On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 1
"Tobias." BED., in Tob., tom. II. "Liber Tobiae est in superficie litterae salubris. Maximis enim vitae moralis exemplis abundat, et monitis. Sed quantum poma foliis, tantum historiae allegoria praecellit. Maxima enim Ecclesiae continet sacramenta. Ipse enim Tobias populum Israel significat, qui caeteris gentibus idololatriae deditis, fide recta et operibus Deo serviebat. Unde: "Cum irent, etc."Jeroboam namque qui fabricavit ad deceptionem subditorum vitulos aureos, idololatriae cultores exprimit, quorum complices significantur in subditis."
"Nephtlali." ID., ibid. "Latitudo, de qua: "Latum mandatum tuum nimis ,"cujus tribus, id est filii populus fidelis, ejus civitas Ecclesia, de qua: "Non potest civitas abscondi supra montem posita .""
Versus 3
"Ita ut omnia, etc." ID., ibid. "Sic populus Israel per doctores divini verbi eleemosynam non solum rudibus suae gentis auditoribus, sed gentibus ad Judaismum venientibus ministrabat. Quidquid enim naturaliter boni habuit quod hostis captivans non abstulit, hoc suis in exemplum virtutis ostendebat, et portionem salutaris scientiae tanquam decimam suae substantiae advenis, id est Gentilibus offerebat."
Versus 4
"Nihil tamen puerile." Jam illud apostolicum gerebat in pectore: « Nolite, pueri, effici, etc.. Hoc autem secundum illos dictum est quod incedebant in mandatis Domini sine querela, secundum illam regulam Tyconii, qua tanquam de eodem agentes, aliquando propter bonos omnes laudamus, aliquando propter malos omnes vituperamus, quod est secunda regula.
Versus 6
"Omnia primitiva ." ID., ibid. "Videtur obloqui, quod prima decimatio cedebat in usus Levitarum, secunda in necessariis erogandis quando visitabatur templum. Sed tertii anni decimas quas tunc consueverant facere, concedebant pauperibus. Et ideo dicimus omnem illam vel omnes secundas, quia non poterat accedere ad templum timore custodum regis."