On this page
Caput 6
Caput 6
Versus 1
"Permanebimus." Hoc perversi accipiunt ex illo: "Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia." Hoc dicere est esse ingratos gratiae. Et quia gratia viget, ubi delictum abundavit, non est permanendum in peccato, ut quidam aestimant pro majori gratia. Non enim peccantis merito, sed subvenientis auxilio superabundavit gratia, ubi abundavit delictum. Non ergo permanendum in peccato, sed potius debemus et possumus esse peccato quasi mortui et sepulti per ipsam gratiam et resurgere in justitiam, et post, in vitam aeternam.
Versus 2
Versus 3
"An ignoratis." Mortui peccato quod fit in baptismo, non debemus ei iterum vivere, ut iterum mori sit ei necesse: quia in morte Christi, id est, in similitudine mortis Christi ut sicut semel mortuus est carne, et semper vivit, ita nos semel mortui malo per baptismum, semper vivamus bono. Vel "in morte" dicit: quia mors est causa hujus purificationis.
Versus 4
"Consepulti." Quidquid gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione, in ascensione, in sedere ad dextram, ita gestum est, ut his rebus mystice non tantum dictis, sed etiam gestis configuretur vita Christiana. Attende singula Christi, qui vixerat vetus homo secundum poenam, famem, sitim et hujusmodi, non secundum culpam: hoc modo vetustatem finivit et disposuit, ut dolorem crucis sustinens, sic haberet membra distenta et fixa, ne ad priores actus moverentur, a quibus etiam sepultus quievit, humanis subtractus aspectibus, exigens a nobis, ut vetustatem peccatorum cum dolore et gemitu poenitentiae deponamus: membra per continentiam et justitiam confixa sint, ne ad priora mala redeamus, a quibus ita perfecte quiescamus, ut nec eorum visio, nec memoria habeatur: et non solum hoc a nobis exigit in sacramento passionis, sed et eum si volumus imitari, efficit.
Versus 6
"Vetus homo." Id est, veteres actus sunt crucifixi, id est, mortui. Vetustas nostra et maledictio in duobus consistit, scilicet, in culpa et poena. Christus autem sua simpla vetustate nostram duplam consumpsit. In sepulcro enim uno die et duabus noctibus quievit. Per unum diem simpla ejus vetustas signatur, per duas vero noctes gemina nostra; unde: Culpam nostram Christus delevit praesentem, praeteritam, et futuram. Praeteritam remittendo, praesentem ab ea retrahendo, futuram ut vitaremus gratiam conferendo. Poenam quoque similiter consumpsit, gehennalem prorsus delendo, ut eam vere poenitentes non sentiant. Temporalem vero non penitus quidem tulit: manet enim fames, sitis, mors et hujusmodi; sed regnum et dominium ejus dejecit, et in novissimo penitus exterminabit.
Versus 9
"Scientes quod Christus. (AUG)". Unus resurrexit jam non moriturus. Resurrexit Lazarus, sed moriturus; resurrexit filia archisynagogi, sed moritura; resurrexit filius viduae, sed moriturus: resurrexit Christus non moriturus. Audi Apostolum, "Christus resurgens," etc. Talem spera resurrectionem, et propter hoc esto Christianus, non propter felicitatem terrae hujus.
Versus 10
"Quod enim mortuus est peccato." AUG. "Sacramentum baptismatis Apostolus commendat, ut quomodo ille semel moriendo similitudine peccati mortuus praedicatur, ita quicunque fuerit in illo baptizatus, eidem rei, cujus illa fuit similitudo, moriatur, id est, peccato; et vivat a lavacro renascendo, sicut ille a sepulcro resurgendo."
Versus 12
"Non ergo." Quia supra dixit nos mortuos esse peccatis, et non debere vivere in eo, cum nemo sine peccato: determinat a quibus maxime est cavendum, quasi concludat quod supra quaerebatur: Permanebimus in peccato.
"Obediatis concupiscentiis." Concupiscentia aliquando nomen est fomitis, scilicet vitii innati; aliquando actus interioris, qui est etiam in primo motu, qui dicitur propassio, et in secundo qui dicitur delectatio, et in tertio qui dicitur consensus. Hic non prohibet concupiscentiam, quae est in primo motu, quia non est in potestate nostra quando surgat: sed Dei gratia compescere possumus, ne usque ad delectationem et consensum perveniat, quod prohibet.
Versus 17
Versus 19
"Humanum," etc. Hactenus ostendit Apostolus non esse peccandum. Hic dicit quid deinceps sit agendum ut scilicet serviatur justitiae, de qua nullus est qui possit se excusare, quia nullus est qui non possit bene operari, saltem voluntate: quod idem est per gratiam.
"Sicut enim exhibuistis," etc. AUG. "Si non plus, vel quantum tunc, ne fides quasi aspera et importabilis fugeretur."