Distinctio 28
DISTINCTIO 28
Caput 2
Subdiaconus et supra constituti incontinentes, uxorem aut concubinam ducentes, ecclesiastico beneficio et offitio careant.
Item Innocentius II. Decernimus, ut hi, qui in ordine subdiaconatus et supra uxores duxerint aut concubinas habuerint, offitio atque ecclesiastico beneficio careant. Cum enim ipsi templum, uasa Domini, sacrarium Spiritus sancti debeant esse et dici, indignum est, eos cubilibus et immunditiis deseruire.
Caput 4
Qui longam sui corporis continentiam non habet, in episcopum eligi non debet.
Item Gregorius nobilibus ciuibus Neapolim, [lib. VIII. epist. 40.] Priusquam ad nos scripta uestra discurrerent», Iohannem diaconum, qui ab altera parte electus est, paruulam habere filiam, quorumdam relatione cognouimus; unde, si rationem uoluissent attendere, nec aliieum eligere, nec ipse debuerat consentire. Nam qua presumptione ad episcopatum audet accedere, qui adhuc longam corporis sui continentiam, filia teste, conuincitur non habere ?
Caput 5
Ad subdiaconatum accessuri continentiam profiteantur.
Item ex Concilio Tollet ano II. [c. i.] De his, quos uoluntas parentum a primis infantiae annis clericatus offitio manciparit, id statuimus obseruandum, ut mox detonsi, uel ministerio lectorum contraditi, in domo ecclesiae sub episcopali presentia a preposito sibi debeant erudiri. At ubi octauum decimum etatis suae compleuerint annum, coram totius cleri plebisque conspectu uoluntas eorum de expetendo coniugio ab episcopo perscrutetur; quibus si gratia castitatis (Deo inspirante) placuerit, et promissionem castimoniae suae absque coniugali necessitate se spoponderint seruaturos, qui tanquam appetitores arctissimae uiaelenissimo iugo Domini subdantur, ac primum subdiaconi s ministerium, habita probatione professionis suae, a uicesimo anno suscipiant. Quod si inculpabiliter ac inoffense uiginti quinque annos peregerint, ad diaconii offitium (si adimplere posse ab episcopo probantur), promoueri debent. Cauendum tamen est his, ne quando suae sponsionis inmemores aut ad terrenas nuptias aut ad furtiuos concubitus ultro recurrant. Quod si forte fecerint, ut sacrilegii rei ab ecclesia habeantur extranei. Quibus autem uoluntas propria interrogationis tempore desiderium nubendi persuaserit, concessam ab Apostolo licentiam auferre non possumus, ita ut, cum prouectae etatis in coniugio positi, renunciaturos se pari consensu operibus carnis spoponderint, ad (sacros ordines aspirent.
Dictum
Caput 8
Diaconi non prohibeantur a ministerio pro nuptiis, si in ordinatione dicunt, se continere non posse.
Diaconi quicumque ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt, dicentes, se uelle habere uxores, nec posse se continere, hi, si postea ad nuptias uenerint, maneant in ministerio, propterea quod his licentiam dederit episcopus. Quicumque sane tacuerint, et susceperint manus inpositionem professi continentiam, si postea ad nuptias conuenerint, a ministerio cessare debent.
Caput 10
De eo, qui relictam cuiusdam diaconi duxit uxorem.
Item Gregorius [lib. XI. epist. 59.] Quia sunt culpae, in quibus culpa est relaxare uindictam, querenda est semper ueritas, ut inquiri debeat, utrum accusatum noxa condempnet, an a pena innocentia patefacta subducat. Itaque peruenit ad nos, Fantinum defensorem ultionem exercere in Petrum latorem presentium uoluisse, pro eo, quod (quantum dicitur) relictam cuiusdam diaconi, tempore quo conductor fuerit, marito tradiderit. Sed quoniam iste coniugem diaconi asserit non fuisse, dicens, nec eam uirginem ad eum uenisse, denique nec religiosam uestem mutasse, postquam ille in sacro ordine promotus est, adiciens etiam, priusquam ad diaconem ueniret et postea, illam praua opinione uixisse: Ideo fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut cum Dei, sicut decet, timore causam hanc subtili omnino inuestigatione perquiras et, si in coniugio diaconi mulierem, de qua agitur, fuisse constiterit, et suprascriptus lator memorato defensori et rectori patrimonii ad uindictam modis omnibus tradatur, et cum competenti emendatione hi, qui male sociati sunt, disiungantur. Si uero in eius coniugio non fuerit, memoratum Fantinum ex nostro mandato commonere te uolumus, ut ei facere nil presumat, nrc falsa illum accusatione in aliquo pregrauet.
Caput 13
Cuiusdam episcopi ordinatio differtur, quia uxorem habet et filios.
Item Pelagius Cet ego Patricio. De Siracusanae urbis antistite optauera-mus in ipso initio gloriae uestrae desideriis obedire, nisi nos multiplex ratio ipsius non paucis temporibus ordinationem differre sacerdotii coegisset, ob hoc, quod uel personae qualitas (sicut et uos nostis melius), uel superstes uxor aut filii (per quos ecclesiastica solet periclitari substantia), nostros animos diutius ab eius ordinatione suspenderet. Et quantum ad cautelam humanam pertinet, integro anno pene distulimus, opinantes, quod in melius Siracusanorum prouenire posset electio. Sed quia in uoluntatis suae proposito inreuocabiliter perstiterunt, et nullus est alius repertus in ecclesia eadem, nisi longioribus adhuc temporum differretur spatiis; ne paulo amplius insanirent (sicut filii uestri uiri magnifici pretoris testificatione didicimus), inter huiusmodi ambiguitates illud consultius iudicauimus faciendum, ut congrua proui-dentia causam, propter quam principalis constitutio habentem filios et uxorem ad episcopatus ordinem promo-ueri prohibet, salua dispositione concilii muniremus. Qua de re summo studio ab eodem Siracusanae urbis episcopo, priusquam a nobis contingeret ordinari, huiusmodi exegimus cautionem, per quam et suam fateretur, quantula esset, presentis temporis habita rerum descriptione substantiam, et nichil umquam per se, aut per filios etuxorem, siue quamlibet propinquam aut domesticam uel extraneam forte personam de rebus audeat usurpare ecclesiae, et uniuersa sui episcopatus quesita tempore ecclesiae suae dominio sociaret, nichil ultra id, quodmodo descriptum est, suis filiis uel heredibus relicturus.
Dictum
Ecce hac auctoritate electus in episcopatum prohibetur habere uxorem et filios. Eligi autem ad episcopatum non debet, nisi aut sacerdos aut diaconus ; subdiaconus uero non, nisi necessitate cogente. Siue ergo presbiter siue diaconus siue subdiaconus fuerit, apparet, quod in prefatis ordinibus constituti licite matrimonio possunt uti.
§. i. Qyta ergo auctoritate Gregorii, qui relictam diaconi marito tradidit, puniendus est; item in Neocesariensi concilio presbiter ducens uxorem, non diaconus, iubetur deponi; item in Anchiritana Sinodo diaconi, qui in ordinatione sua dicunt, se uelle habere uxores, si postea ad nuptias uenerint, non prohibentur a ministerio: patet, quod nec diaconi, nec subdiaconi sunt prohibendi a coniugio. Sed quod de electione obicitur, uerum quidem est in episcopatum non eligendum°, nisi in sacris ordinibus constitutum; sed ipsum uxorem habere et filios, non repugnat premissis auctoritatibus de continentia clericorum.
§. 2 In laicali enim habitu, uel in minoribus ordinibus constitutus potuit habere uxorem et filios: postea ex consensu uxoris continentiam professus subdiaconatum uel diaconatum uel pres-biterii gradum adeptus fuerat, et tamenS uxori et filiis ipsum necessaria subministrare oportebat
§. 3. Illud autem Gregorii duobus modis soluitur: uel quia ecclesia illa, cui diaconus ille militauerat, nondum continentiae uotum susceperat in diaconibus et reliquis ministris; uel quia (sicut de electo in episcopum supra scriptum est) ante subdiaconatum memoratus diaconus eam in uxorem duxerat.
§. 4. Illud autem Neocesariensis et Anchiritanae sinodi uel ex tempore, uel ex loco intelligitur: ex tempore, quia nondum introducta erat continentia ministrorum altaris; ex loco quia utraque sinodus orientalis est, et orientalis ecclesia non suscipit generale uotum castitatis. Hoc tamen diligenti obseruatione custodit, ut post adeptum sacerdotium, defuncta priore uxore, cum qua sacerdos factus fuerat, si alteram duxerit, deponatur.
Caput 16
Ab offitio abstineat presbiter non legalibus nuptiis detentus.
Item ex VI. Sinodo, [c. 26.] Presbiterum, non legalibus nuptiis detentum, cathedram quidem habere, sed ab offitio abstinere precipimus. Sufficit enim huiusmodi ei indulgentia, quia benedicere aliis eum, cpii uulnera sua debet curare, consequens non est. Benedictio enim sanctificationis traditio est. Qui uero hanc non habet propter delictum ignorantiae, quomodo aliis tradet? Non enim publice neque priuate benedicat, nec corpus Domini dispenset aliis, nec alio modo ministret; sed sufficiat ei, quod presidet, et inploret a Deo, ut dimittatur ei iniquitas ignorantiae suae. Manifestum est autem, quod et huiusmodi non legitimae nuptiae soluentur, et nullatenus uir accessum habeat ad eam, propter quam sacro ministerio priuatus est.
Caput 17
De presbiteris non est laicis iudicandum.
Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum, [c. 70.] Consulendum decernitis utrum presbiterum habentem uxorem debeatis sustentare et honorare, an a uobis proicere. In quo respondemus: Quoniam licet ipsi sint ualde reprehensibiles, uos tamen Deum conuenit imitari, qui solem suum facit oriri super bonos et malos. Deicere enim a uobis ideo non debetis, quonium nec ludam Dominus, cum esset mendax discipulus, a numero apostolorum deiecit. Verumde presbiteris uobis, qui laici estis, nec iudicandum est, nec de uita eorum quicquam inuestigandum; sed episcoporum iudicio, quicquid illud sit s, est reseruandum.