On this page
Caput 14
Caput 14
Versus 1
"Infirmum autem." Perfectae fidei est nullum cibum discernere, vel immundum putare, quia "omnia munda mundis." Sed quidam infirmi censebant a quibusdam abstinendum, et ita inter Romanos contentio; unde praecipit tales assumere, non abjicere, sed patiendo exemplo et verbo ad fidem erigere. Et si incognitum est quo quis animo faciat, non inde disceptare.
Versus 2
"Infirmus." Ille est infirmus qui cibos discernit, putans alios mundos, alios immundos, eo quod Judaei prohibiti sunt edere, hunc autem suo judicio relinquendum dicit, ne cum scrupulo edat. Vel, licet sit perfecta fides, quae omnia licere credit, tamen infirmus et pronus ad casum, qui facile impetu libidinis sternitur, edat olus, id est tenues et aridos cibos, qui non sunt fomentum vitiorum, et abstineat ab illis quibus libido excitatur. Crassitudo enim carnium et deliciosae epulae provocant corpus ad libidinem.
Versus 3
Versus 4
"Domino suo stat." De incognito corde alieni servi tu non habes judicare, sed suus Dominus ad cujus honorem stat, qui stat; ad quem pertinet et casus cadentis, qui potest erigere vel judicare.
Versus 5
Versus 6
Versus 7
"Nemo enim nostrum sibi vivit." Qui enim lege frenatur, non sibi, sed Deo, qui legem dedit, vivit. Si lex non esset, sibi quisque viveret.
Versus 10
"Ante tribunal." Hoc a simili dicitur: tribunal enim sedes judicis est, quae in excelso locatur, ut judex ab omnibus videatur et ipse ex eminente loco omnes valeat intueri. Ita et Christus quasi in tribunali sedebit, quia ab omnibus videbitur, et ipse omnium conscientias videbit, et causas dijudicabit.
Versus 13
"Non ergo amplius." Non usurpemus nobis quod ad nos non pertinet. Non reprehendamus ea quae nescimus quo animo fiant; vel etiam si aperta, non ita reprehendamus, ut de sanitate desperemus. In his enim duobus temerarium est judicium, et vel superbia, vel inevidentia, unde dicitur: "Nolite judicare et non judicabimini".
Versus 14
"Scio et confido." Quasi dicat dico: Ne ponatis offendiculum fratribus. Non autem dico offendiculum vel scandalum, eo quod cibus sit immundus; quia scio per hoc, quod fiducia est in Jesu, qui postquam venit, absolvit a lege. Commune ponit pro immundo, ut tractum a vasis quae ante omnibus usibus erant communia, quorum quaedam postea sacrificiis dedicata non amplius communia, sed sancta dicebantur; vel tractum est a Judaeis quia ipsi Judaei dicebantur proprius populus Dei, alii vero omnes communes et immundi.
Versus 16
Versus 17
"Non est enim regnum Dei esca et potus." Non usus ciborum, sed concupiscentia refrenanda est. Non interest quid alimentorum vel quantum pro congruentia hominum et personae suae et pro valetudinis suae necessitate quis capiat, sed quam facile et laeto animo careat his, cum his vel oportet vel necesse est carere.
"Gaudium in Spiritu sancto. Qui enim," etc. Non utique in epulis, ut multi solent, sed in Spiritu sancto hoc gaudium oritur de fraterna pace; sicut in disceptatione ira, ubi non est spiritus, quia in solis pacificis est; cujus etiam gratia haec tria sunt in aliquo: justitia, pax et gaudium, quae in istis Romanis non erant
Versus 18
"Placet Deo, et probatus est hominibus." Secundum quod gaudium est in Spiritu sancto. Probatus autem habetur hominibus secundum justitiam, et pacem etiam, quia disceptatio discordiam parit, ideo dimissis temerariis judiciis, sectemur quae pacis non discordiae, et quae aedificationis, ut caeteri aedificentur, vel jam aedificati conserventur invicem Judaeus ad gentilem, et gentilis ad Judaeum.
Versus 23
"Omne autem." Non tamen omne quod fit cum fide bonum est, quia ignorantia quae est ex culpa, nocet. Omnis vita infidelium peccatum est, quia omnis infideliter vivens vel agens, vehementer peccat, et nihil bonum sine summo bono, ubi deest agnitio veritatis aeternae. Falsa virtus est etiam in optimis moribus. Opera quae videntur probabilia, praeter fidem sic sunt, ut magnae vires et cursus celerrimus extra viam.