Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Versus 10

"Contigit," etc. BED., in Tob., tom. II. "Nemo miretur si aliquando bonum typice malum, mala bonum significent. Si enim hoc non liceret nunquam nigro atramento, sed semper auro lucido nomen Dei scriberetur: quia Deus lux est. Sed si nomen diaboli calculo candido scribas, nihilominus tenebras significat. Caecatus ergo Tobias populum Israel significat. "Caecitas enim ex parte contigit in Israel ."Fatigatus a sepultura est caecatus. Qui enim infatigabilis in bonis operibus persistit, fidei lumen non admittit. Ita spiritualer fatigatus dormit, qui vigilare, stare, viriliter agere, et confortari negligit. Cui dicitur: "Surge qui dormis et exsurge a mortuis .""

BED., ibid. "Hirundines propter levem volatum, superbiam levitatemque significant: quarum immunditia quibus dominatur excaecat. Nido hirundineo suppositus dormit, qui levitati lasciviae, ac superbiae se incantus subjicit. Haec caecitas populo Israel, imminente Domini adventu in carne, maxime praevaluit, cum romanae servitutis jugo laboraret, et divinae legis praecepta male vivendo violaret."

Versus 14

"Sed immobilis," etc. Quia a domo Dei incipit judicium. Unde: "A sanctuario meo incipite ." Qui non corripitur non est filius: « Qui parcit virgae, odit filium. Paulus tanquam puer colaphizatur, tanquam juvenis extollitur.

Versus 15

"Insultabant reges," etc. BED., ibid. " Erant in populo, etc., usque ad unde: "Charitas patiens est, benigna est .""

PrevBack to TopNext