Distinctio 19
DISTINCTIO 19
Caput 1
Decretales epistolae uim auctoritatis babent.
De bis ita scribit Nicolaus Papa arcbiepiscopis et episcopis per Gallias constitutis. "Si Romanorum Pontificum decreto ceterorum opuscula tractatorum approbantur uel reprobantur, ita ut, quod uere sedes apostolica probauit, hodie teneatur acceptum, et quod illa repulit, hactenus inefficax habeatur: quanto potius, que, ipsa pro catholica fide, pro sanis dogmatibus, pro uariis et multifariis ecclesiae necessitatibus et fidelium moribus diuerso tempore scripsit, omni debent honore pre-ferri, et ab omnibus prorsus in quibuslibet oportunitatibus discretione uel dispensatione magistra reuerenter assumi? Quamquam quidam uestrum scripserint, haud illa decretalia priscorum Pontificum in toto canonum codicis corpore esse descripta et ideo inter canones esse assumenaa, cum ipsi, ubi suae intentioni hec suffragari conspiciunt, illis indifferenter utantur, et solum nunc ad imminutionem sedis apostolicae potestatis, et ad suorum argumentum riuilegiorum minus accepta esse perhibeant. Item: §. i. i ideo non esse decretales epistolas priscorum Pontificum Romanorum admittendas dicunt, quia in codice canonum non habentur adscriptae, ergo nec Gregorii S., nec ullius alterius, qui ante fuit uel post ipsum est, aliquod institutum uel scriptum est recipiendum, eo quod in codice canonum non habeatur adscriptum. Ergo doctrina meorum et sanctiones, que ab omni lingua uenerantur, quia in codice canonum non habentur adscriptae, de codicibus suis eradant. Ut quid uel membranas occupant, postquam non habentur acceptae ? Sed quare multum immoremur, cum nec ipsas diuinas scripturas ueteris et noui testamenti iam recipiemus, si istos dixerimus audiendos? Etenim neutrum horum in codice canonum ecclesiasticorum habetur insertum. Sed responsuri sunt isti qui ad resistendum potius, quam ad obediendum parati sunt aientes, quod inter canones inueniatur capitulum S. Papae Innocenti, cuius auctoritate doceatur, a nobis utrumque testamentum esse recipiendum, quamquam in ipsis paternis canonibus nullum eorum ex toto contineatur insertum. Quibus ad hec asserendum est, quoniam si uetus nouumque testamentum sunt recipienda, non quod codici canonum ex toto habeantur annexa, sed quod de his recipiendis S. Papae Innocentii prolata uideatur esse sententia, restat nimirum quod decretales epistolae Romanorum Pontificum sunt recipiendae, etiamsi non sint codici canonum compaginatae, quoniam inter ipsos canones unum B. Leonis capitulum constat esse permixtum, quo ita omnia decretalia constituta sedis apostolicae custodiri mandantur, ut si quis in illa commiserit, nouerit sibi ueniam denegari."
Ait enim c. io. suarum decretalium: „Ne quid uero sit, quod pretermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, que de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a uestra dilectione custodiri mandamus, ut si quis in illa commiserit, ueniam sibi deinceps nouerit denegari.
Dicendo uero: „omnia decretalia constituta, nullum de decretalibus constitutis pretermisit, quod non mandauerit esse custodiendum. Et rursus asserendo: „omnium predecessorum nostrorum,“ nullum Pontificum Romanorum, qui ante se fuerunt, excepit, cuius ita non preceperit decretalia constituta ab omnibus custodiri, ut si quis in illa commiserit ueniam sibi deinceps nouerit denegari. Itaque nihil interest, utrum sint omnia necne decretalia sedis apostolicae constituta inter canones conciliorum immixta, cum omnia in uno corpore compaginari non possint, et illa eis intersint, que firmitatem his, que desunt, et uigorem suum assignant, presertim cum sinodalia gesta inter que ipsi canones statuti sunt, in codice canonum non habeantur, sed a nobis omni cultu debito, uenerentur. Consonat autem huic beatissimo Leoni Papae sanctus et facundissimus in decretis suis Papa Gelasius, ita inquiens: “Decretales epistolas, quas beatissimi Papae diuersis temporibus ab urbe Roma pro diuersorum Patrum consultatione dederunt, uenerabiliter suscipiendas decernimus.“ In quo notandum est, quod „ Deere tales,“ non dixit, „ epistolas, que inter canones habentur, uel? tantum: „quas moderni Pontifices edideruntsed: ,,quas beatissimi Papae diuersis temporibus ab urbe Roma dederunt.“ Dicens q autem: „diuersis temporibus“ etiam illa tempora uir sanctus comprehendit, que crebrescentibus paganorum persecutionibus ad sedem apostolicam deferri causas episcoporum difficillime permittebant. His ita diuina fauente gratia prelibatis ostendimus, nullam differentiam esse inter illa decreta, que in corpore canonum habentur, sedis apostolicae presulum, et ea, que pre multitudine uix per singula uoluminum corpora reperiuntur; cum omnia et omnium decessorum suorum decretalia constituta atque decretales epistolas, quas beatissimi Papae diuersis temporibus ab urbe Roma dederunt, fore uenerabiliter suscipiendas et custodiendas, eximios presules, Leonem scilicet et Gela-sium, mandasse probauimus. .
Caput 3
Tolerandum est iugum, quod a sancta sede imponitur, licet importabile uideatur.
Item ex Capitulo Caroli Imperatoris. In memoriam B. Petri apostoli honoremus sanctam Romanam et apostolicam sedem, ut, que nobis sacerdotalis mater est dignitatis, esse debeat ecclesiasticae magistra rationis. Quare seruanda est cum mansuetudine humilitas, et licet uix ferendum ab illa sancta sede imponatur iugum, tamen feramus et pia deuotidne toleremus.
§. i. Si uero (quod non decet) quilibet, siue sit presbiter siue diaconus aliquam perturbationem machinando et nostro ministerio insidiando redarguatur falsam ab apostolica sede detulisse epistolam, uel aliud quod inde non uenerit, salua fide et integra erga Apostolicum humilitatepenes episcopum sit potestas, utrum eum in carcerem aut in aliam detrudat custodiam, usquequo per epistolam, aut per idoneos suae partis legatos apostolicam interpellet sublimitatem; ut potissimum sua sancta legatione dignetur decernere, et quod de talibus lex s Romana statuat diffinire, ut et is corrigatur, et ceteris modus imponatur.
Caput 5
A pontificalibus sit alienus offitiis, qui apostolicis non uult obedire praeceptis.
Item Gregorius [IV.] Nulli fas est uel uelle, uel posse transgredi apostolicae sedis precepta nec nostrae dispositionis ministerium, quod uestram sequi oportet caritatem.
§. i. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis apostolicis uoluerit contraire decretis, nec locum deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris fiat a sancto ministerio, non de eius iudicio quisquam postea curam habeat, quoniam iam dampnatus a sancta et apostolica ecclesia sua inobedientia atque presumptione a quoquam esse non dubitatur: quia maioris excommunicationis deiectione est abiciendus, cui sanctae ecclesiae commissa fuerit disciplina, qui non solum prelatae sanctae ecclesiae iussionibus parere debuit, sed etiam aliis ne preterirent insinuare. Sitque alienus a diuinis et pontificalibus officiis, qui noluit preceptis obtemperare apostolicis.
Caput 6
Inter canonicas scripturas decretales epistolae connumerantur.
Item Augustinus de doctrina Christiana, lib. II. [cap. 8.] "In canonicis scripturis ecclesiarum catholicarum quamplurimum diuinarum scripturarum sollertissimus indagator auctoritatem sequatur, inter quas sane illae sint, quas apostolicas sedes habere et ab ea meruerunt accipere epistolas.§. i. Tenebit igitur hunc modum in scripturis canonicis, ut eas, que ab omnibus recipiuntur ecclesiis, preponat eis, quas quidam non accipiunt. In eis uero, que non accipiuntur ab omnibus, preponat eas, quas plures grauioresque accipiunt, eis, quas pauciores minorisque auctoritatis ecclesiae tenent. §. 2. Si autem alias inuenerit a pluribus, alias a grauioribus haberi (quamquam hoc inueniri non possit) equalis tamen auctoritatis eas habendas puto."
Caput 7
Ministerii diuini se extorrem intelligat, qui a soliditate Petri recedit.
Item Leo [Papa I. ad Episcopos Viennenses, epist. LXXXVII.] Ita Dominus noster Iesus Christus humani generis saluator instituit, ut ueritas, que antea legis et prophetarum preconio continebatur, per apostolicam tubam in salutem uniuersitatis exiret, sicut scriptum est: "In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum". Sed huius muneris sacramentum ita Dominus ad omnium apostolorum offitium pertinere uoluit, ut in beatissimo Petro apostolorum omnium summo principaliter collocaret, utab ipso quasi quodam capite dona sua uelut in corpus omne diffunderet, ut extorrem se diuini misterii intelligeret esse, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere. Hunc enim in consortium indiuiduae unitatis assumptum, id quod ipse erat, uoluit nominari, dicendo: "tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam" ut eterni templi edificatio mirabili munere gratiae Dei in Petri soliditate consisteret, hac ecclesiam suam firmitate corroborans, ut illam nec humana temeritas posset appetere, nec portae inferi contra illam preualerent. Verum hanc petrae istius sacratissimam firmitatem, Domino, ut diximus, edificante constructam, nimis impia uult presumptione uiolare, quisquis eius potestatem temptat infringere, fauendo cupiditatibus suis, et id, quod accepit a ueteribus, non sequendo.
Dictum
Hoc autem intelligendum est de illis sanctionibus uel decretalibus epistolis, in quibus nec precedeniium Patrum decretis, nec euangelicis preceptis aliquid contrarium inuenitur. Anastasitis enim secundus fauore Anastasii imperatoris, quos Acatius post'sententiam in se prolatam sacerdotes uel Leuitas ordinauerat, acceptis offitiis rite fungi debere decreuit, ita in-quiens:
Caput 8
Nulla lesionis portio attingat qui ab Tiereticis iam dampnatis ordinatur.
[Anastasius II. ad Anastasium Augustum, epist. I. c. 7. et 8.] Secundum ecclesiae catholicae consuetudinemsacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his, quos baptizauit Acatius, uel quos sacerdotes siue Leuitas secundum canones ordinauit, aliqua ex nomine Acatii portio lesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenti gratia minus firma uideatur.
§. 1. Nam et baptisma (quod procul sit ab ecclesia) siue ab adultero siue a fure datum fuerit, ad percipientemmunus peruenit illibatum, quia uox illa, que sonuit per columbam omnem maculam humanae pollutionis excludit quod declaratur cum dicitur: „Hic est, qui baptizat in Spiritu sancto et igne. Nam si uisibilis solis istius radii, cum per loca fedissima transeunt, nulla contactus inquinatione maculantur, multo magis illius, qui istum uisibilem fecit, uirtus nulla ministri indignitate constringitur. Nam et ludas, cum fuerit sacrilegus atque fur, quicquid egit inter apostolos pro dignitate commissa, beneficia per indignum data nulla ex hoc detrimenta senserunt, declarante hoc ipsum Domino manifestissima uoce: ,, Scribae, inquit, et Pharisei super cathedram Moysi sedent; que dicunt, facite: que autem faciunt, nolite facere; dicunt enim et non faciunt."
§. 2. Quicquid ergo ad hominum profectum quilibet in ecclesia ministri& pro offitio suo uidentur operari, hoc totum contineri implente diuinitatis effectu. Ita ille, per quem loquitur Christus, Paulus affirmat : „ Ego plantaui, Apollo rigauit: sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat, est aliquid neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus.
§. 3. A Deo autem non queritur, quis, uel qualis predicet, sed quepredicet, ut inuidos etiam bene Christum confirmet predicare; quo malo diabolus ipse deiectus est, et hoc ipse predicare non desinit. Ideo ergo et hic, cuius nomen dicimus reticendum, male bona ministrando sibi tantum nocuit. Nam inuiolabile sacramentum, quod per illum datum est aliis, perfectionem suae uirtutis obtinuit.
§. 4. Quod quidem uerum est generaliter, aliquorum nisi tantum se extenderit curiosa suspicio, ut imaginetur, prolato a Papa Felice iudicio, postea inefficaciter in sacramentis, que Acatius usurpauit, egisse; ac proinde eos oportet metuere, qui uel in consecrationibus, uel in baptismate ministeria tradita susceperunt, ne irrita beneficia uideantur.
Dictum
Quia ergo illicite et non canonice, sed contra decreta Dei predecessorum et successorum suorum hec rescripta dedit, (ut probat Felix et Gelasius, qui Acatium ante Anastasium excommunicauerunt, et Hormisda, qui ab ipso Anastasio tertius eundem Acatium postea dampnauit), ideo ab ecclesia Romana repudiatur, et a Deo percussus fuisse legitur hoc modo:
Caput 9
Anastasius a Deo reprobatus, nutu diuino percussus est
Anastasius II., natione Romanus, fuit temporibus Teoderici regis. Eodem tempore multi clerici sea communione ipsius abegerunt, eo quod communicas-set sine concilio episcoporum uel presbiterorum et clericorum cunctae ecclesiae catholicae diacono, Tessaloni-censi, nomine Fotino, qui communicauerat Acatio; et quia occulte uoluit reuocare Acatium, et non potuit, nutudiuino percussus est.