Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Versus 1

"Paulus servus," etc. Conditione non tamen peccati misera servitute. sed "Dei." Quidam nobilitate, qualiter Moyses et David servi sunt appellati, et Maria ancilla.

"Secundum fidem electi." Id est quam tenent vel qua salvantur electi Dei, et ideo per ea magis laborandum.

Versus 2

"In spem vitae aeternae." Haec res. hic fructus apostolici officii. Per hoc commendat officium apostolicum non tepidius agendum.

"Ante tempora," etc. Non recens promissio, sed ante tempora omnium saeculorum.

Versus 3

"Manifestavit." Congruis hoc factum est temporibus, scilicet Verbum, id est Filius: "Haec est vita aeterna."

Versus 4

"Filio secundum communem fidem." Id est catholicam non privatam alicujus. Catholicon Graece, commune vel universale dicitur Latine.

Versus 5

"Hujus rei gratia." Primo dicit quid agere debeat et quales ordinare presbyteros, incipiens ita, "hujus rei gratia." Dum haec recolit, sicut ei disposuerat monet exsequi.

"Presbyteros." Pluraliter dicit presbyteros, non autem singulariter, ut scilicet pastoralis curae onus facilius sustineatur, per multos divisum.

Versus 6

"Sine crimine." Si dixisset, sine peccato, nullus in Ecclesia recte posset ordinari minister. Multi enim baptizati fideles sunt sine crimine, sine peccato vero in hac vita neminem dixerim; non quia peccati aliquid remaneat quod in baptismate non dimittatur, sed quia in nobis in hujus vitae infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quae fideliter orantibus quotidie remittantur. Quamlibet valde justum discutias in hac vita, non est tamen sine peccato.

"Unius uxoris virum." HIERON. Epist. ad Oceanum. " Post baptismum, etc., usque ad quia est ab uno Deo apostatare, et in alterius superstitionem ire."

"Filios habens fideles." Id est, nec saltem de luxuria accusatos, vel sibi non subditos. Alioquin nec spes in illo est corrigendi alios, nec frontem habet ad alios talium cohabitator.

Versus 7

"Oportet enim." Talis debet constitui: necesse est enim ad tractationem officii eum "esse sine crimine," id est irreprehensibilem episcopum. Hic aperte ostendit presbyterorum nomine episcopos supra fuisse designatos.

Versus 9

"Eos qui contradicunt, arguere." Contradicentes non uno modo intelligendi sunt, paucissimi quippe nobis contradicunt loquendo, sed multi male vivendo. Quis enim audet apertissime loquendo contradicere veritati. Non contradicunt multi lingua, sed vita: quos redarguere bonum opus est, grandis sarcina, clivus arduus.

Versus 12

"Dixit quidam ex illis." AUG., lib. II contra adversarium leg. et prophet. " Iste fuit Epimenides Cretensis, in cujus libris hoc invenitur, etc., usque ad ad ministerium domus Dei assumendum est."

Versus 14

"Mandatis." Quia mandata legis post manifestam veritatem, jam hominum, non Dei mandata sunt.

Versus 15

"Omnia munda mundis." Hoc ipsi negant ideo, quia in lege quaedam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discrevit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit, intelligi voluit, sed secundum significationes: Omnia ergo munda sunt mundis secundum naturam; unde in Genesi: "Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona." Secundum significationes quaedam immunda sunt Judaeis: nec nobis omnia apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem humanae societatis.

Versus 16

"Factis autem." Si negatio non tantum lingua fit, sed etiam factis, certe multos invenimus Antichristos, qui ore confitentur Christum, et moribus dissentiunt ab eo. Quisquis factis negat Christum Antichristus est. Tales sunt omnes mali catholici, qui non verbis, sed factis negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi, adjungite fidei rectae vitam rectam, ut Christum confiteamini, et verbis vera docendo, et factis bene vivendo. Nam si confitemini verbis et non factis, fides tantum meorum proprie fides est daemoniorum.

PrevBack to TopNext