Text List

Distinctio 12

DISTINCTIO 12

Dictum

Quod absque discretione iustitiae nulli agere licet. Unde Calix tu s Papa [I.J omnibus Episcopis [ait in Epistola I. ad Benedictum Episcopum]:

Caput 1

Sine discretione iustitiae contra disciplinam Romanae ecclesiae nulli agere licet.

Non decet a capite membra dissidere, sed iuxta scripturae testimonium omnia membra caput sequantur. Nulli uero dubium est, quod apostolica ecclesia mater sit omnium ecclesiarum, a cuius uos regulis nullatenus conuenit deuiare. Et sicut filius uenit facere uoluntatem patris, sic et uos uoluntatem implete uestrae matris, que est ecclesia, cuius caput, ut predictum est, Romana existit ecclesia. Quicquid ergo sine discretione iustitiae contra huius disciplinam actum fuerit, ratum habere nulla ratio permittit.

Caput 2

Apostolicis preceptis nullus superbe resistat.

Item Gregorius [Papa IV.] Preceptis apostolicis non dura superbia resistatur, sed per obedientiam, que a sancta Romana et apostolica auctoritate iussa sunt, salutifere impleantur, si eiusdem sanctae ecclesiae Dei, que est caput uestrum, communionem habere desideratis.

§. i. Non nouum aliquid presenti iussione precipimus, sed illa, que olim uidentur indulta, firmamus: cum nulli dubium sit, quod non solum pontificalis causatio, sed omnis sanctae religionis relatio ad sedem apostolicam quasi ad caput ecclesiarum debeat referri, et inde normam sumere, unde sumpsit exordium, ne caput institutionis uideatur omitti. Cuius auctoritatis sanctionem omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus uniuersalem ecclesiam fundauit, soliditate diuelli. Si quis hec apostolicae sedis precepta non obseruauerit, percepti honoris esse hostis non dubitetur.

Caput 3

Non est resistendum consuetudini, cui canonica non obsistit auctoritas.

Item Nicolaus Michaeli Imperatori [Leo IX. Michaeli Episcopo Constantinopolitano, epist. I. c. 29. et Nicolaus I. epist. II. ad Photium.] Scit sancta Romana ecclesia, quod nichil obsunt saluti credentium diuersae pro loco et tempore consuetudines, si illis canonica non obsistit auctoritas, pro qua eis obuiare debeamus; unde nil iudicamus eis debere uel posse resisti.

Caput 4

Consuetudines, que fidei non ofifitiunt, ut a maioribus traditae sunt, obseruentur.

Item Ieronimus ad Lucinum, [epist. XXVIII.] Illud breuiter te admonendum puto, traditiones ecclesiasticas, presertim que fidei non offitiant, ita obseruan-das, ut a maioribus traditae sunt, nec aliorum consuetudinem aliorum contrario more subuerti.

Caput 5

Traditiones a patribus institutae, non sunt infringendae.

Item Nicolaus Incmaro Episcopo. Ridiculum est, et satis abominabile dedecus, ut traditiones», quas antiquitus a patribus suscepimus, infringipatiamur.

Caput 6

Mores diuturni pro lege sunt habendi.

Item Iustinianus Constit. lib. I. tit. I. [Institutionum lib. I. tit. 2. de iure nat. §. 9.] Diuturni mores nisi legi sunt aduersi consensu utentium approbati legem imitantur.

Caput 7

Quicquid fit contra longam consuetudinem, reuocari oportet.

Item Cod. lib. VIII. cap. 52. tit. 2. [tit. 53. quae sit longa consuetudo, 1. i.] Consuetudo precedens et ratio, que consuetudinem suasit, tenenda est. Et quicquid contra longam consuetudinem fiet, ad sollicitudinem suam reuocabit preses prouinciae.

Caput 8

Immota maneat consuetudo, que contra fidem catholicam nichil usurpare dignoscitur.

Item Gregorius uniuersis Episcopis Numidiis, [lib. I. epist. LXXV.] Nos consuetudinem, que contra fidem catholicam nichil usurpare dignoscitur, immotam permanere concedimus, siue de primatibus constituendis, siue de ceteris capitulis, exceptis iis, qui ex Donatistis ad episcopatum perueniunt, quos prouehi ad primatus dignitatem (etiam cum ordo eos deferat ad locum eundem) modis omnibus prohibemus. Sufficiat autem illis commissae sibi plebis curam gerere, non autem illos antistites, quos catholica fides in ecclesiae sinu et edocuit et genuit, ad obtinendum culmen primatus anteire.

Caput 9

Non negentur que consuetudinis sunt.

Item Gregorius [ad Maximum Salonitanum Episcopum lib. VII. Regest. epist. 8i.] Quemadmodum illicita perpetrare non patimur, sic que consuetudinis sunt non negamus.

Caput 10

Non locus consuetudinem, sed consuetudo locum commendat.

Item ad Augustino Anglorum Episcopo, [resp. ad interrog. 3.] Nouit fraternitas tua Romanae ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit nutritam. Sed mihi placet, ut siue in Romana, siue in Gallicorum, siue in qualibet ecclesia inuenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum ecclesia, que adhuc in fide noua est, institutione precipua, que de multis ecclesiis colligere potueris, infundas. Non enim pro locis res, sed pro rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque ecclesiis que pia, que religiosa, que recta sunt, elige, et hec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.

Caput 11.

Quod neque contra fidem, neque contra bonos mores esse conuincitur, indifferenter est habendum.

Item Augustinus ad Ianuarium, [epist. CXVIII. cap. 1. et 2.] Illa autem, que non scripta, sed tradita custodimus, que quidem toto terrarum orbe obseruantur, datur intelligi uel ab ipsis apostolis, uel plenariis conciliis, (quorum est in ecclesia saluberrima auctoritas), commendata atque statuta retineri: sicuti id quod Domini passio et resurrectio et ascensio in celum, aduentus Spiritus sancti anniuersaria solennitate celebratur: et si quid aliud tale occurrerit, quod seruetur ab uniuersis, quacunque se diffundit, ecclesia. §. 1. Alia uero, que per loca terrarum regionesque uariantur, sicuti est quod alii ieiunant sabbatum s, alii non: alii uero quotidie communicant corpori et sanguini domini, alii certis diebus accipiunt: et si quid aliud huiusmodi animaduerti potest, totum hoc genus rerum liberas habet obseruationes; quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores esse conuincitur, indifferenter habendum p, et pro eorum, inter quos uiuitur, societate seruandum est. Mater <1 Mediolanum me secuta inuenit ecclesiam sabbato non ieiunantem; ceperat fluctuare quid ageret. Tunc ego consului de hac re beatissimae memoriae Ambrosium episcopum; at ille ait: cum Romam uenio, sabbato ieiuno, cum Mediolani sum, non ieiuno. Sic et tu, ad quam forte ecclesiam ueneris, eius morem serua, si cuiquam non uis esse scandalum, nec quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa est.

Dictum

Hoc autem de consuetudine illa intelligendum est, que uel uniuersalis ecclesiae usu, uel temporis prolixitate roboratur. Ceterum, si pro uarietate temporum uel animorum uariae consuetudines introducantur, inuenta opportunitate, resecandae sunt potius, quam obseruandae.

Unde Augustinus scribit ad inquisitiones I anu a r ii [epist. CXIX. c. 19.]

Caput 12

Resecanda sunt, que neque auctoritate, neque moribus uniuersitatis comprobantur.

Omnia talia, que neque sanctarum scripturarum auctoritatibus continentur, nec in conciliis episcoporum statuta inueniuntur, nec consuetudine uniuersae ecclesiae roborata sunt, sed diuersorum locorum diuersis moribus innumerabiliter uariantur, ita ut uix, aut numquam omnino inueniri possint causae, quas in eis constituendis homines secuti sunt, ubi facultas tribuitur, sine ulla dubitatione resecanda existimo. Quamuis enim neque hoc inueniri possit, quomodo contra fidem sint, ipsam tamen religionem, quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis misericordia Dei esse uoluit liberam, adeo seruili-bus oneribus premunt, ut tolerabilior sit conditio Iudeorum, qui etiamsi tempus libertatis non cognouerint, legalibus tamen sacramentis, non humanis presumtionibus subi-ciuntur.

Caput 13

Omnes prouinciales eundem in psallendo modum teneant, quem metropolitanam sedem habere cognouerint.

Item ex Concilio Tollet ano [XI. c. 3.] De his, qui contra Apostoli uoluntatem circumferuntur omni uento doctrinae, placuit sancto concilio, ut metropolitanae sedis auctoritate coacti uniuscuiusque prouinciae ciues, rectoresque ecclesiarum unum eundemque in psallendo teneant modum, quem metropolitana in sede cognouerint institutum, nec aliqua diuersitate cuiusque ordinis uel offitii a metropolitana se patiantur sede disiungi. Sic enim iustum est, ut inde unusquisque sumat regulas magisterii, unde honoris consecrationem accipit, ut iuxta maiorum decreta sedes, que uniuscuiusque sacerdotalis dignitatis est mater, sit ecclesiasticae magistra rationis. Abbatibus sane induitis offitiis, que iuxta uoluntatem sui episcopi regulariter illis implenda sunt, cetera offitia publica, id est uesperam, matutinum, siue missam, aliter quam in principali ecclesia celebrare non liceat.

§. i. Quisquis autem horum decretorum uiolator exstiterit, sex mensibus communione priuatus apud metropolitanum sub penitentiae censura maneat corrigendus: quatenus apud illum et preteritae transgressionis culpam lacrimis diluat, et necessariam offitiorum doctrinam studiose addiscat.

§. 2. Sub ista ergo regula disciplinae non solum metropolitanus totius suae prouinciae pontifices uel sacerdotes adstringat, sed etiam ceteri episcopi subiectos sibi ecclesiarum rectores obtemperare institutionibus cogant.

Caput 14

Ordo seruetur in matutinis et uespei'tinis offitiis unus et idem.

Item ex Concilio Bracarensi [I. cap. 1.] Placuit omnibus communi consensu, ut unus atque idem psallendi ordo in matutinis uel uespertinis offitiis teneatur, et non diuerse ac priuate, neque monasteriorum consuetudines cum ecclesiastica regula sint permixtae.

PrevBack to TopNext