Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 50

Caput 50

Versus 1

"Simon Oniae filius." RAB. " Ad homines in tempore suo pervenit, etc., usque ad cum vitam Simonis et mores tam expresse describat Jesus."

Versus 3

"Putei aquarum." Profunditates Scripturarum, quae in divinis libris sub figuris latent, sed ore praedicatorum redundant, quasi mare ad saturitatem plurimorum.

Versus 5

"Et ingressum domus atrii amplificavit." Quia in rudibus, quos signat atrium; et in perfectis, qui signantur per domum, magistrorum excrescit meritum.

Versus 11

"In accipiendo ipsum stolam," etc. Ordo praedicatorum accipiendo stolam gloriae, et vestiendo se consummatione virtutum, judicium dignitatis suae, et ornatum fidei, et vestitum bonae operationis demonstrat. Haec enim debent in sacerdotibus apparere, ut digne possint docere.

Versus 13

"In accipiendo autem partes de manu sacerdotis." Partes accipit de manu sacerdotis, qui bonae operationis actum exigit a ministris.

Versus 15

"Et consummatione fungens in ara." Consummata oblatio datur excelso Regi, quando corpus Christi offertur Deo.

Versus 17

"Effudit in fundamento." In commemorationem Christi, qui est fundamentum Ecclesiae, hujus oblationis est odor suavissimus Deo omnipotenti.

Versus 18

"Tunc exclamaverunt filii Aaron." Christi sacerdotes praedicationem exhibuerunt per passionem consummatam. Ductiles tubae bene dicuntur, quia praedicatores tanto crescunt quanto tribulationum malleis percutiuntur.

Versus 19

"Tunc omnis populus," etc. Cum officium ecclesiasticum per ministros altaris agitur in memoriam Christi, populus, ad laudem Dei provocatus, prosternit se in faciem, id est, cordis sui exhibet humilitatem.

"Dare preces Omnipotenti." Quia quidquid amore Dei agitur, coram Deo est oratio et odor suavitatis; quia omnis Ecclesia satagit ut perseveret in prece usque ad finem mundi, quando corpus Christi in incorruptione honorabitur, et membra capiti suo conjungentur.

Versus 21

"Et rogavit populus," etc. RAB. "Quia quidquid in unitate fidei Deo offertur, apud eum recipitur; quidquid extra, impietati deputatur. Magnus fit in Ecclesia sonus, quando orantibus sacerdotibus et benedicentibus respondet omnis populus: Amen: qui sonus tam ad clamorem vocis quam ad devotionem cordis pertinet."

Versus 22

"Tunc descendens," etc. Coetus sanctorum exsultans.

"Extulit." Quando gratias agit pro perfectione laboris in salute universi populi, tunc laudes multiplicat, orationem iterat, quia nunquam a laudibus cessat.

Versus 23

"Ostendere virtutem Dei." Praedicare scilicet misericordiam ejus, qui dat nobis jucunditatem cordis, et pacem in temporibus aeternis, ut omnes viri Israelitae, et amatores Regis aeterni, praedicent potentiam et bonitatem Dei in liberatione populi sui.

Versus 27

"Duas gentes," etc. Ruina duplex, gentilitas scilicet, quae idololatria polluta est et conversatione vana.

Versus 29

"Doctrinam sapientiae," etc. Opus suum commendat, ostendens quam utile sit legenti, meditanti et operanti.

PrevBack to TopNext