"Post haec surrexit Nathan." Ad litteram, facta David commemorat, de quibus liber Regum et Paralipomenon plenissime narrant.
Versus 2
"Quasi adeps." Significat eum gratia Spiritus sancti repletum, a carnalium consortio vita et moribus separatum.
Versus 3
"Cum leonibus lusit." RAB. " David significat Christum, etc., usque ad et dedit illi nomen, quod est super omne nomen."
Versus 14
"Post ipsum surrexit filius sensatus." ID. " Mystice, Salomon, etc., usque ad sicut in una area bonos significant grana, malos vero palea."
Versus 23
"Ut faceres imperium," etc. ID. "Quia decem tribus secutae sunt Jeroboam, et duae Roboam; de Ephraim fuit Jeroboam, qui primus in decem tribubus crudeliter regnavit."
Versus 27
"Et dereliquit post se," etc. ID. " Mystice, Roboam, qui interpretatur latitudo populi, etc., usque ad in regula catholicae fidei permansit."
Versus 28
"Avertit gentem consilio suo." Credens scilicet consilio juvenum.