus, et non aliter, venturum de mortali generatione in aeternam, quod et Simon magus putavit."
Versus 28
"Sub lingua." CASS. "Id est, cogitationes ejus sunt de labore sanctorum et dolore corporeo, quod in martyribus patet. Vel, labor sanctorum et dolor, qui est in poenis corporis est "sub lingua ejus,"id est levior, lingua ejus, quae intus nocet: illa, scilicet poena extra."
Vel, "sub lingua," quia verba plus timentur et nocebunt quam verbera, quibus praecipitatur et peribit anima.
Versus 29
"In occultis," etc. AUG. ", id est, ambiguis, ubi non facile videtur quid petendum, quid non."
Versus 30
"Oculi ejus in pauperem," etc. Ibid. "Exponit insidias, "oculi,"quasi misericordia et affectu, vel, alios sic decipit, quod oculi crudeliter respiciunt in pauperes spiritu."
"Leo in spelunca," etc. " Quia in eo vis et dolus, etc., usque ad per haereticos et falsos fratres."
Versus 31
"Inclinabit." CASS. "Cum nimia felicitate in otium remiserit animum, cadet repentino interitu: et Dominus spiritu oris ejus interficiet eum."
Versus 32
"In finem." " Negant videre Deum, etc., usque ad excitat Dominum, "Exsurge, Domine.""
Versus 33
"Exsurge, Domine Deus, et exaltetur manus, ut obliviscaris," etc. Ibid. "Precatur judicium, ut hic cito finiantur, quae tanta sunt, ut nemo velit tempus quo haec fiunt dilatari."
"Exsurge." Quasi ex improviso, ut conterantur, dum tui tecum exaltati glorificantur.
Versus 34
"Propter quod irritavit impius Deum." AUG. "Jam itaque et de judicio illo intelligens et exsultans, dicit, propter quid? id est, quid proficit tanta mala facere?"
"Dixit enim Deus in corde suo," etc. Ibid. " Sensus iste pronuntiationem quaerit, etc., usque ad ne laborent, vel irascantur."
AUG. "Christus Judam toleravit et ad praedicandum misit, et ei eucharistiam dedit ut ostenderet dona pervenire ad eos qui fidem accipiunt, qualis Judas fuit."
Versus 35
"Vides enim quoniam tu laborem et dolorem." Id jam praeordinasti, ubi tradas eos in manu tua.
"Orphano," etc. AUG. "Cui moritur pater mundus, per quem carnaliter est genitus, ut dicat: "Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.""
"Quaeretur." AUG. "Quando adhuc necessarium sit ad purgandos nos, sicut supra dum superbit impius, etc.; sed quia non invenietur, id est, quia jam non est in quo sit locus peccato illius, plano ferro non est opus lima."
Versus 37
"Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi." Hoc regnum gratius erit pro concurrentibus malis, quod veniet destructo Antichristo, ab hoc regno peribitis gentes, sed pauperes habebunt, quia "desiderium pauperum," etc.
Versus 38
"Praeparationem cordis." CASS. "Vel, concupiscentiam, quod est ubi omnibus viribus animae aliquid ardentius petitur. Vel, hoc, quod in cordibus eorum ipse Deus praeparavit. Vel, quam statim volunt petere Deus audiat."
"Auris," etc. AUG. "Nominatis membris, quae in nobis visibilia et corporea sunt, in Deo potentias operationum intelligi oportet."
Versus 39
"Judicare pupillo et humili," etc. " Secundus adventus manifestus erit, etc., usque ad auctor malorum cum sua plebe damnabitur."