Text List

Capitulum 9

Ad Romanos 9

Verse 1

"veritatem dico" Ambrosius "Qui contra iudaeos loqui visus estaffectum suum circa eos ostenditquod iurando firmat. Dolet genus suum beneficio christi priuari "Optabam"ait non optoquia scit se talem non posse a christo separaritamen affectum circa illos ostenditde quibus multa praeconia enumeratvt omnibus pro eis dolorem incutiat: quia tanto peiores sunt gentilibusquod praerogatiuam patrum et promissionis perdideruntpropensius enim malum est dignitatem perdidisse quam non habuisse. Sed hoc est inquit quod deus dixit futurum vt non filii carnis sint semen abrae: sed qui fidem habentper quam natus est isaacisaac in tipo christi. Iacob et esau duorum populorum. Iob fuit ex filiis esauquintus ab abraamhoc est nepos esau."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9

Verse 1