Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Versus 1

"Ad omne opus," etc. Quasi dicat: Admone, ut ad malum tardi sint, sed ad bonum parati, scientes quod singulis persolvi oporteat, quia singulis paratur.

Versus 3

"Eramus enim et nos aliquando." Etsi philosophi essent quidam nostrum, vera tamen sapientia carebant.

Versus 4

"Benignitas," etc. Per quam dona nobis spiritualia abunde tribuit.

Versus 10

"Haereticum hominem." Haereticus est qui per verba legis legem impugnat: proprium enim sensum astruit ex verbis legis, ut pravitatem mentis suae legis auctoritate confirmet, qui vitandi sunt: quia frequentius correcti exercitatiores essent ad malum.

Versus 11

"Proprio judicio." Se damnat qui errorem laudat, et veritatem vituperat.

Versus 13

"Zenam legisperitum." Hoc dicit, non quia peritior sit Apollo, sed quia hujus professionis erat in Synagoga.

"Apollo." Episcopus fuit Corinthiorum, qui propter seditionem concitatam adversum se a pseudo-apostolis discesserat cum Zena socio suo ad Titum Cretensem episcopum. Sed Corinthiis jam sedatis per epistolas Pauli mandat Tito, ut priusquam veniat Nicopolim, praemittat eos ita solite, ut nihil in viatico illis desit.

"Ut nihil," etc. Ideo jubet sumptus illis necessarios dari, quia dignum erat, ut qui spiritualia tradebant, non illis deessent carnalia.

PrevBack to TopNext