Text List

Distinctio 11

DISTINCTIO 11

Dictum

Quod uero legibus consuetudo cedat, Ysidorus testatur in Sinonimis, lib. II. [c. 16.]:

Caput 1

Prauus usus ratione superetur et lege.

Usus auctoritati cedat; prauum usum lex et ratio uincat.

Caput 2

Statutis Pontificum consuetudo cuiusquam refragari non potest.

Item Nicolaus Papa I. Michaeli Imperatori. Consequens est, ut quod ab huius sedis rectoribus plena auctoritate sancitur, nullius consuetudinis prepediente occasione, proprias sequendo tantum uoluntates remoueatur, sed firmius atque inconcusse teneatur.

Caput 3

A consuetudine Romanae ecclesiae membris dissentire non licet.

Item Iulius Papa [I. ad Episcopos orientales, epist. I.]. Nolite errare, fratres mei, doctrinis uariis et extraneis nolite abduci. Et, instituta apostolorum et apostolicorum uirorum canonesque habetis: his fruimini, ut freti, contra cuncta inimicorum iacula persistere ualeatis. Satis enim indignum est, quemquam uel pontificum uel ordinum subsequentium hanc regulam refutare, quam beati Petri sedem et sequi uiderit, et docere. Multum conuenit s, ut totum corpus ecclesiae in hac sibi obseruatione concordet, que inde auctoritatem habet, ubi Dominus ecclesiae totius posuit principatum.

Caput 4

Usus et consuetudo legem et rationem uincere non potest.

Item Cod. lib. VII. iit. II. [Imp. Constantinus A. ad Proculum, lib. VIII. Cod. tit. Quae sit longa consuetudo (t. 53. const. 2.)]. Consuetudinis ususque longeui non uilis auctoritas est: uerum non usque adeo sui ualitura momento, ut aut rationem uincat, aut legem scriptam.

Dictum

Cum uero nec sacris canonibus, nec humanis legibus consuetudo obuiare monstratur, inconcussa seruanda est.

Unde Augustinus ait ueffi ex dictis B as ilii:

Caput 5

Inuiolabilis est consuetudo, que nec humanis legibus nec sacris canonibus obuiare monstratur.

Ecclesiasticarum institutionum quasdam scripturis, quasdam uero apostolica traditione per successores in ministerio confirmatas accipimus; quasdam vero consuetudine roborata approbauit usus, quibus par ritus et idem utriusque pietatis debetur affectus; unde quis uel aliquantulum sacrarum expertus scripturarum hesitaverit? Si enim attenderimus consuetudines ecclesiae non per scripturas a Patribus traditas nichil estimare, quantum religio detrimenti sit latura, intentiuums despicientibus liquido constabit.

§. 1. Que enim (ut inde ordiamur) scriptura salutiferae crucis signaculo fideles docuit insigniri? uel que trifariam digesta super panem et calicem prolixae orationis uel consecrationis uerba commendauit? Nam non modo, quod in euangelio continetur uel ab Apostolo insertum secretis dicimus, sed et alia plura adicimus magnam quasi uim commendantia misteriis. Que orientem uersus nos orare litterarum forma docuit? Benedicimus fontem baptismatis oleo unctionis. Huc accedit, quod ter oleo inungimus quos baptizamus, uerbis ab renuntiare satanae angelis eius informamus. Inde hec et alia in hunc modum non pauca, nisi tacita ac mistica traditione a Patribus ecclesiastico more acreuerentiori diligentia sunt in ministeriis obseruata magis? silentio, quam publicata scripto?

Caput 6

Laudabilis est consuetudo, que nichil fidei contrarium usurpat.

Idem ad Casulanum presbiterum Consuetudinem laudamus, que tamen contra fidem catholicam nichil usurpare dignoscitur.

Caput 7

Vbi auctoritas deficit, mos populi et maiorum in-. stituta pro lege seruentur .

Item ad eundem [B. Augustinus ad Casulanum, epist. LXXXVI.] In his rebus, de quibus nihil certi statuit diuina scriptura, mos populi Dei et instituta maiorum pro lege tenenda sunt. Et sicut preuaricatores legum diuinarum, ita contemptores consuetudinum ecclesiasticarum cohercendi sunt.

Caput 8

Auctoritate et traditione generali uel speciali ecclesia regitur

Idem in libro de christiana fide. Catholica ecclesia, per orbem diffusa, tribus modis probatur existere. Quicquid in ea tenetur, aut auctoritas est scripturarum, aut traditio uniuersalis, aut certe propria et particularis instructio. Sed auctoritate tota constringitur, uniuersali traditione maiorum nichilominus tota; priua-tis uero constitutionibus et propriis informationibus unaque-que pro locorum uarietate, prout cuique uisum est, subsistit et regitur.

Caput 9

Valet ad fidem catholicae auctoritas ecclesiae.

Idem in libro contra Manicheos. Palam est, quod in re dubia ad fidem ualeat auctoritas ecclesiae catholicae, que ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum consensione firmatur.

Caput 10

Ab apostolicis institutis non licet recedere.

Item Leo [Papa ad Episcopos per Siciliam constitutos, epist IV. c. 6.] Hoc uestrae indicimus caritati, ut ab apostolicis institutis nullo ulterius recedatis excessu, quia inultum post hec esse non poterit, si quisquam apostolicas regulas in aliquo crediderit negligendas.

Caput 11

Ab omnibus seruari debet, quod Romana seruat Ecclesia.

Item Innocentius Decentio Ep. [it. Inn. I. ad Decentium Episcopum Eugubinum, epist. I.] Quis nesciat aut non aduertat, id quod a principe apostolorum Petro Romanae ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere seruari? nec superduci aut introduci aliquid, quod auctoritatem debeat uel aliunde accipere exemplum? presertim cum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Ispanias, Africam atque Siciliam insulasque interiacentes nullum instituisse ecclesias, nisi eos, quos uenerabilis apostolus Petrus aut successores eius constituerunt sacerdotes; legant autem, si in istis prouinciis alius apostolus inuenitur, aut legitur docuisse. Quod si non legunt, quia nusquam inueniunt, oportet eos hoc sequi, quod ecclesia Romana custodit, a qua principium eos accepisse non dubium est: ne dum peregrinis sermonibus student, caput institutionum uideantur amitteres.

§. i. Sepe dilectionem tuam ad Urbem uenisse ac nobiscum in ecclesia conuenisse non dubium est, et quem morem vel in consecrandis misteriis, uel ceteris agendis arcanis teneat, agnouisse. Quod sufficere arbitrarer ad informationem ecclesiae tuae uel reformationem, si predecessores tui minus aliquid aut aliter tenuerint, satis certum haberem, nisi de aliquibus consulendos nos esse duxisset; quibus idcirco respondemus, non quod te ignorare p credamus, sed ut maiori auctoritate uel q tuos instituas, uel si qui a Romanae ecclesiae institutionibus errant, aut commoneas, aut indicare non differas, ut scire ualeamus, qui sint, qui aut nouitates inducunt, aut alterius ecclesiae quam Romanae existimant consuetudinem esse seruandam.

PrevBack to TopNext