Text List

Distinctio 13

DISTINCTIO 13

Dictum

Item aduersus naturale ius nulla dispensatio admittitur; nisi forte duo mala ita urgeant ut alterum eorum necesse sit eligi.

Unde in Concilio Tollet ano VIII. [c. 2.] legitur.

Caput 1

Minus malum de duobus est eligendum.

Duo mala, licet cautissime sint precauenda tamen si periculi necessitas unum ex his temperare compulerit, id debemus resoluere, quod minori nexu noscitur obligari. Quid autem leuius ex his, quidue grauius sit, purae rationis acumine inuestigemus. Etenim dum peierare compellimur, creatorem quidem offendimus, sed nos tantummodo maculamus. Cum uero noxia promissa complemus et Dei iussa contempnimus et proximis impia crudelitate nocemus, et nos ipsos crudeliori mortis gladio trucidamus. Illic enim dupplici culparum telo perimimur, hic tripliciter iugulamur.

Caput 2

De eodem.

Item Gregorius in Moralibus parte VI. lib. XXXV. c. XIV [in c. 40. Iob. 1. XXXII. c. 17. 18. 19. et 20.] Nerui testiculorum Leuiathan perplexi sunt, quia suggestionum illius argumenta implicatis inuentis alligantur, ut plerosque ita peccare faciant, quatenus si fortasse fugere peccatum appetant, hoc sine alio peccati laqueo non euadant, et culpam faciant, dum uitarit, atque nequaquam se ab una ualeant soluere, nisi in alia se consentiant ligare. Quod melius ostendimus, si qua ex conuersatione hominum alligationis huius exempla proferamus.

§. i. Ecce quidam, dum mundi huius amicitias appetit, cuilibet alteri similem sibi uitam ducenti, quod secretaillius omni silentio contegat, se iureiurando constringit. Sed is, cui iuratum est, adulterium perpetrare cognoscitur, ita ut etiam maritum adulterae occidere conetur. Is autem, qui iusiurandum prebuit, ad mentem reuertitur et diuersis hinc inde cogitationibus impugnatur, atque hoc silere formidat, ne silentio adulterii simul et homicidii particeps fiat, prodere s trepidat, ne reatu se periurii obstringat. Perplexis ergo neruis testiculorum ligatus est, qui in quamlibet partem declinet, metuit, ne a transgressionis contagione liber non sit.

§. 2. Alius cuncta, que mundi sunt, deserens, ac per omnia frangere proprias uoluntates querens, alieno se subdere regimini appetit, sed eum, qui sibi ad Deum preesse debeat, minus cauta inquisitione discernit: quiafortasse is, qui sine iudicio eligitur, cum preesse iam ceperit,'agere que Dei sunt prohibet, que mundi sunt iubet. Pensans itaque subditus, uel que sit culpa inobedientiae, uel quod contagium secularis uitae, et obedire trepidat, et non obedire formidat, ne aut obediens Deum in suis preceptis deserat, aut rursus non obediens Deum in electo priore contempnat.

§. 3. Alius pensare pondus honoris ecclesiastici negligens ad locum regiminis premiis ascendit. Sed quia omne, quod hic eminet, plus meroribus afficitur, quam honoribus gaudet, dum cor tribulatione premitur, ad memoriam culpa reuocatur, doletque se ad laborem cum culpa peruenisse, et quam sit iniquum, quod admiserit, ex ipsa fractus difficultate cognoscit. Reum se igitur cum impensis premiis agnoscens, uult adeptae sublimitatis locum deserere, sed timet, ne grauius delictum sit suscepti gregis custodiam reliquisse; uult suscepti gregis curamgerere, sed formidat, ne deterior culpa sit, regimina pastoralis gregis empta possidere. Per honoris ergo ambitum ligatum culpa hinc inde se conspicit. Esse quippe sine reatu criminis neutrum uidet, si aut susceptus semel grex relinquitur, aut rursum sacra actio seculariter empta teneatur. Undique metuit et suspectus latus omne pertimescit, ne aut stans in empto regimine non digne, lugeat quod non etiam deserens emendat, aut certe regimen deserens, dum aliud flere nititur, rursus aliud de ipsa gregis destitutione committat p.

§. 4. Est tamen, quod ad destruendas Behemot uersutias subtiliter fiat, ut cumi mens inter minora et maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato aditus patet, minora semper eligantur ; quia et qui murorum undique ambitu, ne fugiat, clauditur, ibi se in fugam precipitat, ubi breuior murus lingeritur. Hinc Paulus, cum quosdam in ecclesia incontinentes aspiceret, concessit minima, ut maiora declinarent, dicens: ,,Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat.“ Et quia tunc solum coniuges in admixtione sunt sine culpa, cum non pro explenda libidine, sed pro suscipienda prole miscentur, ut hoc etiam, quod concesserat, sine culpa (quam-uis minima) non esse monstraret, ilico adiunxit: „Hocautem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium." Non enim est sine uitio, quod ignoscitur, non precipiti. Peccatum profecto uidit, quod posse indulgeri preuidit. Sed cum in dubiis constringimur, utiliter minimis subdimur, ne in magnis sine uenia peccemus.

§. 5. Itaque plerumque neruorum Behemot istius perplexitas soluitur, dum ad uirtutes maximas per commissa minora transitur.

PrevBack to TopNext