Text List

Distinctio 3

DISTINCTIO 3

Dictum

Omnes he species secularium legum partes sunt. Sed quia constitutio alia est ciuilis, alia ecclesiastica: ciuilis uero forense uel ciuile ius appellatur, quo nomine ecclesiastica constitutio appelletur, uideamus.

§. 1. Ecclesiastica constitutio' nomine canonis censetur. Quid autem canon sit Ysidorus in lib. VI. Ethim. [c. 16.] declarat dicens:

Caput 1

Quid sit canon.

Canon grece, latine regula nuncupatur.

Caput 2

Unde regula dicatur.

[Isidor. eod. c. 16.] Regula dicta est eo quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam, uel quod regat, uel normam recte uiuendi prebeat, uel quod distortum prauumque est corrigat.

Dictum

Porro canonum alii sunt decreta Pontificum, alii statuta conciliorum. Conciliorum uero alia sunt uniuersalia, alia prouincialia. Prouincialium alia celebrantur auctoritate Romani Pontificis, presente uidelicet legato sanctae Romanae ecclesiae; alia uero auctoritate patriarcharum, uel primatum, uel metropolitanorum eiusdem prouinciae. Hec quidem de generalibus regulis intelligenda sunt.

§. i. Sunt autem quedam priuatae leges, tam ecclesiasticae quam seculares, que priuilegia appellantur. De quibus in V.lib. Ethim. [cap. 18.] Ysidorus ait:

Caput 3

Quid sit priuilegium.

Priuilegia sunt leges priuatorum, quasi priuatae leges. Nam priuilegium inde dictum est, quod in priuato feratur.

Dictum

Officium uero secularium, siue ecclesiasticarum legum est, precipere quod necesse est fieri, prohibere quod malum est fieri; permittere uel licita, ut premium petere, uel quedam illicita, ut dare libellum repudii, ne fiant grauiora. Unde in eod. lib. [c.19.] Ysidorus scribit dicens:

Caput 4

Quid sit officium legum .

Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut: uir fortis petat premium; aut uetat, ut: sacrarum uirginum nuptias nulli petere liceat: aut punit, ut: qui cedem fecerit, capite plectatur; eius enim premio aut pena uita moderatur humana; aut precipiti ut: Dilige Dominum Deum tuum."

PrevBack to TopNext