Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Versus 3

"Accidit." Quia sancta Ecclesia ad Christum pertinet, cujus sponsa et corpus est. De quo dicitur: "Fortitudo mea et laus mea Dominus". Et alibi- "Dominus fortis et potens. Dominus potens in praelio". Ipse est cognatus Elimelech, qui de Bethlehem et de stirpe David natus, testimonium habet a lege et prophetis. Hic verba salutis et pacis familiae suae attulit, in cujus nativitate cecinerunt angeli, "Gloria in excelsis Deo, et in terra," etc.. Cui venienti in Jerusalem obvia turba clamavit, dicens: "Benedictus qui venit in nomine Domini".

Versus 7

"Et rogavit." Quia sancta Ecclesia perseverat in agro divinae lectionis post messores et praedicatores, mysteria Scripturarum colligens, ut in sinu mentis suae testimonia et exempla virtutum recordat. Vel ager ille est coelestis studii disciplina messis intelligentia spiritualis; messores, praedicatores; spicae remanentes, sententiae Scripturarum, quae multum per mysterium occultatae, quasi pleniores remanent ad exercitium meditantis. Plebs ergo gentilis ecclesiasticam disciplinam ardenter appetit, ut ad meditationem divinae legis et sanctorum societatem admittatur, et sanctorum documentis vel exemplis reficiatur.

Versus 8

"Ne vadas." Quasi dicat: Ne recedas a statu fidei, ne sequaris errores haereticorum vel schismaticorum: sed magis jungere animabus sanctis, ut metas Scripturas sanctas, meditando, et opere implendo; et haustum divinae sapientiae de libris duorum Testamentorum (unde pueri, id est, sancti bibunt), et ipsa bibas.

Versus 10

"Quae cadens in faciem." Gratias refert Ecclesia gentium Salvatori, qui eam respicere dignatus est. Cui ille respondit: placere sibi, quod mortuo viro suo, id est, diabolo, parentes idololatras reliquit, et terram nativitatis, id est, carnalia desideria, et populo sanctorum se sociavit, qui sibi antea ignotus fuit cum sequeretur cupiditatem veteris hominis.

Versus 13

"Inveniam," etc. Nota humilitatem gentilis Ecclesiae, quae se cognoscit imparem tantae gratiae, nec audet se aequiparare primitivae Ecclesiae; unde dicit: "Nam et catelli edunt de micis," etc. Et alibi: "Domine, non sum dignus ut intres sul tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus".

Versus 14

"Quando hora." Hora vescendi fuit quando dictum est apostolis: "Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti". A Domino enim dictum est: "In viam gentium ne abieritis".

"Intinge buccellam." Lege, scilicet quae diu meditata perseverans in priorem populum Pharisaeorum conditionibus vel traditionibus corrupta nativum saporem perdidit. In hac tingit Ecclesia buccellam, id est, mysterium incarnationis Christi dicit esse in Testamento Veteri, et ideo firmius credit, quia ante longe praefiguratum cognoscit.

Versus 16

"De vestris." Nota humilitatem patrisfamilias, qui non solum spicas relictas testimoniorum colligi permittit, sed etiam manipulos scientiae ultronea largitate impertitur.

"De vestris manibus projicite," etc. Quia gentilis populi infirmitatem non despicit, nec pristinos errores improperat, sed studii sagacitate ad aedificationem perducit.

Versus 17

"Quasi ephi." Cum in lectione per sanctae Trinitatis confessionem discit catholicam fidem. In ephi mensura, quae tres modios continet, signatur una divinitatis substantia, et trium personarum proprietas.

Versus 18

"Quos portans." Quia fidem suam matri Ecclesiae ostendit. Vel Ecclesia synagogae gratiam quam sponsi sui munere percepit, ostendit, ut eam provocaret ad fidem.

"Dedit ei." Eructavit cor meum verbum bonum, scilicet de plenitudine cordis cibum praedicationis.

Versus 19

"Benedictus." Synagoga, praedicante Ecclesia gentium, bonitatem et potentiam Domini cognoscit, et fortitudinem sui protectoris: et tandem veritate cogente nomen Domini benedicit, quod servavit gratiam mortuis quam praebuit vivis.

Versus 20

"Propinquus." Cognoscit propinquum mater Ecclesia per gratuita beneficia populo gentium collata, et audito nomine recordatur beneficiorum antiquorum; unde: "Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis".

Versus 21

"Praecepit mihi." Quia Christus omnibus ad se venientibus praecipit, ut magis cum fidelibus suis jungantur ad messem spiritualis segetis, quam cum alienis, cui persuasioni consentit socrus, dicens: "Melius est filia;" hoc ut bonum et utile non potest negare Synagoga.

Versus 23

"Donec triticum." Hoc est, tandiu adhaeret doctoribus in meditatione Scripturarum, donec Veteris et Novi Testamenti notitiam in cella cordis reconderet: unde pastum animae sufficientem haberet.

PrevBack to TopNext