Distinctio 26
DISTINCTIO 26.
Caput 2
Qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram , ordinandus non est.
Augustinus uero econtra testatur, scribens in epistolam ad Titum. Acutius intelligunt, qui nec eum, qui catecuminus uel paganus habuerit alteram, ordinandum censuerunt, quia de sacramento agitur, non de peccato. Propter sacramenti sanctitatem sicut femina, si catecumina uitiata est, non potest post baptisma inter Dei uirgines consecrari, ita non absurde uisum est bigamum non peccasse, sed normam sacramenti amisisse non ad uitae meritum, sed ad ordinationis signaculum 's. Unius uxoris uir, episcopus significat ex omnibus gentibus unitatem uni uiro Christo subditam.
Caput 3
Bigamus probatur, qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram.
Deinde ponitur, non dici oportere bigamum eum, qui catecuminus habuerit uxorem atque amiserit, si post baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam uideri, que nouo homini copulata sit, quia illud coniugium per baptismi sacramentum cum ceteris criminibus sit ablatum . Quod cum de una utique dicitur, certe, si tres habuerit in uetere positus homine uxores, erit ei, que post baptismum quarta est, sic interpretantibus prima uirginiseque nomen accipiet, que quarto ducta est loco. Quis (oro) istud non uideat contra Apostoli esse preceptum, qui ait: „unius uxoris uirum oportere fieri sacerdotem?“ Sed obicitur, quod in baptismo totum, quicquid in ueterihomine gestum est, sit solutum. Dicite mihi (ut cum pace uestra loquar, crimina tantum dimittuntur in baptismo, an et illa, que secundum Domini precepta ac Dei instituta complentur? Uxorem ducere crimen est, an non est crimen? Si crimen est, ergo (ut prefata uenia dixerim) erit auctor in culpa, qui, ut crimina committerentur, in paradiso precepit, cum ipse eos benedixit. Si uero non est crimen, quia quod Deus instituit nefas estcrimen appellari, et Salomon addidit: „EtenimaDeo preparata uiro uxor,“ quomodo creditur inter crimina esse dimissum, quod Deo auctore legitur consummatum? Quid de talium filiis percensetur? Numquid non erunt admittendi in hereditatis consortiums, qui ex ea suscepti sunt, que ante baptismum fuit uxor, eruntque appellandi uel naturales, uel spurii, quia non est legitimum matrimonium, nisi illud (ut uobis uidetur), quod post baptismum assumitur? Ipse Dominus, cum interrogaretur a Iudaeis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: „Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Ac ne de his locutus esse credatur, que post baptismum sortiuntur, meminerint hoc et a Iudaeis interrogatum, et Iudeis esse responsum.
§. 2. Quero, et sollicitus quero, si una eademque sit uxor eius, qui ante catecuminus, postea fit fidelis, filiosque ex ea, cum esset catecuminus suscepit", ac postea, cum fidelis, alios: utrum sint appellandi fratres, an non habeant postea defuncto patre herciscundae hereditatis consortium, quibus filiorum nomen regeneratio spiritualis creditur abstulisse? Quod cum ita sentire absurdum" est, que ratio esthoc defendi, et uacua magis opinione iactari, quam aliqua auctoritate roborari, cum non possit inter peccata deputari, quod lex precepit et Deus adiunxit°P?
§. 3. Numquidi qui catecuminus uirtutibus studuit humilitatem secutus est, patiendam tenuit, elemosinas fecit, morti destinatos qualibet ratione eripuit, adulteria exhorruit, castitatem tenuit, quero, si hec, cum fuerit factus fidelis, amittit, quia per baptismum totum, quod uetus homo gesserat, putatur auferri? Aspidas gentilem hominem Cornelium orationibus atque elemosinis uacan-tem, angelum audientem per reuelationem ipsumquef Petrum uidentem; numquicl per baptismum hec illi ablata sunt, propter que ei baptisma» uidetur esse concessum? Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur, quia quicquid bene gestum fuerit et secundum precepta legaliacustoditum, non potest facientibus deperire.
Caput 4
In baptismate culpa dimittitur, non lex coniugii aboletur.
Item Ambrosius in libro de offitiis [lib. I. c. ult. 80.] Una tantum, nec repetita nobis copula permittitur, et in ipso coniugio lex est, non iterare coniugium, nec secundae coniugis coniunctionem. Quod plerisque mirum uidetur, cur etiam ante baptisma iterata coniugia electioni muneris et prerogatiuae ordinationis impedimenta generent, cum etiam delicta obesse non soleant si lauacri remissa fuerint sacramento. Sed intelligere debemus, quia baptismo culpa dimitti potest, lexaboleri non potest. In coniugio non culpa, sed lex est. Quod culpae est igitur, in baptismo relaxatur: quod legis, in coniugio non soluitur. Quomodo autem potest hortator esse uiduitatis, qui ipse coniugia frequentauerit?
Dictum
Iohannes etiam Baptista, dum Herodem ab incestu prohiberet dicens: „ Non licet tibi habere uxorem fratris tui, euidenter ostendit, inter infideles coniugia esse. Unde datur intelligi, quod bigami dicuntur non solum qui post baptismum coniugia frequentant, sed etiam qui ante baptismum unam, et post baptismum alteram habuisse probantur. §. 1. Bigamus uero in sacerdotem ordinari non debet, non quia deliquerit secundam accipiendo uxorem, sed quiaprerogatiua exutus est sacerdotis.