Distinctio 20
DISTINCTIO 20
Dictum
Decretales itaque epistolae canonibus conciliorum pari iure exequantur. Nunc autem queritur de expositoribus sacrae scripturae, an exequemur, an subiciantur eis? Quo enim quisque magis ratione nititur, eo maioris auctoritatis eius uerba esse uidentur. Plurimi autem tractatorum, sicut pleniori gratia Spiritus sancti, ita ampliori scientia aliis precellentes, rationi magis adhesisse probantur. Unde nonnullorum Pontificum constitutis Augustini, Ieronimi atque aliorum tractatorum dicta eis uidentur esse pre ferenda.
§. i. Sed aliud est causis terminum imponere aliud scripturas sacras diligenter exponere. Negotiis diffiniendis non solum est necessaria scientia, sed etiam potestas. Unde Christus dicturus Petro; „ Quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum et in celis, etc. prius dedit sibi claues regni celo-rum: in altera dans ei scientiam discernendi inter lepram et lepram, in altera dans sibi potestatem eiciendi aliquos ab ecclesia, uel recipiendi. Cum ergo quelibet negotia finem accipiant uel in absolutione innocentium, uel in condempnatione delinquentium, absolutio uero uel condempnaiio non scientiam tantum, sed etiam potestatem presidentium desiderant: aparet, quod diuinarum scripturarum tractatores, etsi scientia Pontificibus pre-mineant, tamen, quia dignitatis eorum apicem non sunt adepti, in sacrarum scripturarum expositionibus eis preponuntur, in causis uero diffiniendis secundum post eos locum merentur.
Caput 1
Aliorum scripturae Romanorum Pontificum decretis non sunt preponendae.
De libellis et commentariis aliorum non conuenit aliquos iudicare, et sanctorum conciliorum canones relinquere uel"decretalium regulas, que habentur apud nos simul cum canonibus. Quibus in omnibus ecclesiasticis utimur iudiciis, id est apostolorum, Nicenorum, Anciranorum, Neocesariensium, Gangrensium, Sardicensium, Cartaginensium AfFricanensium, et cum illis regulae presulum Romanorum, Siluestri, Siricii, Innocentii, Zosimi, Celestini, Leonis, Ylarii, Gelasii, Ormis-dae, et Gregorii iunioris. Isti omnino sunt, et per quos iudicant episcopi, et per quos episcopi simul et clerici iudicantur . Nam si tale emerserit uel contigerit inusitatum negotium, quod minime possit per istos finiri tunc illorum quorum meministis dicta Ieronimi, Augustini, Ysidori uel ceterorum similiter sanctorum doctorum similium si?k reperta fuerint, magnanimiter sunt retinenda ac promulganda, uel ad apostolicam sedem referatur de talibus.
§. i. Quam ob causam luculentius et magna uoce pronunciare non timeo: quia, qui illa, que diximus sanctorum Patrum statuta, que apud nos canones pre titulantur (siue sit episcopus, siue clericus, siue laicus), non indifferenter recipere conuincitur, nec catholicam et apostolicam fidem, nec sancta quatuor euangelia utiliter et efficaciter ad effectum suum retinere uel credere probatur.
Caput 3
Ad quos recurrendum sit, cum sacrae scripturae auctoritas non occurrit.
Item Innocentius Papa, De quibus causis nulla soluendi ligandique auctoritas in libris ueteris testamenti, quatuor euangeliorum cum totis scriptis apostolorum apareat, non ad diuina recurratur scripta greca. Si nec in illis, ad catholicae ecclesiae historias catholicas, a doctoribus catholicis scriptas, manum mitte. Si nec in illis, sanctorum exempla perspicaciter recordare. Quod si in his omnibus inspectis huius questionis qualitas non lucide inuestigatur, seniores prouinciae congrega et eos interroga. Facilius namque inuenitur, quod a pluribus senioribus queritur. Verus etiam repromissor Dominus ait: „Si duo ex uobis uel tres conueniunt super terram in nomine meo, de omni re, quamcunque petierint, fiet illis a patre meo.“