Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 36

Caput 36

Versus 1

"Miserere nostri." RAB. "Ex persona fidelium dirigit orationem ad Deum, ut illos defendat et inimicos deprimat, ut digne correcti Deum iterum agnoscant, et idola deserant."

Versus 7

"Glorifica manum," etc. ID. "Optat, ut divina majestas per manum et dextrum brachium, id est, per Christum, per quem antiqua miracula facta sunt, innovet tempore gratiae, ut veteris legis et novae idem intelligatur esse Deus."

Versus 15

"Extolle adversarium," etc. RAB. " Significat per adventum Christi, etc., usque ad pro statu Ecclesiae et fidelium salute."

Versus 16

"Sion," etc. Notitia Scripturae, in qua praedicatur inenarrabilis virtus Dei.

Versus 17

"Et suscita," etc., Omnes prophetae incarnationi Christi dant testimonium, quod Deus homo factus Ecclesiam sibi desponsaret.

Versus 19

"Secundum benedictionem," etc. ID. " Ordinem scilicet, et ritum sacerdotii, etc., usque ad quod Aaron figuravit in temporalibus sacrificiis, hoc impleat in spiritualibus Evangelii."

Versus 20

"Omnem escam." ID. " Postquam praedixit vocationem gentium, etc., usque ad sic veracem doctrinam discernamus, et fallacem."

Versus 24

"Species mulieris." Christi gratia, quae per praedicationem animas curat, et carnis concupiscentiam mitigat. Haec in Ecclesia abundat, cujus desiderium est super omnem concupiscentiam hominis, quia in ea decor virtutum et pulchritudo doctrinae.

"Super omnem." Nulla concupiscentia hominis huic desiderio potest comparari: quia, "Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Deum ipsa laudabitur".

Versus 25

"Non est vir." Christus qui excedit humanam naturam. Unde, "Speciosus forma prae filiis hominum". Hic enim peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus.

Versus 26

"Adjutorium." Adjutorium Ecclesiae est secundum dispensationem Christi. Unde, "Justum adjutorium meum a Domino", etc. Ipse est infinitatis ejus columna, et laboris requies.

Versus 28

"Qui non habet nidum." Id est, Ecclesiam, ubi electorum animae filios bonorum operum nutriunt. Unde, "Invenit sibi passer domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos.".

PrevBack to TopNext