Text List

Distinctio 29

DISTINCTIO 29

Dictum

Sed notandum est, quod secundum Ysidorum pleraque capitula ex causa, et loco, et tempore, consideranda sunt.

Ait enim:

Caput 1

Ex tempore, et loco et persona et causa$ regulae canonum intelligantur .

Sciendum est, quod pleraque capitula ex causa, ex persona, ex loco, ex tempore consideranda sunt, quorum modi, quia medullitus non indagantur, in erroris laborinthum nonnulli intricando impinguntur, cum ante iudicant, quam intelligant; ante inculpant, quam iterando lecta perquirant.

Hinc etiam Gregorius ait:

Caput 2

Pro uarietate rerum temperantur regulae sanctorum.

Regulae sanctorum Patrum pro tempore, loco et persona negotio instante necessitate traditae sunt.

Caput 3

Pro diuersilate locorum, temporum et hominum scripturae intelligendae sunt.

Item Ieronimus in epistola ad Ephesios. Necesse est, ut iuxta diuersitates temporum et locorum et hominum, quibus scriptae sunt, diuersas et causas et argumenta et origines habeant. Et quomodo B. Iohannes in apocalipsi sua septem scribens ecclesiis in unaquaque earum specialia uel uitia reprehendit, uel uirtutes probat, ita et S. apostolus Paulus per singulas ecclesias uulneribus medetur illatis, nec ad instar imperiti medici uno colirio omnium oculos uult curare.

PrevBack to TopNext