Text List

Distinctio 4

DISTINCTIO 4

Dictum

Causa uero constitutionis legum est humanam cohercere audaciam et nocendi facultatem refrenare, sicut in eod. lib. [V. c. 20.] Ysidorus testatur dicens:

Caput 1

Quare leges sint factae.

Factae sunt autem leges, ut earum metu humana coher-ceatur audacia, tutaque sit inter improbos inocentia, et in ipsis improbis formidato supplicio refrenetur nocendifacultas.

Dictum

Preterea in ipsa constitutione legum maxime qualitas constituendarum est obseruanda, ut contineant in se honestatem, iustitiam, possibilitatem, conuenientiam et cetera, quae in eod. lib. Ysidorus [c.21.] enumerat dicens:

Caput 2

Qualis debeat esse lex.

Erit autem lex honesta, iusta, possibilis, secundum naturam, secundum consuetudinem patriae, loco temporique conueniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem inconueniens contineat, nullo priuato commodo, sed pro communi utilitate ciuium conscripta.

Dictum

Ideo autem in ipsa constitutione ista consideranda sunt, quia cum leges institutae fuerint, non erit liberum iudicare de ipsis, sed oportebit iudicare secundum ipsas.

Unde Augustinus ait in libro de uera religione, [c. 31.]:

Caput 3

De legibus tunc est indicandum, cum instituuntur, non cum institutae fuerint.

In istis temporalibus legibus, quamquam de his homines iudicent, cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae et firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare, sed secundum ipsas.

Dictum

Leges instituuntur, cum promulgantur, firmantur, cum moribus utentium approbantur. Sicut enim moribus utentium in contrarium nonnullae leges hodie abrogatae sunt, ita moribus utentium ipsae leges confirmantur. Unde illud Thelesphori Papae {quo decreuit, ut clerici generaliter a quinquagesima a carnibus et deliciis ieiunent) quia moribus utentium approbatum non est, aliter agentes transgressionis reos non arguit.

Caput 4

Septem ebdomadibus a carne et deliciis ante pascha clerici abstineant.

Thelesphorus Romae urbis Archiepiscopus omnibus Episcopis, [epist. un.] Statuimus, ut septem ebdomadas ante sanctum pascha omnes clerici in sortem Domini uocati a cameieiunent: quia sicut discreta debet esse uita clericorum a laicorum conuersatione, ita et in ieiunio debet fieri discretio. Has ergo septem ebdomadas omnes clerici a carne et deliciis ieiunent, et omnis et uigiliis atque orationibus inherere die noctuque studeant.

Caput 5

Septimam ebdomadam Thelesphorus quadragesimae addit.

Item Ambrosius in libro sermonum. Quadragesima sex septimanas habet, cui addidit Thelesphorus Pontifex septimam ebdomadam, et uocatum est hoc tempus quinquagesima.

Dictum

Quod similiter de eo capitulo est intelligendum, quod B. Gregorius [I.] Augustino Anglorum Episcopo scribit dicens:

Caput 6

A quinquagesima ieiunandi propositum sumant, quos ecclesiastici gradus dignitas exornat.

Denique sacerdotes et diaconi et reliqui, quos dignitas ecclesiastici gradus exornat, a quinquagesima propositum ieiunandi suscipiant, quo et aliquid ad pensum sanctae institutionis adiiciant, et eorum, qui in laicali ordine consistunt, obseruantiam sicut loco, ita religione precellant.

§. 1. De ipsa uero die dominica hesitamus, quidnam dicendum sit, cum omnes laici et seculares illa die plus solito ceteris diebus accuratius cibos carnium appetant, et nisi noua quadam auiditate usque ad medias noctes se ingurgitent, non aliter se huius sacri temporis obseruationem suscipere putant; quod utique non rationi, sed uoluptati, imo cuidam mentis cecitati asscribendum est, unde nec a tali consuetudine auerti possunt; et ideo cum uenia suo ingenio relinquendi sunt, ne forte peiores existant, si a tali consuetudine prohibeantur. Ut enim ait Salomon: „Qui multum emungit, elicit sanguinem.

Et post pauca. §. 2. Par autem est, ut quibus diebus a carne animalium abstinemus, ab omnibus quoque, quae sementiuam trahunt originem carnis, ieiunemus, a lacte uidelicet, caseo et ouis.

Et post pauca. §.3. Ceterum piscium esus ita Christiano relinquitur, ut ei infirmitatis solatium, non luxuriae pariat incendium. Denique qui a carne abstinet, nequaquam sumptuosiora marinarum beluarum conuiuia preparet.

§. 4. Vinum quoqueita bibere permittimur, ut ebrietates omnino fugiamus; alioquin restat, ut omnia, quae corpori libent, similiter faciamus.

Dictum

Hec etsi legibus constituta sunt, tamen quia communi usu approbata non sunt, se non observantes transgressionis reos non arguunt; alioquin Ms non obedientes proprio prinarentur honore, cum illi, qui sacris nesciunt obedire canonibus, penitus officio iubeantur carere suscepto; nisi forte quis dicat, hec non decernendo esse statuta, sed exhortando conscripta. Decretum uero necessitatem facit, exhortatio autem liberam uoluntatem excitat.

PrevBack to TopNext