Distinctio 30
DISTINCTIO 30
Dictum
Illud autem, quod in canone apostolorum, et in Gangrensi concilio, et in VI. Sinodo legitur, ex causa consideratur et ex tempore. Causa fuit heresis Manicheorum, que coniugium detestabatur, sicut etiam quorumdam superstitio multa in Catholicorum detestacione introduxisse inuenitur, contra quos in Gangrensi Concilio statutum legitur:
Caput 16
Item de eodem, [ib. c. ultimo] Hec scripsimus», non abscindentes eos, qui in ecclesia Dei secundum scripturas propositum sanctum continentiae eligunt, sed eos, qui suscipiunt habitum eius, et in superbiam efferuntur aduersus eos, qui simplicius uiuunt. Sed et hos condempnamus, qui se extollunt aduersus scripturas et ecclesiasticos canones, et noua introducunt precepta. Nos autem et uirginitatem cum humilitate admiramur, et continentiam cum castitate, et religionem Deo acceptissimam dicimus, et renunciationes secularium negotiationum atque actuum cum humilitate approbando laudamus, et nuptiarum uinculum, quod secundum castitatem perdurat, honoramus, et diuites cum iustitia et operibus bonis non abicimus.
Caput 17
Anathematizatur, qui Manicheorum superstitiones sequitur.
Item ex Concilio Martini Papae. Si quis presbiter propter publicam penitentiam a sacerdote acceptam absque aliqua necessitate die dominica pro quadam religione ieiunauerit, sicut Manichei, anathema sit.
§. i. Similiter et quod ab apostolis traditum canon tenet antiquus, placuit, ut per omnes dominicas et per omnes dies pascae usque ad quinquagesimam non prosternant se in oratione humilitatis, sed recto uultu ad Dominum orationis fungantur offitio, quia in his diebus gaudium resurrectionis Domini celebramus. Si quis etiam non pro abstinentia, sed pro exsecratione escarum abstinet, placuit sancto concilio, ut pregustet, et sic, si uult abstinere, abstineat. Si autem spernit, ita ut olera cocta cum carnibus non degustet, iste non obediens, nec suspitionem heresis a se remouens, deponatur de ordine clericatus.