Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Versus 5

"Idipsum sapere." Quasi dicat: Nisi idem sapiatis, Deum honorare non poteritis.

Versus 8

"Circumcisionis." Id est Judaeorum ad quos corporaliter venit; unde: "Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel".

"Propter veritatem." Non repulit Judaeos, quibus proprie veritas, gentibus misericordia, quibus nulla promissio facta erat.

"Promissiones." Promiserat enim Abrahae: "In semine tuo benedicentur omnes gentes". Et David: "De fructu ventris tui ponam super sedem tuam". Et item Jacob dixit: "Orietur stella ex Jacob".

Versus 9

"Confitebor." Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis.

Versus 12

"Erit radix Jesse." Et ex hac radice erit ille qui exsurget, etc. Jesse, radix: David, arbor, quae per ramum, id est Mariam, fecit fructum, id est Christum.

Versus 13

"Et pace." Ut possitis gaudere, det pacem et concordiam ad invicem; et hoc erit, si sit sana fides.

"Ut abundetis." Id est, ut per ista habita certiores sitis de aeterna beatitudine, et abundetis in virtute Spiritu sancti, id est, fortitudine bonae operationis, quae datur per Spiritum sanctum.

Versus 14

"Certus sum." Ne videretur Apostolus omnes intelligere discordes et ad corrigendum insipientes, removet quod ideo incipit, ut admoneat perfectiores de correctione minorum; et inde praeponit se exemplum qui laborat de aliis, et opus est ut isti hoc faciant, cum ipse aliis impeditus ad eos venire non possit.

"Repleti omni sapientia." Per hanc laudem provocat ad meliora, more exhortantis. Unde nec dicit docere, sed monere; quasi dicat quod sciatur, sed subterfugit animo. Hoc enim solet moneri, quod cum sciatur, aliquando subterfugit animo, aut negligenter habetur.

Versus 15

"Propter gratiam." Non temere scribit; sed Apostolus gentium audet scribere omnibus gentibus auctoritate sibi tradita per gratiam.

Versus 17

"Habeo igitur." Sic et vos si de fratribus laboratis. Hoc ideo dicit ut nihil minus se posse probet quam apostolos qui cum Christo fuerant.

Versus 20

"Non ubi nominatus," etc. Quia sciebat pseudoapostolos et alios sub nomine Christi falsa docere, quod postea corrigere maximi erat laboris; ideo sollicitus erat praevenire, et veritatem integre tradere, ubi nondum erat nuntiatus Christus; quod testimonio prophetae probat.

Versus 21

"Et qui non audierunt," etc. Ut verus esset et inviolabilis de verbo Dei intellectus, festinavit gentes veritate imbuere.

Versus 26

"Probaverunt enim." Ad hujusmodi opera Romanos invitat, quia qui per misericordiam Dei vivit, pius debet esse confratri.

"In pauperes." Hi totos se dederunt divinis obsequiis, nihil mundanum curantes, exemplum bonae conversationis daban fidelibus.

Versus 30

"Ut adjuvetis." Multi minimi dum congregantur unanimes, fiunt magni, et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Si ergo eum videre cupiunt, orent ut liberatum eum recipiant cum gaudio charitatis; unde sequitur "ut liberer."

Versus 31

"Accepta." Ut illi intellecta charitate illius erga se, cum illo unanimes Deo gratias agant. Magnus enim profectus est ei, cujus ministerio multi facti laeti Deum laudant.

Versus 33

"Deus autem pacis." Christus, qui ait: "Pacem meam do vobis, et pacem meam relinquo vobis" ; qui cum suis est usque ad consummationem saeculi, ita et sit vobiscum; ipse enim est qui ait: "Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumationem saeculi".

PrevBack to TopNext