Text List

Initium

Initium

Quidam habens filium obtulit eum ditissimo cenobio; exactus ab abbate et a fratribus decem libras soluit, ut filius susciperetur, ipso tamen beneficio etatis hoc ignorante. Creuit puer, etper incrementa temporum et offitiorum ad uirilem etatem etsacerdotii gradum peruenit. Exinde suffragantibus meritis inepiscopum eligitur, interueniente obsequio et paternis precibus;data quoque pecunia cuidam ex consiliariis archiepiscopi, consecratur iste in antistitem, nescius paterni obsequii et oblataepecuniae. Procedente uero tempore nonnullos per pecuniamordinauit, quibusdam uero gratis benedictionem sacerdotalemdedit; tandem apud metropolitanum suum accusatus et conuictussententiam in se dampnationis accepit. (Qu. I.) Hic primumqueritur, an sit peccatum emere spiritualia? (Qu. II.) Secundo, an pro ingressu ecclesiae sit exigenda pecunia, uel si exactafuerit, an sit persoluendas (Qu. III.) Tertio, an ingressum ecclesiae uel prehendas emere sit symoniacum ? (Qu. IV.) Quarto, aniste sit reus criminis, quod eo ignorante pater admisit ? (Qu. V.) Quinto, an liceat ei esse in ecclesia, uel fungi ea ordinatione, quam paterna pecunia est assecutus S (Qu. VI.) Sexto, an illi, qui ab eo iam symoniaco ignoranter ordinati sunt, sint abiciendi, an nonf (Qu. VII.) Septimo, si renuncians suae heresi sit recipiendus in episcopali dignitate, uel non?

PrevBack to TopNext

On this page

Initium