Capitulum 2
Ad Romanos 2
Versa 1
"Propter quod inexcusabilis". Hic communiter de gentibus et iudeis. Iudeus iudicabat gentilem propter priorem statum. Gentiles iudaeum uterque homo non spiritus. Si iudaeus iudicat gentilem de idolatria et ipsi idolatriae. Si gentilis iudaeum de legis praevaricatione: et ipse praevaricator naturalis legis
"Inexcusabilis" Quia tu ipse testis es damnationis tuae dum alium iudicas quare hoc: quia eadem agis.
Versa 3
Versa 4
"An divitias bonitatis" Ambrosius "Copiosa est bonitas quae multa vel multis peccantibus multa bona ministrat: blandiens ut ad penitentiam atrahat. Copiosa patientia quae tot et tanta peccantes sustinet nec cito punit et hoc est longanimitatis quia non ad horam est: sed longa per multa expectans tempora. haec contemnit qui non sic utitur ad poenitentiam ut deus intendit: sed ad impunitatem vertit"
Versa 5
"Secundum duritiam autem" Sunt enim quidam quibus mala quae agunt displicent et ducti penitentia cordis quatenus eis datur ex eis exire lobrant de quibus hic non loquitur
Sunt alii quibus placent mala et de misericordia dei nimis praesumentes in eis pertinaciter per durant in quo illius ostendunt patientiam et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala. sed quoniam gravia esset intelligunt putant sibi iam non posse ignosci sicut ille qui dixit "maior est iniquitas mea" etc
Illi ergo nimia spe deum non iustum autumant. Isti vero desperatione deum non bonum estimant. Ex utroque ergo periclitabuntur et sperando et desperando contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes peribunt.
"Thesaurizas" Accumulas tibi vindictam eterius peccando haec impenitentia est blasfemia in spiritum sanctum
Ista duo occidunt animas desperatio et perversa spes. his duobus fit blasfemia in spiritum sanctum unde in evangelio. "Qui peccaverit vel verbum blasfemiae dixerit in spiritum sanctum non remittetur ei hic vel in futuro" de quo iohannes in epistola canonica. "Est peccatum ad mortem. non pro eo dico ut quid oret"
Peccatum in spiritum sanctum fit duobus modis scilicet per obstinationem vel desperationem. Obstinatio est induratae in malicia mentis pertinacia per quam fit homo impenitens. Et haec impenitentia est blasfemia in spiritum sanctum. Desperatio est qua quis penitus diffidit de dei bonitate et utrumque dicitur peccatum in spiritum sanctum.
Versa 14
"Cum enim gentes" Cum enim dixerat gentilem damnari si male operaretur: salvari si bene. sed cum legem non habeat quasi nesciat quid sit bonum quidve malum: videretur sibi neutrum debere imputari Contra apostolus etsi non habeat scriptam legem habet naturalem quia intelligit et sibi conscius est quid sit bonum et quid sit malum et ideo credendus est bene vel male operari et merito salvari vel damnari bene opeari dico et salvari quod non est nisi per gratiam et fidem ergo renovat naturalem imaginem dei in homine ex vicio et vestustate sopitam sine qua renovatione male operatur et damnatur accusante eum conscientia. vicium quippe contra naturam est quod utique sanat gratia. Non enim usque adeo in humana anima ymago terrenorum affectuum labe detrita est ut nulla in ea lineamenta remanserint. Non omnino deletum est quod ibi per imaginem dei cum crearetur impressum est. Proinde vicio sanato per gratiam naturaliter fiunt ea qua legis sunt. Non quod per naturae nomen negata sit gratia sed potius per gratiam reparata natura qua gratia interiori homine renovato lex iustitiae rescribitur quam deleverat culpa.