On this page
Caput 40
Caput 40
Versus 10
"Et propter illos factus est cataclysmus." Peccanti homini multiplex poena deputata est, ut correctus poeniteat, et deinceps caveat; sed quia negligit, et in poenis proficit, inducit Deus diluvium orbi, ut hominem deleret quem creavit. Ad comparationem vero futurae poenae nihil est quod homo patitur in praesenti.