"Omnis amicus." RAB. "Superius diligentius expressit verum amicum et falsum, dicens: "Et non permanebit in die tribulationis.""
Versus 2
"Sodalis autem." Verus amicus toto animo diligit, et opere proficit. Unde, "Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate".
Versus 3
"O Praesumptio." Detestatur hypocrisim, cum malus se bonum esse simulat "cooperiendo aridam malitiam," in qua scilicet non est pinguedo charitatis vel misericordiae.
Versus 5
"Causa ventris." Pro gula, non pro amicitia. Possuntt in falsis amicis haeretici intelligi, qui omnia recte faciunt, quasi animarum consultores, cum sint proditores. Unde, "Attendite a falsis prophetis qui", etc.
Versus 7
"Cum socero." Socer, qui a parte feminea est cognatus, muliebrem et mutabilem ostendit animum, similiter et zelus qui praecipue est animarum.
Versus 8
"Omnis consiliarius." Adhuc docet cautelam omnem habendam in suscipiendis amicis et consiliariis. Multi enim se amicos et consiliarios fingunt, et insidias tendunt. Unde Jeremias, "Unusquisque se a proximo suo custodiat".
Versus 14
"Non attendite." RAB. "Diversas species consiliantium enumeravit, in quibus plures personas notavit, quae a veritate discordant. Unde praecepit cum talibus non esse consiliandum, quorum consilium periclitatur. Praevidenda est ergo consiliarii prudentia, fides, voluntas, et religio."
Versus 18
"Anima sancti viri." Consiliariorum, diversitate ostensa, adjungit, quantum humanae sapientiae sanctorum excellat scientia a Spiritu sancto infusa.
Versus 22
"Vir peritus." Quia de lingua praedixerat: de bonis malisque doctoribus continuat.
Versus 28
"Vita viri." ID. "Praesens vita hominum in incerto non est apud eum. Unde, "Breves dies hominis sunt, numerus mensium apud te est"."
Versus 32
"Noli avidus." Juxta historiam, parcimoniam laudat, crapulam vituperat, quae ad infirmitatem perducit devorantem. Mystice vero admonet, ut in temporalibus simus temperantes. Unde, "Mel invenisti, comede quod sufficit tibi", etc. Et alibi: "Non plus sapere quam oportet".