On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 2
"Senes ut sobrii sint." CHRYS. "Habet senectus vitia quaedam propria, et morbos quibus juventus caret. Et ipsa quoque senectus morbus est, inest illi tamen praeterea segnities quaedam ac tarditas, oblivio profunda, obtusio sensuum et iracundia. Sunt enim plurima quae in hujusmodi aetate vix fieri patiantur."
Versus 10
Versus 11
"Apparuit enim." Quasi dicat: Omnes monendi sunt, quia omnibus natus est Christus, nullum exclusit. Vel, "Gratia," id est Christus qui est gratia Dei. Vel, "gratia Dei et Salvatoris," etc., id est Deus et Salvator noster, scilicet Dei Filius, etsi invisibilis sit in forma Dei, tamen per gratiam apparuit in forma servi.