Distinctio 31
DISTINCTIO 31
Caput I.
Qui castitatem non promisit, ab uxore sua separari non cogatur.
Ante triennium omnium ecclesiarum subdiaconi Siciliae prohibiti fb&jJt, ut more &omanae ecclesiae $jjj£ uxoribus nullatenus misceantur. Quod mihi durum atque incom-petens uidetur, ut, qui usum continentiae non inuenit, neque castitatem promisit, compellatur a sua uxore separari, atque per hoc (quod absit) in deterius cadat. Inde uidetur mihi, ut a presenti die episcopis omnibus dicatur, ut nullum facere diaconum presumant, nisi qui se uicturum caste promiserit,quatenus et preterita mala, queproposito & mentis appetita non sunt, uiolenter non exigantur et futura caute caueantur.
Dictum
Causa uero huius institucionis mundicia fuit sacerdotalis, ut libere cunctis diebus orationi possentuacare. Si enim (ut Apostolus ait) ab uxoribus est cessandum, ut expeditius orationi uacemus, ministris itaque altaris, quibus cotidiana necessitas orandi incumbit, numquam coniugali offitio uacare permittitur.
Caput 4
Sacerdotes et Leuitae suis non misceantur uxoribus.
Item Innocentius I. Victricio Rotomag. Episcopo, [epist. II. cap. 9.] Tenere debet ecclesia omni modo, ut sacerdotes et Leuitae cum uxoribus suis non misceantur, quia ministerii cotidiani necessitatibus occupantur. Scriptum est enim: „Sancti estote, quoniam sanctus sum, Dominus Deus uester.“ Nam priscis temporibus anno uicis suae de templo non discedebant (sicut de Zacharia legimus, nec domum suam omnino tangebant, quibus utique propter sobolis successionem usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu et preterquam ex semine Aaron ad sacerdotium nullus accedere precipiebatur: quanto magis hi sacerdotes ets Leuitae pudicitiam ex die ordinationis suae obseruare debent, quibus uel sacerdotium, uel ministerium sine successione est, nec preterit dies, qua uel a sacrificiis diuinis, uel a baptismatis offitio uacent?
Dictum
Potest et aliter intelligi illud, quod in canone apostolorum legitur, ut iste sit sensus capituli: „Si quis docet sacerdotem uxorem suam contempnere, non uxorem quam in sacerdotio accepit, sed quam, dum esset adhuc laicus uel in minoribus ordinibus constitutus, sibi copulauit, cum qua continentiam professus est, cum ad sacros ordines conscenderetquam nullus debet contempnere, hoc est, ab animo et cura sua abicere, quin ei necessaria prouideat. Probatur autem hec interpretatio auctoritate Leonis Papae, qui [epist. XC. cap. 3.] scribens Rustico Narbonensi Episcopo ait:
Caput 10
Ministris altaris episcopis et presbiteris eadem lex est continentiae.
Lex continentiae eadem est altaris ministris, que episcopis aut presbiteris, qui cum essent laici siue lectores, licite et uxores ducere, et filios procreare potuerunt; sed cum ad predictos peruenerunt gradus, cepit eis non licere quod licuit. Unde, ut de carnali fiat spirituale coniugium, oportet eos nec dimittere uxores, sed qui habent sichabere uideantur quasi non habeant, quo et salua sit caritas conubiorum, et cessent opera nuptiarum.
Caput 11
Episcopus uel presbiter uxorem propriam a sua cura non abiciat.
Item Leo IX. contra epistolam Nicetae Abbatis Omnino confitemur, non licere episcopo, presbitero, diacono, propriam uxorem causa religionis abicere a cura sua, sed ut ei uictum et uestitum largiatur, sed non ut cum illa ex more carnaliter iaceat. Sic et sanctos apostolos legimus egisse, B. Paulo apostolo dicente: „Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut frater Domini et Cephas?“ Vide insipiens, quia non dixit: numquid non habemus potestatem sororem mulierem „ amplectendi ?“ sed „ circumducendi,scilicet ut mercede predicationis sustentaretur ab eis, nec tamen deinceps foret inter eos ulterius carnale coniugium.
Dictum
Caput 12
Dissuasu Pahfnucii Nicena sinodus non constituit, ne presbiteri cum suis uxoribus dormirent.
Nicena sinodus uolens corrigere uitam hominum in ecclesiis commorantium, posuit leges, quas canones uoca-mus, in quorum tractatu uidebatur aliquibus introducere legem, ut episcopi, presbiteri, diaconi, subdiaconi cum coniugibus, quas ante consecrationem duxerunt non dormirent. Surgens autem Pahfnucius confessor contradixit, honorabiles confessus nuptias, et castitatem dicens esse cum propria coniuge concubitum, suasitque concilio, ne talem ponerent legem, grauem esse asserens causam, que aut ipsis aut eoruin iugalibus occasio fornicationis existeret. Et hoc quidem Pahfnucius (licet nuptiarum esset inexpertus) exposuit, sinodusque laudauit sententiam eius, et nichil ex hac parte sanciuit, sed hoc in uniuscuiusque uoluntate, non necessitate permisit.
Caput XIII.
Non in perpetuum, sed tempore oblationis a complexu suarum uxorum sacerdotes abstineant.
Item VI. Sinodus, [cap. 13.] Quoniam in Romani ordine canonis esse traditum cognouimus eos, qui ordinati sunt diaconi uel presbiteri, confiteri, quod iam non suis copulentur uxoribus: antiquum sequentes canonem apostolicae diligentiae et constitucionis, sacrorum uirorum legales nuptias amodo ualere uolumus, nullo modo cum uxoribus suis eorum conubia dissoluentes, aut priuantes eos familiaritate ad inuicem in tempore oportuno. Quicumque ergo dignusinuentus fuerit subdiaconali ordinatione, aut diaconali, aut sacerdotali, hi nullo modo prohibeantur ad talem ascendere gradum pro uxoris suae s cohabitatione; nec in 135 h tempore ordinationis suae profiteri cogantur, quod abstinere debeant i a legalis uxoris familiaritate.
Item1; §. i. Oportet eos, qui altari ministrant, in tempore oblationis sanctorum continentes esse in omnibus, ut a Deo possint consequi que simpliciter postulant.
Dictum
Dictum
Similiter et capitulum Nicolai ex loco consideratur, quia gens Bulgarorum nouiter conuersa ad fidem propositum sacrae religionis ex integro assumere nondum didicerat.
§. 1. Quod autem in c. VI. sinodi presbiter non legitimis nuptiis detentus punitur, non legales nuptiae secundaeintelligendae sunt, a quibus auctoritate canonica quilibet sacerdos debet esse inmunis. Illud autem Gangrensis concilii: Si quis discernit presbiterum coniugatum, etc. similiter intelligendum est uel localiter traditum, uel coniugatum ab ea appellatum, quam ante tempus suae ordinationis duxerat.
§. 2. Illud quoque Martini Papae: „Si subdiaconus secundam duxerit uxor em,“ non dissimiliter intelligendum est. Primam enim uxorem ante subdiaconatum habere permittitur, qua defuncta uel castitatem professa promouetur iste ad subdiaconatum. Promotus autem, si secundas desiderauerit nuptias, sententiae Martini Papae subiacebit.