Distinctio 10
DISTINCTIO 10
Caput 1
Lex imperatorum ecclesiastica iura dissoluere non potest.
Lege imperatorum non in omnibus ecclesiasticis con-trouersiis utendum est, presertim cum inueniantur euangelicae ac canonicae sanctioni aliquotiens obuiare. Idem: Lex imperatorum non est supra legem Dei, sed subtus. Imperiali iudicio non possunt iura ecclesiastica dis-solui.
§. i. Ad quod ostendendum, duorum horum, Innocentii scilicet et Gregorii, satis sufficiunt testimonia. Sanctus quidem Innocentius in decretali epistola sua ad Alexandrum Antiochenum episcopum ait: „Quod sciscitaris, inquiens utrum diuisis imperiali iudicio prouinciis, ut duae metropoles fiant, si duo metropolitani debeant nominari: non uisuml est nobis ad mobilitatem necessitatum mundanarum Dei ecclesiam conmutari, honoresque aut diuisiones perpeti, quas pro suis faciendis s causis duxerit imperator. Beatus Gregorius scribens ad Theotistam patriciam inter cetera: „Si, inquit, religionis causa uincula matrimonii debere dissolui dicantur, sciendum est, quia etsi hoc lex humana concessit, lex tamen diuina prohibuit. Ecce quemadmodum imperiali iudicio non possunt ecclesiastica iura dissolui. Ecce qualiter, quod lex humana concessit, lex diuina prohibuit.
Caput 3
In ecclesiasticis causis regia uoluntas sacerdotibus non est pre ferenda.
Item Felix [III.] Papa. Certum est, hoc rebus uestris esse salutare, ut cum de causis agitur Dei, iuxta ipsius constitutum regiam uoluntatem sacerdotibus Christi studeatis subdere, non preferre, et sacrosancta per eorum presules potius discere, quam docere; ecclesiae formam sequi, non huic humanitus sequenda iura prefigere, neque eius sanctionibus uelle dominari, cuius Deus uoluit clementiae tuae piae deuotionis colla submittere, ne, dum mensura celestis dispensationis exceditur, eatur in contumeliam disponentis.
Caput 6
Tribunalia regum sacerdotali sunt potestati subiecta.
Item Gregorius Naciancenus imperatoribus Constantinopolitanis [in oratione ad ciues Nazianzenos angoris plenos et magistratum iratum] Suscipitisne libertatem uerbi? libenter accipitis, quod lex Christi sacerdotali uos subiicit potestati atque istis tribunalibus subdit? Dedit enim et nobis potestatem, dedit principatum multo perfectiorem principatibus uestris. Aut numquid iustum uobis uidetur, si cedat spiritus carni, si a terrenis celestia superentur, si diuinis preferantur humana?
Dictum
Caput 8
Reges pontificibus pro eterna uita, et pontifices regibus pro temporalibus indigent.
Item Ciprianus Iuliano [Nicolaus Papa I. in epist. VII. ad Michaelem Imperatorem.] Quoniam idem mediator Dei et hominum est, homo Iesus Christus, sic actibus propriis et dignitatibus distinctis offitia potestatis utriusque discreuit propria uolens medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia rursum in inferna demergi: ut etiam Christiani imperatores pro eterna uita pontificibus indigerent, et pontifices ro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legius uterentur, quatenus spiritualis actio a carnalibus distaret incursibus, et „Deoi militans minime se negotiis secularibus implicaretac uicissim non ille rebus diuinis presidere uideretur, qui esset negotiis secularibus implicatus.
Caput 9
Leges imperatorum custodiri oportet.
Item Leo IV. Lothario Augusto. De capitulis uel preceptis imperialibus uestris uestrorumque pontificum predecessorum irrefragabiliter custodiendis et conseruandis, quanto ualuimus et ualemus Christo propitio et nunc et in euum conseruaturos modis omnibus profitemur. Et si fortasse quilibet uobis aliter dixerit vel dicturus fuerit, sciatis eum pro certo mendacem.