Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 48

Caput 48

Versus 1

"Et surrexit Elias." RAB. "Qui duos quinquagenarios ab Ozia rege missos coelesti igne combussit."

Versus 2

"Qui induxit." ID. " Mystice, fames trium annorum verbi Dei et fidei Trinitatis inediam figuravit, etc., usque ad ut postea veniret qui nec translatus nec subvectus, coelum aethereum sua virtute penetraret."

Versus 13

"Elias quidem in turbine," etc. ID. " Cum non sit discipulus super magistrum, etc., usque ad qui enim firma fide tangit mortem Christi, particeps est ejus resurrectionis."

"In Eliseo completus." Qui oravit die: "Fiat spiritus tuus duplex in me," et obtinuit. Unde in patientia et virtute insuperabilis fuit, qui in vita et in morte multa signa fecit.

Versus 17

"Relicta est gens perpauca." Quia domus David, et tribus Juda, et Benjamin, non penitus abjecerunt culturam Dei, sed alii eorum fuerunt idolatrae, sicut Joram et Achaz: alii adhaeserunt Deo, sicut Ezechias et Josias.

Versus 19

"Ezechias munivit civitatem suam," etc. RAB. " Quod Ezechias fontem obturat, etc., usque ad civitatem exstinctis hostibus liberatam in Paralipomenon plene ostenditur."

PrevBack to TopNext