Distinctio 101
DISTINCTIO CI.
Caput 1
Duo metropolitani in una eademque prouincia esse non possunt.
Peruenit ad nos, quod quidam preter ecclesiasticas ordinationes affectantes potentiam per pragmaticum sacrum unam prouinciam in duas diuidant, et ex hoc inueniuntur duo metropolitani episcopi in una eademque esse prouincia. Statuit igitur sancta sinodus deinceps nichil tale attemptaria quolibet episcopo, eos uero, qui aliquid tale temptauerint,cadere de proprio gradu.
Dictum
Hactenus de electione et ordinatione clericorum tractauimus. Nunc ad symoniacorum ordinationes transeamus, et ut facile liqueat, quid super hac heresi sanctorum Patrum decreuit auctoritas, causa deducatur in medium, cuius negotium et de scienter a symoniacis ordinatis, et de ignoranter a symoniacis consecratis, et de ordinationibus, que per pecuniam fiunt, contineat.