Text List

Distinctio 9

DISTINCTIO 9

Dictum

Quod autem constitutio naturali iuri cedat multiplici auctoritate probatur.

Ait enim Augustinus ad Bonifatium [Comitem, epist L.]:

Caput 1

Leges principum naturali iuri preualere non debent.

Imperatores, quando pro falsitate contra ueritatem constituunt malas leges, probantur bene credentes et coronantur perseuerantes; quando autem pro ueritate contra falsitatem constituunt bonas leges, terrentur seuientes et corriguntur intelligentes.]

§. 1. Quicumque legibus imperatorum, que pro Dei ueritate feruntur, obtemperare non uult, acquirit grande supplicium. Quicumque ergo legibus imperatorum, que contra uoluntatem Dei® feruntur, obtemperare non uult, acquirit grande premium.

§. 2. Nam et temporibus prophetarum omnes reges, qui in populo Dei non prohibuerunt, nec euerterunt, que contra Dei precepta fuerant instituta, culpantur, et qui prohibuerunt et euerterunt, super aliorum merita laudantur. Et rex Nabuchodonosor, cum seruus esset idolorum, constituit sacrilegam legem, ut simulacrum adoraretur; sed eius impiae constitutioni qui obedire noluerunt, pie fideliterque fecerunt. Idem tamen rex, diuino correctus miraculo, piam et laudabilem legem pro ueritate constituit, ut quicumque diceret blasphemiam in Deum Sidrac, Misac et Abdenago, cum domo sua penitus interiret.

Caput 2

Principes tenentur et ipsi uiuere legibus suis.

Item ex uerbis Isidori lib. III. Sententiarum, de summo bono, c. 53. Iustum est, principem legibus obtemperare suis. Tunc enim iura sua ab omnibus custodienda existimet, quando et ipse illis reuerentiam prebet. Principes legibus teneri suis, nec in se conuenit, posse damnare iura, que in subiectisconstituunt. Iusta est enim uocis eorum auctoritas, si quod populis prohibent, sibi licere non patiantur.

Caput 3

Scripturis canonicis tractatorum litterae deseruiunt.

Idem in Prologo libri III. de Trinitate "Noli meis litteris quasi canonicis scripturis inseruire. Sed in illis et quod non credebas cum inueneris, incunctanter crede: in istis autem, quod certum habebas, nisi certum intellexeris, noli firme tenere".

Caput 4

In tractatorum opusculis multa corrigenda inueniuntur.

Idem ad Vincentium Victorem, lib. II. [lib. IV. de anima et eius origine, cap. i.] Negare non possum, nec debeo, sicut in ipsis maioribus, ita multa esse in tam multis opusculis meis, que possunt iusto iudicio et nulla temeritate culpari.

Caput 5

In scripturis canonicis mendacia non admittuntur.

Idem ad Ieronimum, epist. VIII. [XIX.] Ego solis eis scriptorum, qui iam canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque referre, ut nullum eorum scribendo errasse audeam credere, ac si aliquid in eis offendero, quod uideatur contrarium ueritati, nichil aliud quam uel mendosum esse codicem, uel non esse assecutum interpretem, quod dictum est, uel me minime intellexisse, non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque polleant, non ideo uerum putem, quia ita ipsi senserunt, sed quia mihi per alios auctores, uel canonicas uel probabiles rationes, quod a uero non abhorreat, persuadere potuerunt.

Caput 6

Libris ueterum ebrea uolumina, nouis greca auctoritatem impendunt.

Idem. Ut ueterum librorum fides de ebreis uoluminibus examinanda est, ita nouorum greci sermonis normam desiderat.

Caput 7

Nichil auctoritatis canonicis remanebit scripturis, si ad eas mendacia fuerint admissa.

Idem in Ep. ad Ieronimum, [epist. IX.] Si ad scripturas sanctas admissa fixerint uel offitiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? Que tandem de scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obteretur improbitas?

Caput 8

Litteris omnium episcoporum sacra scriptura preponatur.

Idem de unico baptismo lib. II. [Item de Baptismo contra Donatistas, lib. II. c. 3.] Quis nesciat sanctam scripturam canonicam, tam ueteris quam noui testamenti, certis terminis suis contineri, eam-que posterioribus omnibus episcoporum litteris ita preponi, ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum uerum uel utrum rectum sit, quicquid in ea scriptum constiterit esse? Episcoporum autem litteras, que post confirmatum canonem uel scriptae sunt uel scribuntur, et per sermonem forte sapientiorem cuiuslibet in ea re peritioris, et per aliorum episcoporum grauiorem auctoritatem doctio-remque prudentiam, et per concilia licere reprehendi, si quid in eis forte a ueritate deuiatum est?

Caput 9

Contra diuina mandata calumpniae non colliganturex quorumlibet dictis episcoporum.

Idem ad Vincentium [epist. XLVIII. contra Donatistas]. Noli frater contra diuina tam multa, tam preclara, tam indubitata testimonia colligere uelle calumpnias ex episcoporum scriptis, siue nostrorum, sicut Ylarii, siue (antequam pars Donati separetur ,) Cipriani et Agrippini; primo, quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis distinguendum est: non enim sic leguntur, tamquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, si-cubi forte aliter sapuerint, quam ueritas postulat. In eo quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis dictum ab Apostolo accipere: „Et si quid aliter sapitis, quoque uobis Deus reuelauit.

Caput 10

Non debetur par reuerentia canonicis scripturis et expositionibus earum.

Idem in Ep. ad Fortunatum [Item ad Fortunatianum, epist. III.] Neque quorumlibet disputationes, quamuis catholicorum et laudatorum hominum, uelut scripturas canonicas habere debemus,ut nobis non liceat salua honorificentia, que illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis inprobare atque respuere, si forte inuenerimus, quod aliter senserint quam ueritas habet, diuino adiutorio uel ab aliis intellecta uel a nobis. Talis ego sum in scriptis aliorum, quales uolo esse intellectores meorum.

Caput XI.

Exemplis ratio sana prefertur.

Idem ad Casulanum [ad Marcellinum de civitate Dei lib. I. c. 22. §. 2.] Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est: cui quidem et exempla concordant, sed illa, que tantum digniora sunt imitatione, quantum excellentiora pietate.

Dictum

Cum ergo naturali iure nichil aliud precipiatur, quam quod Deus uult fieri, nichilque uetetur, quam quod Deus prohibet fieri; denique cum in canonica scriptura nichil aliud, quam in diuinis legibus inueniatur, diuine uero leges natura consistant: patet, quod quecumque diuinae uoluntati, seu canonicae scripturae contraria probantur, eadem et naturali iuri inueniuntur aduersa. Unde quecumque diuinae uoluntati, seu canonice scripture, seu diuinis legibus postponenda censentur, eisdem naturale ius preferri oportet. Constitutiones ergo uel ecclesiasticae vel seculares, si naturali iuri contrariae probantur, penitus sunt excludendae.

PrevBack to TopNext