"Oratio Jesu filii Sirach." Melius ad totam Ecclesiam refertur, quam ad unam personam, quia in ea multae species tribulationum et diversa solatia describuntur.
"Confitebor tibi, Domine rex." RAB. "JesusChristus adjutor et protector est sponsae suae, qui tradidit semetipsum pro ea, ut liberaret eam a perditione originalis peccati."
Versus 5
"Portis tribulationum." Haec sunt ora principum et tyrannorum, unde minae prodeunt et fraudulentiae, quae servos Dei negare fidem compellunt.
Versus 6
"A pressura flammae." Hoc tribus pueris contigit in camino ignis corporaliter; sed omnes sancti ab aestu persecutionis liberantur spiritualiter.
Versus 9
"Et vita mea appropinquans erat inferno." Quia vita carnis quotidie deficiendo ad mortem tendit. Mortem enim "infernum" vocat, quia mors carnis, primi peccati vindicta est, sicut infernus peccantium animarum poena perpetua.
Versus 10
"Circumdederunt me undique," etc. Videns Ecclesia se ab hostibus circumdari, et humanum deesse solatium, a Deo quaerit adjutorium, a quo est omne bonum, cui attribuit quod liberatur ab inimicis.
Versus 18
"Cum adhuc junior essem." RAB. " In juventute, vel pueritia, etc., usque ad quomodo ab infantia quaesierit sapientiam."
"Priusquam oberrarem," etc. Signat se ante errorem pueritiae vel juventutis desiderasse sapientiam, et a Domino postulasse, et usque ad novissimum perseverasse.
Versus 19
"Tanquam praecox uva." Decorem sapientiae comparat praecoquae uvae, ut ostendat jucunditatem apud eam esse. Praecoqua enim uva dicitur eo quod cito maturescat.
Versus 24
"Consiliatus sum," etc. RAB. " Prius dicit se consilium inisse ut faceret illam, etc., usque ad sic enim confirmatus, perveniet ad fructum sapientiae."
Versus 29
"Venter meus." Commotus ad poenitentiam per sapientiae notitiam.
"Propterea." Ad perfectionem sapientiae pervenire non est humani studii, sed divini muneris.
Versus 30
"Dedit mihi Dominus," etc. Bona merces est lingua erudita, quae fecit fratres instruere et corrigere.
Versus 37
"Laetetur anima." Magna est jucunditas cordis, si recordatur misericordiam superni judicis.