Text List

Lectio 34

Quaestio 34

Circa textum

"Nunc vero de omnipotentia". Haec est distinctio 42 in qua, postquam Magister tractavit de Dei scientia vera et infallibili, nunc incipit tractare de eius potentia immensa et interminabili.

Et dividitur in tres partes quia primo movet quaestionem et solvit eam, secundo contra responsionem facit variam instantiam, tertio ponit quoddam notabile ex quo potest quilibet elicere veram solutionem. Secunda incipit ibi "sed quaeritur". Tertia ibi "hic diligenter".

Prima dividitur in tres secundum quod triplicem ponit obiectionem cuilibet iungendo responsionem. Secunda ibi "sed alia sunt quaedam". Tertia ibi "sunt etiam et alia".

Sequitur illa pars ex quibus quae dividitur in tres nam primo auctoritatibus arguit, secundo ipsarum intellectum aperit, tertio contra expositionem illarum obicit. Secunda ibi "sed adhuc". Tertia ibi " sedforte dices", etc. Et haec est divisio, etc.

Quaestio

Utrum ratio adaequata omnipotentiae sit immensa activitas divinae essentiae?

Rationes principales

Primo, quod non arguitur quia, si esset aliqua omnipotentia, illa esset reducibilis ad actum. Sed hoc falsum quia tunc esset aliqua potentia passiva infinita sibi correspondens. Patet consequentia quia frustra est potentia quae non potest reduci ad actum.

Secundo, si aliquid esset omnipotens, illud posset causare motum in instanti. Consequens est falsum. Patet consequentia quia omnipotentia nihil posset resistere, sed successio in motu causatur ex resistentia, ergo.

Tertio, Deus non est omnipotens respectu cuiuslibet possibilis, ergo. Antecedens probatur tum quia non potest mentiri nec peccare, tum quia non est omnis potentiae potentia cum divina persona non sit potens super aliam nec essentia super personam, tum etiam quia non potest vicem cuiuslibet causae secundae immediate supplere.

In oppositum est Magister allegans Augustinum in hac distinctione.

Prima conclusio

Prima conclusio: licet stet aliquem esse omnipotentem simpliciter et non habere in se omnem potentiam formaliter, tamen necesse est primum omnium productorem unam tantum habere potentiam secundum virtutem, gradum, et vigorem. Prima pars conclusionis probatur quia Deus est omnipotens et non habet omnem potentiam in se formaliter, ergo conclusio vera. Prima pars antecedentis patet. Secunda probatur quia aliquae potentiae dicunt imperfectionem, ergo non sunt ponendae in Deo formaliter sed solum virtualiter. Antecedens patet de potentiis passivis. Item, probatur antecedens de activis potentiis creaturarum quae habent imperfectionem annexam et limitationem, et per consequens non debent poni in Deo formaliter sed virtualiter solum sicut est potentia currendi, comendi, loquendi, et similes potentia. Vero volendi et intelligendi sunt in Deo formaliter et sunt Deus quia sunt et dicunt perfectionem simpliciter. Secunda pars conclusionis probatur per Dionysium, De divinis nominibus, capitulo ultimo, dicentem, "virtus divina est a qua, per quam, in qua, et ad quam sunt omnia" et concludit, "oportet nos laudare divinam virtutem unam et omnium causam". Item, capitulo 10, dicit, "divina virtus continet et collocat omnia ordinando, firmat conservando, et ex se quasi ex radice omnia producit et ad se ipsam omnia convertit". Haec Dyonisius ibi, ex quibus verbis satis patet secunda pars huius conclusionis.

Primum corollarium: nullus divinam omnipotentiam bene et sufficienter explicat per posse facere quidquid fieri non implicat. Patet quia peccatum est factibile, et tamen Deus non potest illud facere, ergo.

Secundum corollarium: quanta necessitate creatura est possibilis tanta necessitate ab omnipotente est factibilis. Patet quia sequitur nulla creatura potest esse, ergo nulla potentia potest facere aliquam creaturam esse, ergo omnipotentia divina non potest creatura facere esse.

Tertium corollarium: stat aliquem esse omnipotentem et non esse ad aliquod producibile potentem. Patet quia, nisi sic, Filius non esset omnipotens cum se non possit producere generative, similiter nec Spiritus Sanctus.

Secunda conclusio

Secunda conclusio: licet per immensitatem infinitatem et per infinitatem immensam potentiae respectu cuiuslibet existentis vel producibilis non imperfectionem dicentis sufficienter inferatur ratio supremi entis, tamen nullus effectus producibilis productus vel creatus est vel esse potest divinae omnipotentiae terminus adaequatus. Prima pars probatur nam non stat aliquod ens esse tale et ipsum non esse Deum omnipotentem, ergo. Antecedens probatur Sapientiae 7 quae "cum sit una omnia potest". Item, Luce 2 "non est impossibile apud Deum omne verbum". Item, patet per Dionysium, De divinis nominibus, capitulo 8, dicentem, "virtutem Dei esse infinitam quia potest producere infinita". Item, patet per Alanum, De maximis theologiae, regula 51, ubi dicit, "solus ille est omnipotens qui potest omnia quae posse est aliquid posse". Item, nota quod de ratione omnipotentiae est quod sit libera, ex quo patet quod plus est dicere omnipotens quam infinita potentia. Unde si esset infinita potentia et non libera, illa esset non omnipotentia. Secunda pars conclusionis probatur quia, si sic, sequitur quod tali inesse producto Deus non posset aliquid producere nisi illud destrueret in toto vel in parte. Consequens videtur inconveniens. Patet consequentia quia cum ille effectus adaequaretur omnipotentiae, divinae omnes contineret perfectiones produci possibiles. Vel, si non omnes contineret, sequitur quod non esset adaequatus terminus re quod repugnat posito, ergo tota conclusio vera.

Primum corollarium: in linea seu latitudine producibilium necesse est aliquid esse improductum.

Secundum corollarium: linea imagibilis producibilium perfectionum versus sursum est infinita non habens terminum. Patet quia aliter daretur suprema perfectio producibilis adextra, et sic daretur terminus adaequatus omnipotentiae quod est improbatum supra.

Sub-corollario, sequitur, ex productione cuiuslibet effectus quantumcumque parvi, sufficienter infertur immensitas principii primi. Patet quia ex qualibus tali productione potest argui independentia eius primi.

Tertium corollarium: quod haec consequentia non est bona explicatio omnipotentiae, quidquid fieri ab aliquo omnipotente non implicat contradictionem, Deus potest facere et solum talem, contra Hugolinum, distinctione 42 primi, articulo primo. Patet quia large loquendo secundum eum, Filius Dei potest fieri ab omnipotente aliquo, scilicet a Patre et non a Spiritu Sancto, nec a se ipso. Item, sic dicere est facere circulationem et dicere quod, ideo est omnipotens quia est omnipotens.

Tertia conclusio

Tertia conclusio: sicut immensitas divina est potens efficere omnem dependentem possibilem facturam, sic activitas immensa potest producere quidquid potest creatura aequivalenter secundum speciem et mensuram. Prima patet per dicta. Secunda pars patet quia causa secunda non potest nisi in virtute primae. Item, prima causa potest causative producere independenter et aeque faciliter in instanti sicut in tempore, quod non potest creatura. Patet etiam ex dictis Dionysii supra positis.

Primum corollarium: quidquid est perfectionis a causa secunda possibile produci, hoc ab omnipotente modo in infinitum perfectiori potest effici. Patet quia Deus modo independenti potest quod non potest causa aliqua secunda.

Secundum corollarium: unicum posse immensum et omnipotens est omnis potentia perfecta super-aequivalenter aequivalens. Patet quia potest quidquid alia potentia potest et quamlibet excedit secundum speciem et mensuram actionis.

Tertium corollarium: sicut sine omnipotentis activitate nihil potest produci, sic ab eo omnis ratio productiva causae secundae potest immediate suppleri. Patet quia est omnis potentia potens aequivalenter et praevalenter. Ex dictis patet pars affirmativa conclusionis.

Obiectiones et responsiones

Contra primam conclusionem: arguitur prima ratione facta in pede conclusionis quia talis potentia ad actum non est reproducibilis, ergo. Tenet consequentia per Philosophum, et antecedens probatur quia tunc posset dari terminus adaequatus ei contra secundam conclusionem.

Secundo, quia motus posset fieri in instanti, quod implicat quia de ratione motus est quod habeat partem et partibilem successionem quia acquiritur pars post partem.

Tertio, sequitur quod Deus haberet potentiam peccandi, saltim aequivalenter. Consequens est falsum, et patet consequentia cum illa videatur esse aliqua potentia.

Contra secundam conclusionem, quia, si sic, sequeretur quod creatura esset omnipotens. Consequens est falsum. Patet consequentia quia creatura potest infinita producere. Item, spirare continetur sub omnipotentia et non dicit imperfectionem, ergo.

Secundo, sic, Deus non potest facere impossibile esse possibile, ergo apud eum est aliquod impossibile.

Tertio, non implicat esse vel fore infinitam multitudinem et infinitam magnitudinem et infinitam qualitatem, ergo aliquid potest esse adaequatus terminus omnipotentiae. Tenet consequentia quia divina omnipotentia non est maior quam infinita. Et antecedens probatur quia Deus potest facere in prima medietate huius horae caritatem alicuius certae intensionis et immedietate medietatem aequalem, et sic consequenter per totam horam continuet actionem suam velocitudo et secundum partes proportionales horae infinitas portiones aequales producendo, et constat quod in fine horae est producta caritas infinita intensive. Et sic posset argui de aliis.

Contra tertiam conclusionem, si immensitas divina esset sic omnipotens, aut ergo posset facere praeteritum numquam fuisse aut non. Si sic, tunc Deus posset primum instans mundi facere nullum instans destruendo, et tunc quaeritur utrum tales essent iuvenes et senes et quando fuerunt producti.

Item, tunc haberemus dubitare utrum Christus fuerit incarnatus et passus, et sic de aliis praeteritis.

Item, tunc duo instantia possent esse immediata quod negat Philosophus VI Physicorum. Iohannes Clenkot.

Item, si Deus faceret Adam non fuisse, sequitur quod faceret Abel non fuisse vel quaeretur de Abel, quid esset et cuius esset filius, Magister Hugolinus, in hac distinctione.

Si autem detur secundum, contra hoc arguit Gregorius Noster et Clienton pluresque alii quia, si necesse est praeteritum praeterisse, quaeritur ex parte cuius sit ista necessarias?

Secundo, quia hoc non claudit contradictionem, mundus non fuit et Deus est, igitur Deus potest verificare illam coaevam simul.

Tertio, quia non minus potens est Deus post rei lapsum in praeteritum quam ante. Sed ante potuit, ergo et nunc.

Ad primam, negatur consequentia quia Deus ad nullum finem extrinsecum praeter se ordinandus est, ideo si Deus adextra nihil produceret vel ageret, adhuc eius omnipotentia non esset frustra quia illud dicitur frustra esse quando non ordinatur ad finem ad quem debet ordinari.

Secundo, posset dici quod reducitur ad actum intrinsecum perfecte quia producit terminum immensum. Ad hoc autem quod dicit Philosophus, quod potentiae active correspondet potentia passiva, illud verum est de potentiis finitis et limitis. Et dicitur quod modus arguendi non valet. Patet quia similiter posset argui, Deus ab aeterno habuit potentiam me producendi, igitur frustra eam habuit. Patet enim quod consequentia non valet.

Ad secundam, primo posset negari consequentia loquendo de motu proprie.

Secundo, dicitur quod si motus sumeretur large pro quacumque mutatione posset concedi consequens, et tunc diceretur quod de ratione motus sic sumpti non est habere successionem.

Tertio, dicitur quod si primus motor esset virtutis infinitae, adhuc non sequitur motum fieri in instanti quia talis motor est agens liberum, et per consequens posset movere certo gradu velociter.

Ad tertiam, neganda consequentia. Et ad probationem dicitur quod posse peccare non est posse nec efficere sed deficere. Item, peccare dicit imperfectionem, ideo non cadit sub obiecto omnipotente.

Ad primam contra secundam conclusionem, negatur consequentia. Et ad probationem dicitur quod, supposito quod creatura posset producere infinita, non tamen propria virtute et independenter, a nullo extrinseco actuata, sicut Deus.

Ad secundam, posset negari consequentia quia in his quae implicant contradictionem convenientius dicitur quod non possunt fieri quam Deus non potest illa facere, nec tamen propter hoc debet dici aliquod verbum impossibile apud Deum quia impossibile non dicitur verbum cum proprie dici vel intelligi non possit, ideo impossibilia non repugnant nec infringunt veritatem illius dicti.

Ad aliud, dicitur quod sumendo fieri pro effective effici, sic Spiritus Sanctus nec Filius possunt fieri, licet producantur.

Secundo, posset dici secundum Thomam et Aegidium Nostrum quod spirare non comprehenditur sub omnipotentia simpliciter et absolute, sed sub omnipotentia Patris et Filii, et non Spiritus Sancti propter repugnantiam habitudinis terminorum vel praedicati ad subiectum.

Ad tertiam, negatur consequentia quia, dato quod illa multitudo, magnitudo seu qualitas sit aliquo modo infinita, tamen quia est limitata et dependens, ideo simpliciter non est infinita, et ergo non adaequat potentiam divinam.

Secundo, pro materia argumenti dicitur quod, licet Deus posset producere infinita, non tamen potest producere infinitum numerum. Prima patet quia Deus potest causare immediate prima horae unum angelum et in secunda proportionali unum alium, et sic consequenter eos conservando.

Tertio, dicitur quod, si foret aliquod corpus infinitum secundum omnem dimensionem, non posset moveri motu recto sed circulari, nec oportet in motu locali mutare locum.

Quarto, dicitur quod Deus posset ponere corpus in eodem loco cum priori, immo infinita talia posset Deus ponere in eodem loco.

Ad primam contra tertiam conclusionem, dicitur quod utraque pars adversus tenetur, et rationes utriusque partis solvuntur. Ideo qui vellet tenere quod sic posset dicere ad rationem primam opinionis oppositae negando consequentia, sic intelligendo consequens, quod Deus conservaret omnes homines et vellet numquam fuisset tempus, quia secundum opinionem Iacobi de Viterbo, quaelibet res creata est suus temporalis morosus fluxus. Alio modo posset intelligi consequens nullum hominem destruendo, id est vellet nullum hominem esse vel fuisse, et sic consequentia et consequens possunt concedi.

Ad secundam, consequentia negatur quia sic posset dici de articulo de futuro quia aequaliter credit ecclesia praeteritum et futurum et aequaliter praecipit credendum sic quod de nullo habemus dubitare.

Ad tertiam, potest negari consequentia. Secundo, dicitur quod concesso consequente non sequitur aliquod impossibile.

Ad quartam, de Abel dicitur quod, sicut Deus posset facere quod ille qui fuit pater meus potest velle quod numquam fuerit pater meus, sic potest velle quod unus qui numquam fuit pater meus esset pater meus.

Ad primam alterius partis, diceretur quod talis necessaris praeteritionis est ex parte lapsus temporis.

Ad secundam, negatur antecedens quia illa copulativa implicat.

Ad tertiam, negatur consequentia.

Conclusiones

"Nunc vero de omnipotentia". Prima conclusio: quod Deus trinitas est omnipotens quia potest omnia quae possibilia sunt posse vel quae convenit ei posse.

Secunda conclusio: quod Deus potest quaedam per se facere, ut creare caelum, quaedam potest facere non in se sed in creaturis, ut motum, quaedam dicitur non posse, ut peccare, pati, falli, et mori quia huius posse non est potentiae sed infirmitatis. Deus enim omnia potest facere sed non facit nisi quod convenit veritati eius et iustitiae.

Tertia conclusio: quod Deus a se et per se omnia potest. Creatura vero nec a se nec per se potest aliquid. Filius Dei per se potest sed non a se quia non habet a se quod possit omnia sed a Patre a quo habet esse. Similiter et Spiritus Sanctus.

Quarta conclusio: quod Deus potest facere quidquid vult fieri et potest quidquid vult se posse et econverso vult se posse quidquid potest. Non tamen omne quod vult se posse facere vult fieri quia tunc omne quod facere posset fieret, cum voluntas eius sit omnipotens nec aliquid ei resistere possit.

Et notandum est, non ideo dicitur Deus omnipotens quia potest quidquid vult facere quia tunc quilibet beatus esset omnipotens quia potest facere quidquid vult fieri et quidquid vult se posse.

PrevBack to TopNext