"O mors," etc. RAB. "Qui prosperitatem mundi et divitias amat, amara est illi mors corporalis, quia futurae vitae gaudia negligit."
Versus 5
"Hoc judicium." ID. "Commune est omni carni, nec quisquam evadere potest, etiamsi centum aut mille annos vixerit aut ultra; unde: "Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem?"."
Versus 8
"Filii abominationum." Abominabiles sunt filii peccatorum, qui scilicet, impios patres imitati sunt.
Versus 10
"De patre impio." Qui male filios nutrit, vel exemplo perdit, reus est eorum perditionis. Vel, qui mala opera de prava voluntate gignit, damnabitur pro eis
Versus 13
"In perditionem." Superioribus respondet, in quibus de morte temporali disputavit: quia sicut homo de terra creatus pro peccato originali in terram redit, quamvis in incorruptione surrecturus; sic impii pro peccatis suis maledicti, in aeternam perditionem cum corpore et anima ibunt.
Versus 15
"Curam habe de bono nomine," etc. Ut bene et religiose vivas. Sic autem acquiritur bonum nomen.
Versus 18
"Melior est homo qui abscondit stultitiam suam," etc. Qui abscondet frumentum, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium.
Versus 19
"Verumtamen revertimini in his quae procedunt." Quia bonum nomen et bonam et vitam utilem esse praedixit, et occultantes scientiam reprehendit, suadet ut revertantur ad studium docendi, quia non est bonum irreverentem et inobedientem esse suo doctori.
Versus 20
"Non est bonum omnem irreverentiam observare." Juxta litteram, nos instruit ut a vitiis caveamus, et virtutibus operam demus, et ne spretis melioribus, eligamus pejora, quae sequitur confusio sempiterna.
Versus 26
"Non avertas faciem tuam a proximo tuo," etc. RAB. " Cum angeli colligent de Ecclesia omnia scandala, etc., usque ad et fornicationibus haereticorum se miscuit."
Versus 27
"Ne respicias mulierem alieni viri," etc. Cupiditatem carnalem quae debet subesse spiritui, hanc non debemus scrutari et suggestionibus ejus subjici.