Distinctio 15
DISTINCTIO 15
Caput 1
Quo tempore ceperint canones generalium conciliorum.
Canones generalium conciliorum {ut Ysidorus ait lib. 6. Etimol. c. 16.) a temporibus Constantini ceperunt. In precedentibus namque annis persecutione feruente docendarum plebium minime dabatur facultas. Inde Christianitas in diuersas hereses scissa est, quia non erat episcopis licentia conueniendi in unum, nisi tempore supradicti imperatoris. Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Ni-ceno de omni orbe terrarum conuenientes iuxta fidem euangelicam et apostolicam secundum post apostolos simbolum tradiderunt.
§. 1. Inter cetera autem concilia quatuor sunt uenerabiles sinodi, que totam principaliter fidem complectuntur, quasi quatuor euangelia, uel totidem paradisi flumina.
§. 2. Harum prior Nicena sinodus CCCXVIII. episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est: in qua Arrianae perfidiae condempnata estblasphemia, quam de inequalitate sanctae Trinitatis idem Arrius asserebat, et consubstantialem Deo Patri Dei Filium eadem sancta sinodus per simbolum diffiniuit.
§. 3. Secunda sinodus CL. Patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, que Macedonium, Spiritum sanctum Deum esse negantem, condempnans, consubstantialem Patri et Filio Spiritum sanctum demonstrauit, dans simboli formam, quam tota Grecorum et Latinorum confessio in ecclesiis predicat.
§. 4. Tertia sinodus Ephesina prima CC. episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita est, que Nestorium, duas personas asserentem in Christo, iusto anathemate condempnauit, ostendens manere in duas naturas unam Domini Iesus Christi personam.
§. 5. Quarta sinodus Calcedonensis DCXXX. sacerdotum sub Martiano principe habita est, in qua Euticem Constantinopolitanum abbatem uerbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eius Dioscorum defensorem, quondam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum Nestorium episcopum cum reliquis hereticis, una Patrum sententia dampnauit; predicans eadem sinodus Christum Dominum sic natum de Virgine, ut in eum substantiam et diuinae et humanae confiteamur naturae.
§. 6. He sunt quatuor sinodi principales, fidei naturam plenissime predicantes. Sed et si qua sunt concilia, que sancti Patres spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quatuor auctoritates omni manent stabilita uigore: quorum gesta in hoc opere condita continentur.
§. 7. Sinodus autem ex greco interpretatur comitatus uel cetus. Concilii uero nomen tractum est ex more Romano. Tempore enim, quo causa agebatur, conueniebant omnes in unum, communique intentione tractabant. Unde et concilium a communi intentione dictum quasi consilium; consilium quasi considium, d in 1 literam transeunte; uel concilium dictum est exP communi intentione, eo quod in unum dirigant omnem mentis obtutum: supercilia «i enim oculorum sunt; unde qui sibimet dissentiunt, non agunt concilium, quia non sentiunt in unum. Cetus uero conuentus est uel congregatio, a coeundo, id est a con-ueniendo in unum. Hinc et conuentus est nuncupatus, quod ibi homines conueniunt; sicut conuentus cetus sic et concilium a societate multorum in unum appellatur.
Caput 2.
De auctoritate quatuor conciliorum.
Sicut sancti euangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere et uenerari me fateor. Nicenum scilicet, in quo peruersum Arrii dogma destruitur: Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et Macedonii error conuincitur: Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas iudicatur: Calcedonense uero, in quo Euticetis Dioscorique prauitas est reprobata; hec ;tota deuotione amplector integerrima approbatione custodio, quia in his uelut in quadrato lapide sanctae fidei structura consurgit, et cuiuslibet uitae atque actionis norma existit.
§. 1. Quintum concilium quoque ueneror, in quo epistola, que Ibae dicitur, erroris plena reprobatur; Theodoruss personam mediatoris Dei et hominum in duabus substantiis separans, ad impietatis perfidiam cecidisse conuincitur, scripta quoque Theodori, per que beati Cirilli fides reprehenditur, ausu dementiae prolata, refutantur. Cunctas uero quas prefata ueneranda concilia personas respuunt, respuo; quas uenerantur, amplector: quia dum uniuersali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis presumit aut absoluere quos religant, aut ligarequos absoluunt.
Caput 3
Que concilia sancta Romana ecclesia suscipiat.
Sancta Romana ecclesia post illas ueteris et noui testamenti scripturas, quas regulariter suscipimus, etiam has suscipi non prohibet: Sanctam sinodum Nicenam CCCXVIII. Patrum, mediante Maximo Constantino Augusto, in qua Arrius hereticus condempnatus est; sanctam sinodum Con-stantinopolitanam, mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius hereticus debitam dampnationem excepit; sanctam sinodum.Ephesinam primam, in qua Nestorius dampnatus est consensu beatissimi Papae Celestini, mediante Cirillo Alexandrinae sedis antistite, et Arcadio episcopo ab Italia destinato; sanctam sinodum Calcedo-nensem, mediante Martiano Augusto et Anatolio Coristanti-nopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Euticiana heresis simul cum Dioscoro eiusque complicibus dampnatae sunt; sed et si qua sunt concilia a sanctis Patribus hactenus instituta, post istorum quatuor auctoritatem et custodienda, et recipienda decernimus.
§. 1. Iam nunc subiciendum est de opusculis sanctorum Patrum, que in ecclesia catholica recipiuntur.
§. 14. Item epistolam B. Leonis Papae ad Flauianum episcopums destinatam, cuius textum si quisquam usque ad unum iota disputauerit, et non eam in omnibus uenerabiliter receperit, anathema sit.
§. 15. Item opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum, qui in nullo a sanctae Romanae ecclesiae consortio deuiauerunt, nec ab eius iideli predicatione seiuncti sunt, sed communionis ipsius gratia Dei usque ad ultimum diem uitae suae participes fuerunt, legenda decernimus.
§. 16. Item decretales epistolae, quas beatissimi Papae diuersis temporibus ab urbe Romana pro diuersorum Patrum consolatione dederunt, uenerabiliter suscipiendae sunt.
§. 17. Item gesta sanctorum martirum, qui multiplicibus tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum triumphis irradiant. Quis ita esse catholicorum dubitet, et maiora eos in agonibus fuisse perpessos, nec suis uiribus, sed gratia Dei et adiutorio uniuersa tolerasse? Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana ecclesia non leguntur, quia et eorum, qui conscripsere, nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus aut idiotis superflua, aut minus apta, quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur: sicut cuiusdam Quirici et Iulitae, sicut Gregorii aliorumque huiusmodi passiones, que ab hereticis perhibentur conscriptae. Propter quod, ut dictum est, ne uel leuis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana ecclesia non leguntur. Nos tamen cum predicta ecclesia omnes mar-tires et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, omni deuotione ueneramur.
§. 18. Item uitas Patrum, Pauli, Antonii, Ilarionis et omnium eremitarum, quas tamen uir beatissimus scripsit Ieronimus, cum omni honore suscipimus.
§. 19. Item actus B. Siluestri, apostolicae sedis presulis, licet eius, qui conscripsit, nomen ignoremus, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognouimus, et pro antiquo usu multae hoc imitantur ecclesiae.
§. 20. Item scripta de inuentione S. crucis dominicae , et alia scripta de inuentione capitis, B. Iohannis Baptistae, nouellae quidem reuelationes sunt, et nonnulli eas catholici legunt, sed cum hec ad catholicorum manus peruenerint, B. Pauli apostoli sententia precedat: „ Omnia probate, quod bonum est tenete.“
§. 21. Item Rufinus uir religiosus plurimos ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est; sed quoniam B. Ieronimus in aliquibus eum de arbitrii libertate notauit, illa sentimus, que predictum B. Ieronimum sentire cognoscimus: et non solum de Rufino, sed etiam de uniuersis quos uir sepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit.
§.22. Item Origenis nonnulla opuscula, que uir beatissimus Ieronimus non repudiat, legenda suscipimus, reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus esse renuenda.
§. 23. Item chronicon Eusebii Cesariensis, atque eiusdem historiae ecclesiasticae libros, quamuis in primo narrationis suae libro tepuerit, et postea in laudibus atque excusatione Origenis scismatici unum conscripserit librum: propter rerum tamen notitiam singularem, que ad instructionem pertinent, usquequaque non dicimus renuendos.
§. 24. Item Orosium uirum eruditissimum collaudamus, quia ualde nobis necessariam aduersus paganorum calumpnias ordinauit historiam, miraque breuitate contexuit.
§. 25. Item uenerabilis uiri Sedulii jascale opus, quod heroicis descripsit uersibus, insigni aude proferimus.
§. 27. Ceterum, que ab hereticis, siue scismaticis conscripta uel predicata sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica ecclesia Romana. E quibus pauca, que ad memoriam uenerunt, et a catholicis uitanda sunt, credimus esse subdenda.
§. 28. Imprimis Arriminen-sem sinodum, a Constantio Cesare Constantini filio congregatam mediante Tauro prefecto, ex tunc et nunc et usquein eternum confitemur esse dampnatam.
§. 29. Itemitinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis lib. VIII., apocrifum.
§. 57. Liber Ogiae nomine Gigantis, qui ab hereticis cum dracone post diluuium pugnasse perhibetur, apocrifus.
§. 65. Liber Phisiologus, qui ab hereticis conscriptus est et B. Ambrosii nomine presignatus, apocrifus.
§. 80. Philacteria omnia, que non angelorum, ut illi confingunt, sed demonum magis arte conscripta sunt, apocrifa.
§. 81. Hec et omniahis similia, que Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Fotinus et Bonosus et qui simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suis obscenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus siue Manicheus, Faustus, Sabellius, Arrius, Macedonius, Eunomius, Nouatus, Sabbatius, Cele-stius, Donatus, Eustathius, Iouinianus, Pelagius, Iulianus et Latiensis, Celestinus, Maximinus, Pri-scianus ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Eutices, Petrus, et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiociam maculauit, Acatius Constantinopolitanus, cum consortibus suis, nec non et omnes hereses, quas ipsi eorumque discipuli, siue schismatici docuerunt uel conscripserunt, quorum nomina minime retinentur, non solum repudiata, uerum etiam ab omni Romana et apostolica ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus sub anathematis indissolubili uinculo, in eternum confitemur esse dampnata.
§. 82. Ceterum, qui libri in ecclesiasticis offitiis per anni circulum a nonnullis legantur (quod ritum illum apostolica non reprobat, sed sequitur ecclesia) pro fidelium edificatione adnotandum censuimus. Quidam, quod in septuagesima ponunt pentateuchum f usque m XV. diem ante Pascha, XV. dieponunt Ieremiam usque in cenam Domini. In cena Domini legunt tres lectiones de lamentatione Ieremiae: „Quomodo sedet sola ciuitas, etc.“ et tres de tractatu S. Augustini in psalm. LIV.: „ Exaudi Deus orationem meam et ne despexeris,“ et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Corinthios: „Conuenientibus uobis in unum. Secunda lectio sic incipit: „Similiter et calicem postquam cenauit, !etc.“ Tertia: „De spiritualibus autem nolumus uos ignorare, fratres.“ In parasceue tres lectiones de lamentatione Ieremiae, et tres de tractatu S. Augustini in psalmum LXIII: „Exaudi Deus orationemmeam, cum deprecor,“ et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Ebreos: ,, Festinemus ingredi in illam requiem, etc.“ Secunda lectio: „ Omnis namque pontifex.“ Tertia: „De quo grandis nobis sermo.“ In sabbato sancto tres lectiones de lamentatione Ieremiae prophetae, et tres de tractatu S. Augustini in eumdem psalmum LXIII.: ,, Exaudi Deus orationem meam, cum deprecor ,“ et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Ebreos: „Christus assistens pontifex futurorum bonorum.“ Secunda lectio: „Ubi enim testamentum est.“ Tertia: „Umbram enim habens lex futurorum bonorum.“ In pascha Domini homilias ad ipsum diem pertinentes, infra hebdomadam homilias. In octauis++f paschae ponunt actus apostolorum et epistolas canonicas et apocalipsin, usque in ocatauas pentecostes, In octauis pentecostes ponunt libros regum et paralipomenon usque in calendas augusti. In dominica prima mensis augusti ponunt Salomonem usque in calendas septembris. In dominica prima septembris ponunt Iob,Tobiam, Hester, Esdram usque in calendas octobris. In dominica prima mensis octobris ponunt librum Machabeorum usque in calendas nouembris. In dominica prima mensis nouembris ponunt Ezechielem et Danielem et minores pro phetas usque in calendas decembris. In dominica prima mensis decembris ponunt Esaiam prophetam usque ad natiuitatem Domini. In natali Domini legunt primum de Esaia tres lectiones. Prima lectio: „ Primo tempore alleuiata est terra Zabulon, etc.“ Secunda: „Consolamini, consolamini." Tertia: „Consurge, consurge". Deinde leguntur sermones uel homiliae ad ipsum diem pertinentes. In natali S. Stephani homilia de ipso die. In natali S. Ioannis similiter. In natali innocentium similiter. In natali S. Siluestri similiter. In Octaua natalis Domini homilia de ipso die. In dominica prima post natiuitatem Domini ponunt epistolas Pauli usque in septuagesimam. In epiphania lectiones tres de Esaia. Prima lectio incipit: ,,Omnes sitientes." Secunda: „Surge, illuminare Ierusalem." Tertia: ,, Gaudens gaudebo in Domino." Deinde leguntur sermones uel homiliae ad ipsum diem pertinentes.]