On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 1
"Facta est." Propter paucitatem spiritualium doctorum quibus judicandi datur auctoritas, facta est fames verbi Dei, quando lex etiam per Judaicas traditiones corrupta est.
Versus 2
"Mahalon." Qui de fenestra vel a principio. Hic est chorus prophetarum per quos de fenestra primum fidei lumen in orbem processit: qui etiam veri luminis, id est Christi, primi praedicatores fuerunt.
"Chelion," consummatio. Hi sunt apostoli qui aenigmata prophetarum ad consummationem pleni intellectus perduxerunt. Hi merito Ephrathaei et de Bethlehem Juda orti sunt: qui coelesti pane satiati per praedicationem Evangelii fructum praedicationis collegerunt. Ephrathaeus enim frugifer, Bethlehem domus panis, Juda confessio interpretatur, unde: "Vos date illis manum." Item, "Euntes praedicate Evangelium regni Dei." Et alibi: "Elegi vos de mundo ut eatis, et fructum faciatis".
Versus 4
"Ruth." Videns vel festinans, vel deficiens interpretatur: in qua obedientia et credulitas gentium designatur, de quibus dicitur: "Populus quem non cognovi, servivit mihi," etc. Et alibi: "Aethiopia praeveniet manus ejus Deo". Vocabantur ergo duo populi per sanctos praedicatores ad consortium fidei et electorum Dei, ut ex diversis gregibus fieret unum ovile.
Versus 7
"Egressa est," etc., "utraque." Studiose satagit Ecclesia, ut plebes quas Apostoli et prophetae tempore suo instruxerunt, perducat ad unitatem fidei et societatem Christianae religionis: quae Scriptura referente didicit, quia justus non derelinquetur, nec semen ejus quaerens panem, qui de coelo descendit.
Versus 8
"Ite in domum." Ecclesia non indiscrete agit, nec indiscrete quemquam recipit, unde: "Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt". Possunt haec synagogae convenire, quae retrahit ad fidem Christi venientes, et maxime illud, ut superata a veritate infirmam se cognoscit effoetandi: "Revertimini, filiae meae."
Versus 14
"Elevata." Per has mulieres, quarum una dolens et lugens a socru recedit, altera obstinato animo adhaeret, credentes significantur: quorum alii percepta gratia baptismi et societate fieri, ad errores pristinos relabuntur, quos significat Orpha: quae ad Deos suos reversa est; alii vero definito consilio, perceptam gratiam consequuntur, quos significaRuth.
Versus 16
"Quocunque." Sic Ecclesia de gentibus vocata, relicta patria, id est idololatria omissa, carnali conversatione et desideriis, profitetur Deum suum esse in quem crediderunt sancti, et ituram quo caro Christi ascendit, et pro ejus nomine in hoc saeculo pati usque ad mortem, et cum populo sanctorum et prophetarum et patriarcharum; unde: "Laetamini gentes cum plebe ejus".
Versus 22
"Quando primum." Id est quando lex incarnationis suae ordinem ad mysterium passionis Christi convertit. Messis enim hordeacea tempus Dominicae passionis exprimit, quae mense novorum, id est, primo mense contigit. Bene ergo tempore illo ad Bethlehem veniunt, quando lex Christum quem docet in Bethlehem natum, in pascha, id est in mense novorum, praedicat occisum. Sancta quoque Ecclesia toto conatu laborat, ut quas ad fidem convocat, incarnationis, passionis, resurrectionis merito imbuat. Messis hordeacea Judaeorum exprimit credulitatem: qui peracto sacramento passionis, praedicantibus apostolis, primum ad fidem veniunt. Qui alibi quinque panibus hordeaceis pasti a Domino leguntur.