Distinctio 25
DISTINCTIO 25
Caput 1
Quod episcopi et ceterorum sit in ecclesia officium.
Perlectis sanctitatis tuae litteris gauisus sum, quod optatam salutem tuam earum relatu cognoui. De his autem, que in consequentibus insinuare eloquii tui sermo studuit, gratias ago Deo, quod sollicitudinem offitii pastoralis impendis, qualiterque ecclesiastica offitia ordinentur, perquiris; et licet omnia prudentiae tuae sint cognita, tamen quia affectu fraterno me consulis, ex parte, qua ualeo, expediam, et de omnibus ecclesiae gradibus quid ad quemque pertineat eloquar.
§. 1. Ad hostiarium namque pertinent claues ecclesiae, ut aperiat et claudat templum Dei et omnia, que sunt intus extraque, custodiat; fideles recipiat, excommunicatos et infideles excipiat.
§. 2. Ad exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manus-cpie super energuminos et catecuminos in exorzizando imponere.
§. 3. Ad acolitum pertinet preparatio lumina-riorum in sacrario; ipse cereum portat, ipse suggesta pro eucharistia calicis preparat.
§. 4. Ad psalmistam pertinet offitium canendi, dicere benedictiones, laudes, sacrificium, responsoria, et quicquid pertinet ad canendi peritiam.
§. 5. Ad lectorem pertinet lectiones pronunciare, et ea, que prophetae uaticinauerunt, populis predicare.
§. 6. Ad subdiaconum pertinet calicem et patenam ad altare Christi deferre et Leuitis tradere, eisque ministrare; urceolum quoque et aquamanile et manutergium tenere; episcopo et presbiteris et Leuitis pro lauandis ante altare manibus aquam prebere.
§. 7. Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, et ministrare in omnibus, que aguntur in sacramentis Christi: in baptismo scilicet, in crismate in patena et calice; oblationes quoque inferre et disponere in altari; componere etiam mensam Domini atque uestire, crucem ferre, et predicare euangelium et Apostolum. Nam sicut lectoribus uetus testamentum, ita diaconibus nouum predicare preceptum est. Ad ipsum quoque pertinet offitium precum et recitatio nominum; ipse premonet aures haberes ad Deum, ipse hortatur clamare, ipse donat pacem et ipse annuntiat.
§. 8. Ad presbiterum pertinet sacramentum corporis et sanguinis Domini in altario conficere, orationes dicere, et benedicere dona Dei.
§. 9. Ad episcopum pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris et confectio erismatis. Ipse predicta offitia distribuit et ordines ecclesiasticos, ipse sacras uirgines benedicit, et, dum precessit in singulis unusquisque, iste tamen est preordinator in cunctis.
§. 10. Hi sunt ordines et ministeria clericorum, que tamen auctoritate pontificali in archidiaconi cura, et primicerii ac thesaurarii sollicitudine diuiduntur.
§. 11. Archidiacono enim imperat subdiaconibus et Leuitis; ad quem pertinent ista ministeria: ordinatio uestiendi altaris a Leuitis, cura incensi et sacrificii necessaria sollicitudo, quis Leuitarum Apostolum et euangelium legat, quis preces dicat, seu responsoria in dominicis diebus aut solempnitatibus decantet. Sollicitudo quoque parrochiarum et ordinatio et iurgia ad eius pertinent curam, pro reparandis diocesanis basilicis ipse suggerit sacerdoti; ipse inquirit parrochias cum iussione episcopi et ornamenta uel res basilicarum uel parrochiarum, gesta libertatum ecclesiasticarum! episcopo idem refert, collectam pecuniam de communione ipse accipit et episcopo defert, et clericis partes proprias idem distribuit. Ab archidiacono nuntiantur episcopo excessus diaconorum, ipse denuntiat sacerdoti in sacrario ieiuniorum dies atque solempnitatum, et ab ipso publice in ecclesia predicatur; quando uero archidiaconis absens est, uicem eius diaconus sequens adinplet.
§. 12. Archipresbiter uero se esse sub archidiacono, eiusque preceptis, sicut episcopi sui, obedire sciat, et (quod aa eius specialiter ministerium pertinet), supra omnes presbiteros in ordine positos curam agere, et assidue in ecclesia stare, et, quando episcopi sui absentia contigerit, ipse eius uice missarum solempnia celebret et collectas dicat, uel cui ipse iniunxerit.
§. 13. Ad primicerium pertinent acoliti, exorcistae, psalmistae atque lectores; signum quoque dandum pro offitio clericorum, pro uitae honestate, et offitium cantandi et peragendi sollicite, lectiones, psalmum, laudes, offertorium responsoria quis clericorum dicere debeat. Ordo quoque et modus psallendi in choro pro solempnitate temporum, ordinatio quoque pro luminaribus deportandis. Si quid etiam necessarium fueritp pro reparatione basilicarum, que sunt in urbe, ipse denuntieti sacerdoti; epistolas episcopi pro diebus ieiuniorum parrochianis per hostiarios ipse dirigat; clericos +, quos delinquere cognoscit, ipse distringat, quos uero emendare non ualet, eorum excessus ad agnitionem episcopi deferat; basilicarios ipse constituat, et matriculas ipse disponat. Quando autem primicerius absens est, ea, que dicta sunt, ipse exquirat, qui ei aut lege est proximus aut eruditioneff.
Caput 3
Quare Leuita unum tantum humerum orario ambit.
Unde in Tollet ano Concilio IV. c. 40. "Unum orarium oportet Leuitam gestare in sinistro humero, propter quod orat, id est predicat; dexteram autem partem oportet habere liberam, ut expeditus ad ministerium sacerdotale discurrat."
Nunc autem per singulos gradus ordine recurrentes, qui, ex quibus ordinibus, in quem gradum conscendere possint; qui post lapsum ualeant reparari, uel non; quibus culpis a proprio gradu mereantur deici; quo accusante, quibus testificantibus possint conuinci; cuius sententia sint soluendi uel dampnandi, breuiter consideremus.
§. 1. Ac primum a pontificali gradu incipientes, qualem oporteat eum esse, qui in episcopum ordinandus est, diligenter inuestigemus, Apostoli regulam secuti, quam in huiusmodi re Timotheo et Tito scribit dicens: „ Oportet episcopum esse inreprehensibilem:“ zd est, non obnoxium reprehensioni. Hoc ad Timotheum. Ad Titum autem: „ Oportet episcopum esse sine crimine: quod (ut Ieronimus scribit ad Oceanum) idem est.
§. 2. Nomine autem criminis quodlibet peccatum intelligitur; unde in eadem epistola Ieronimus dicit: ,, Res pene contra naturam est, ut sine peccato aliquis sit: sed talis eligatur, cuius comparatione ceteri grex dicantur. In epistola uero ad Titum crimen uocatur criminale peccatum uel criminalis infamia: unde ibi legitur: ,, Crimen est querela, id est peccatum accusatione et dampnatione dignum.
§. 3. Quod autem sine crimine iubetur esse qui in episcopum eligitur, non ante baptisma, sed post baptismum intelligendum est: ut a tempore uidelicet baptismatis nullius criminis conscientia mentem eius remordeat.
§. 4. Criminis appellatio alias late patet, complectens omne peccatum, quod ex deliberatione procedit. Unde Beda super epistolam Iacobi: ,, Peccata, que ex ignorantia uel infirmitate humana committuntur, dicit et precipit alterutrum confiteri, quia facile dimittuntur: quecumque uero fiunt ex deliberatione, non nisi per penitentiam. Hinc etiam Augustinus ait: ,, Nullum peccatum+ est adeo ueniale, quod non fiat criminale, dum placet. “ Alias ea demum significat, que semel commissa ad dampnationem sufficiunt.
§. 5. Multa enim ex deliberatione procedunt, que nisi sepius iterata et in consuetudinem fuerint deducta, quamuis grauent post mortem, non tamen eternaliter perdunt: quia etsi quadam ratione crimina appellentur, tamen mortifera, et capitalia non sunt. Unde Augustinus in omilia de igne purgatorio, exponens uerba Apostoli: „Si quis super hoc fundamentum edificauerit, ligna, fenum stipulam. Multi s sunt, lectionem istam male intelligentes falsa securitate decipiuntur, dwm credunt, «2 supra fundamentum Christi crimina capitalia edificant, peccata ipsa per ignem transitorium possint purgari, et ipsi postea ad uitam peruenire perpetuam. Intellectus iste, fratres Jcarissimi, corrigendus est, quia ipsi se seducunt, s?c sibi blandiuntur. Illo enim transitorio igne, de quo dicit Apostolus: „ „Ipse saluus erit, sic tamen quasi per ignem, non capitalia, sedminuta peccata purgantur: de quibus, etsi non omnia, uel aliqua commemoranda sunt, ne aliquis inaniter excusare conetur, et dicat nescire se, que sunt minuta peccata, que crimina capitalia.
§. 6. Et quamuis Apostolus plura capitalia com-memorauerit, nos tamen {ne desperationem facere uideamur) breuiter dicemus, que illa sunt: sacrilegium, homicidium, adulterium, fornicatio, falsum testimonium, rapina, furtum, superbia, inuidia, auaritia; et si longo tempore teneatur, iracundia, et ebrietas, si assidua sit, in eorum numeroP computaturq. Quicumque enim aliquod de istis peccatis in se dominari cognouerit, nisi digne emendauerit, et si habuerit spatium, longo tempore penitentiam non egerit, et largas elemosinas non1? erogauerit, et a peccatis ipsis non abstinuerit, illo transitorio igne, de quo Apostolus ait, purgari non poterit, sed eterna illum flamma sine remedio ullo trucidabit.
§. 7. Que autem sint minuta peccata, licet omnibus nota sint, tamen quia longum est, ut omnia replicentur, opus est, ut ex eis uel aliqua nominemus. Quotiens aliquis in cibo aut potu plus accipit, quam necesse est, ad minuta peccata nouerit pertinere; quotiens plus loquitur, quam oportet, plus tacet, quam expedit; quotiens pauperem importune petentem y exasperat; quotiens cum sit corpore sanus, aliis ieiunantibus prandere uoluerit, aut somno deditus tardius ad ecclesiam surgit; quotiens, excepto filiorum desiderio, uxorem suam cognouerit; quotiens in carcere positos tardius requisierit, infirmos tardius uisitauerit; si dicor des ad concordiam r euocare neglexerit; si plus aut proximum, aut uxorem, aut filium, aut ser-uum exasperauerit, quam oportet; si amplius fuerit blanditus, quam oportet; si cuicumque maiori personae aut ex uoluntate, aut ex necessitate adulari uoluerit; si, pauperibus esurientibus, nimium deliciosa uel sumptuosa conuiuia prepara-uerit; si se aut in ecclesia aut extra ecclesiam fabulis otiosis {de quibus in die iudicii ratio reddenda est) occupauerit; si dum incaute iuramus, et cum hoc per aliquam necessitatemimplere non poterimus, utique periuremus, et cum omni facilitate uel temeritate maledicimus, cum scriptum est: „ „ Neque maledici regnum Dei possidebunt.
Caput 4
Que sunt uenialia peccata, que post hanc uitam purgantur.
Item Gregorius [Dialog. lib. IV. c. 9.] Qualis hinc quisque egreditur, talis in iudicio presentatur: sed tamen de quibusdam culpis esse ante iudicium purgationis ignis credendus est, pro eo, quod ueritas dicit: „Quia si quis in spiritum sanctum bla-sphemiam dixerit, neque in hoc seculo remittetur ei, neque in futuro.“ In qua sententia datur intelligi, quasdam culpas in hoc seculo, quasdam in futuro posse relaxari. Quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet, quia de quibusdam conceditur. Sed tamen, ut predixi, hoc de paruis minimisque peccatis fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, uel peccatum curae familiaris, (que uix sine culpa uel ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinare debeant sciunt,) que etiam post mortem grauant, siadhuc in uita positis minime fuerint relaxata.
Caput 5
De eodem.
Item Augustinus in libro de uera et falsa penitentia c. 18. Qui in aliud seculum distulit fructum conuersionis, prius purgabitur igne purgationis. Hic autem ignis, etsi, eternus non sit, miro tamen modo grauis est. Excellit enim omnem penam, quam umquam aliquis passus est in hac uita, uel pati potest.]
Dictum
Caput 6
A die baptismi sine crimine debet inueniri, qui in episcopum est ordinandus.
Primum itaque sine crimine iubetur esse episcopus, quod alio uerbo ad Timotheum inreprehensibilem nominatum puto: non quod eo tantum tempore, quo ordinandus est, sit sine crimine ullo, et preteritas maculas noua conuersationem diluerit, sed quod ex eo tempore, quo in Christum renatus est, nulla peccati conscientia mordeatur. Quomodo enim potest preses ecclesiae auferre malum de medio eius, qui in delictum simile corruerit? aut qua libertate peccantem corripere, cum tacitus ipse sibi respondeat, eadem se admisisse, que corripit?