Text List

Distinctio 27

DISTINCTIO 27

Dictum

Quod autem unius uxoris uir episcopus iubetureligi, queritur, an de tempore ordinationis hoc sit accipiendum, ut tempore suae administrationis eius copula possit fungi, quam unicam et uirginem sibi desponsauit.

Hoc Martinus Papa prohibet dicens:

Caput 1

Non ordinetur diaconus, nisi castitatem professus fuerit.

Diaconus qui eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio, et se dixerit in castitate permanerenon posse, hic non ordinetur. Quod si in ordinatione tacuerit et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desidera-uerit, alienus sit a ministerio et uacet a clero.

Dictum

Hac auctoritate datur intelligi, quod illi, qui habent uxores uel accipere uolunt, nec diacones, nec sacerdotes fieri possunt, nisi continentiam profiteantur.

§. 1. Si uero diaconus a ministerio cessare uoluerit, contracto matrimonio licite potest uti. Nam etsi in ordinatione sua castitatis uotum obtulerit, tamen tanta est uis in sacramento coniugii, quod nec ex uiolatione uoti potest dissolui coniugium ipsum.

Unde Augustinus in libro de bono coniugali ad Iulianum, [cap. io.]:

Caput 2

Nubentes post uotum non sunt abinuicem separandi.

Quidam nubentes post uotum adulterosasserunt. Ego autem dico, quod grauiter peccant qui tales diuidunt.

Caput 3

De eodem.

Item Theodorus. Si uir uotum uirginitatis habens adiungituruxori, postea non dimittat uxorem, sed tribus annispeniteat.

Ieronimus uero scribit econtra:

Caput 4

Dampnabile est uouentibus uelle nubere.

Vouentibus uirginitatem non solum nubere, sed etiam uelle dampnabile est.

Caput 5

Dampnationem habebit, si nupserit, que uirginitatem uouit.

Idem contra Iouinianum, [lib. I.] Si nupserit uirgo, non peccat: non illa uirgo, que se met cultui diuino dedicauit. Harum enim si qua nupserit, habebit dampnationem, quia primam fidem irritam fecit.

Caput 6

Que sanctimonialem se esse fingit non ualet nubere.

Item Nicolaus [Papa I. ad Albinum Viennens. ecclesiae Archiepiscopum.] Quod interrogasti de femina, que post obitummariti sui sacrum uelamen super caput suum inposuit, et finxit se sub eodem uelamine sanctimonialem esse, postea uero ad nuptias rediit: bonum mihi uidetur, quia per ypocrisim ecclesiasticam regulam conturbare u oluit, et non legitime in uoto suo permansit, ut penitentiam agat de illusione nefanda, et reuertatur ad id, quod spopondit, et in sacro ministerio permaneat, quod inchoauit.

Caput 7

Idem ibid.

Nam si consenserimus, quod omnia sacramenta ecclesiastica quisque prout uult fingat et non uere faciat omnis ordo ecclesiasticus turbabitur, nec catholicae fidei iura consistunt, nec canones sacri rite obseruantur. Quid enim profuit Simoni Mago baptismum sacrum ficte suscipere, et in Christianitate permansurum se finxisse, cum per Apostolum, fraude eius detecta, quod sibi futurum esset prenunciatum fuit? Ait enim: ,,Pecunia tua tecum sit in erditionem: cor enim tuum non est rectum coram Deo. enitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga Deum, si forte remittatur tibi hec cogitatio cordis tui: in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis uideo te esse.“ Ideo tales, nisi resipiscant, spirituali gladio percutere censemus. Non enim fas est Spiritui sancto mentiri, sicut Ananias et Saphira mentiti sunt, et statim perierunt.]

Caput 8

In sacris ordinibus constituti, non ducant uxores: et si duxerint, separentur.

Item Calix tus Papa [II.] Presbiteris, diaconibus, subdiaconibus et monachis concubinas habere, seu matrimonium contrahere penitus interdicimus; contracta quoque matrimonia ab huiusmodi personis disiungi, et personas ad penitentiam debere redigi, iuxta sacrorum canonum diffinitionem iudicamus.

Dictum

Hic distinguendum est, quod uouentium alii sunt simpliciter uouentes, de quibus Augustinus et Theodorus locuti sunt, alii sunt, quibus post uotum accedit benedictio consecrationis, uel propositum religionis, de quibus Ieronimus et Nicolaus et Calixtus scripserunt.

Unde contra eundem Iouinianum Ieronimus [lib. I.] scribens, ait:

Caput 9

Incestae sunt uirgines, que post consecrationem nubunt.

Virgines, que post consecrationem nupserint, non tam adulterae sunt, quam incestae.

PrevBack to TopNext