Text List

Distinctio 24

DISTINCTIO 24

Dictum

Qualiter episcopus sit examinandus, qualiter ipse simul cum reliquis infra ipsum constitutis sit ordinandus, breuiter monstratum est. Nunc autem uidendum est de sacerdotibus et reliquis, an sine examinatione sint promonendi. De bis ita scribit Paulus Apostolus ad Timotheum: „ Manus cito nemini imposueris, et nichil sine preiudicio facias in alteram partem declinando

Caput 1

De eodem.

Ex decretis Siluestri Papae in Sinodo Rom. c. 9. Nullus acolitorum uel subdiaconorum rem consecratam a presbitero aliis porrigat, (quia aliud est minister, aliud assistens), nisi tantum supportet, quod ei sacerdos imposuerit suo ore benedictum.]

Caput 2

Ante probationem nullus ordinetur clericus.

Item ex Concilio Cartagin. IIIA, c. 22. Nullus ordinetur clericus, nisi probatus uel episcoporum examine, uel populi testimonio.

Caput 3

Ad ministerium alicuius ecclesiae clerici eiusdem promoueantur.

Item Gelasius Papa Celestino episcopo. Presbiteri, diacones et uniuersi clerici Stoniensiumciuitatis petitorio nobis suggessere porrecto, in ecclesia beati [martiris Eleuterii episcopi (que in supradicatae ciuitatis parrochia probatur esse constructa) presbiterum, qui constitutus fuerat, defecisse, atque in eius locum Iulianum, diaconem ipsius ecclesiae pro celebritate ipsius loci quam tocius debere ordinari. Et ideo, frater karrissime, si de eius uita uel moribus nichil est, quod contra canonum ueniat constituta, suprascriptum presbiterii honore decorabis, sciturus, uisitatoris, nomine te, non cardinalis creasse pontificis. Pariter etiam Felicissimum diaconem in eius ecclesiae ministerio, si conuersatio eius patitur, subrogabis, ut locus processionis celeberrimus ad misterio-rum consecrationem nec sacerdote indigeat, hec ministro.

Caput 5

Metropolitanorum et episcoporum examine promoueantur ceteri episcopi.

Item ex Concilio Laudicensi [c. 12.] Episcopi iudicio metropolitanorum et eorum episcoporum, qui circumcirca sunt, prouehantur ad ecclesiasticam dignitatem, hi uidelicet, qui plurimo tempore probantur tam uerbo fidei quam rectae conuersationis exemplo.

Dictum

Cum itaque sine examinatione nullus sit ordinandus, quemadmodum, et quo tempore sacerdotum et ceterorum infra positorum examinatio fieri debeat, considerandum est.

De his in Concilio Nannetensi, [c. 11.] sic statutum legitur;

Caput 5

Qui ordinandi sunt, feria quarta ad examinationem conueniant.

Quando episcopus ordinationes facere disponit, omnes, qui ad sacrum ministerium accedere uolunt, feria quarta ante ipsam ordinationem euocandi sunt ad ciuitatem, una cum presbiteris, qui eos representare debent; et tunc episcopus a latere suo eligere debet sacerdotes et alios prudentes uiros, gnaros diuinae legis et exercitatos in ecclesiasticis sanctionibus, qui ordinandorum genus, uitam, patriam, etatem, institucionem, locum, ubi educati sunt, si sint bene litterati, si in lege Domini instructi, ante omnia diligenter inuestigent; si fidem catholicam firmiter teneant et uerbis simplicibus asserere queant.

§. i. Ipsi autem, quibus cura committitur, cauere debent, ne aut fauoris gratia, aut cuiuscumque muneris cupiditate illecti a uero deuient, ut indignum et minus idoneum ad sacros gradus suscipiendos episcopi manibus applicent. Quod si fecerint, et ille, qui indigne accesserit, ab altari remouebi-tur, et illi, qui donum sancti Spiritus uendere conati sunt, coram Deo iam condempnati, ecclesiastica dignitate carebunt.

§. 2. Igitur per tres dies continuos diligenter examinentur, et sic sabbato qui probati sunt episcopo represententur.

Dictum

Alias autem, sme, clericorum consilio s uidelicet et populi testimonio, nullum episcopus ordinare presumat.

Unde in Concilio Cartagin. IV. [c. 22.] legitur:

Caput 6

Sine clericorum suorum consilio episcopus clericos non ordinet.

Episcopus sine consilio clericorum suorum clericos non ordinet, ita ut ciuium conniuentiam et testimonium querat.

Dictum

Queritur, quid fieri debeat de bis, qui sine examinatione prouecti sunt.

De liis ita legitur in Concilio Martini Papae:

Caput 7

De his, qui sine examinatione ordinantur, et postea , peccata sua confitentur.

Si quis presbiter aut diaconus sine aliqua examinatione ordinati sunt, aut certe, cum discuterentur, criminosa peccata sua confessi sunt, aut post ordinationem ab aliis detecti, abiciantur ex clero.

§. 1. Similiter uero et de uniuerso clericorum ordine seruetur; nam hoc sibi, quod irreprehensibile est, sancta ecclesia catholica defendit.

PrevBack to TopNext