Distinctio 14
DISTINCTIO 14
Dictum
Caput 1
Non sunt a nobis aliqua committenda delicta, ne alii grauiora committant.
Quod ait Sodomitis Loth: „Sunt mihi duae filiae, que nondum nouerunt uiros; producam illas ad uos, utimini illis, sicut placuerit uobis: tantum in uiros istos ne faciatis iniquum : “ quoniam prostituere uolebat filias suas hac compensatione, ut uiri hospites eius nichil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit compensatio flagitiorum uel quorumcumque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius grauius malum faciat; an potius perturbationi Loth, non consilio tribuendum sit, qui hoc dixerit, merito queritur. Et nimirum periculosissime admittitur hec compensatio. Si autem perturbationi humanae tribuitur et menti tanto malo permotae, nullo modo imitanda est.
Caput 2
Que constitutiones ualeant temperari, uel que non.
Sicut quedam sunt, que nulla ratione conuelli possunt, ita multa sunt, que aut pro necessitate temporum, aut pro consideratione etatum oporteat temperari; illa semper conditione seruata, ut in his, que uel dubia fuerint aut obscura, id nouerimus sequendum, quod nec preceptis euangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum in-ueniatur aduersum.