Distinctio 32
DISTINCTIO 32
Caput 1
Neque etiam subdiaconis conubium conceditur.
"Cum sacerdotum tam excellens est electio, ut hec, que in aliis membris ecclesiae non uocantur ad culpam in illis tamen habeantur illicita. Cum enim extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et filiorum procreationi studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem nec subdiaconibus carnale quidem conubium conceditur, ut et qui habent sint tamquam non habentes, et qui non habent permaneant singulares. Quod si in hoc ordine, qui quartus extat a capite, dignum est custodiri, quanto magis in primo, uel secundo tertioue seruandum est, ne aut leuitico aut presbiterali honore, aut episcopali excellentia quisquam idoneus existimeturs, qui se a uoluptate luxuriae nec dum refrenas s e detegitur."
Caput 2
Item Gregorius Leoni Episcopo Catinensi, lib. III. epist. 34. "Multorum relatione comperimus, hanc apud uos olim consuetudinem tenuisse, ut subdiaconi suis licite miscerentur uxoribus. Quod ne denuo quisquam presumeret, a Seruo dei sedis nostrae diacono ex auctoritate nostri decessoris est isto modo prohibitum, ut eodem tempore ii, qui iam uxoribus fuerant copulati, unum e duobus eligerent, id est, aut a suis uxoribus abstinerent, aut certe ministrare nulla ratione presumerent. Et quantum dicitur, Speciosus tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis se suspendit offitio, et usque in obitus sui tempus notarii quidem gessit officium, et a ministerio, quod subdiaconum oportuerat exhibere, cessauit."
Et post aliqua: §. 1. "De cetero uero fraternitas tua sit omnino sollicita, ut quos ad hoc iam officium contigerit promoueri, hoc quam maxime diligenter inspiciat, ne si uxores habent, miscendi se cum eis licentia potiantur, sed ad similitudinem sedis apostolicae eos cuncta obseruare sua nichilominus districtione constituat."
Caput 3
Extra sacros ordines constituti ducant uxores et ab ■ ecclesia stipendia accipiant.
Item Gregorius Augustino Anglorum Episcopo, [cap. 2. ad secundam interrogationem]. "Si qui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se non possunt continere, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere, quia et de eisdem Patribus nouimus scriptum, quod diuidebatur singulis, prout cuique opus erat. De eorum ergo stipendio cogitandum atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula tenendi sunt, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis inuigilent, et ab omnibus illicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conseruent".
Caput 4
Subdiacono uxorem ducere non licet.
Item Nicolaus Papa [I.] Adoni- Viennensi Archiepiscopo "De illo clerico Alwico nomine, quem per ordines ecclesiasticos usque ad subdiaconatum uixisse dicitis, cur uestra auctoritate uxorem duxerit, miramur, eo quod nulli umquam '(exceptis illis, quibus ecclesiastica regula habere permittit) uxorem ducendi licentiam damus".
Caput 5
Non audiatur missa presbiteri concubinam habentis.
Item Nicolaus Papa [II.] omnibus Episcopis. "Nullus missam audiat presbiteri, quem scit concubinam indubitanter habere aut subintroductam mulierem. Unde etiam ipsa sancta sinodus hoc capitulum sub excommunicatione statuit, dicens: Quicumque sacerdotum diaconorum etc. sicut in subsequentis cap. Alexandri [II.] continetur".
Caput 6
Non est audienda missa presbiteri, qui concubinam habet.
Item Alexander iJ. Preter hoc autem precipiendo mandamus, ut nullus missam audiat presbiteri, quem scit concubinam habere indubitanter uel subintroductam mulierem. Unde etiamsancta sinodus hec a capite sub excommunicatione statuit, dicens:
§. i. Quicumque sacerdotum, diaconorum, subdiaconorum post constitutum beatae memoriae predecessoris nostri sancti Papae Leonis aut Nicolai de castitate clericorum, concubinam palam duxerit, uel ductam non reliquerit, ex parte omnipotentis Dei et auctoritate apostolorum principum Petri et Pauli precipimus et omninocontradicimus, ut missam non cantet, nec euangelium legat & nec epistolam ad missam, neque in presbiteri© cum his ad diuina offitia, qui prefatae constitucioni obedientes fuerint, maneat, neque partem ab ecclesia suscipiat.
§. 2. Precipientes etiam statuimus, ut hi predictorum ordinum, qui eisdem predecessoribus nostris obedientes castitatem seruauerint, iuxta ecclesias, (sicutoportet religiosos clericos) simul manducent et dormiant, et quicquid eis ab ecclesia competit, hoc communiter habeant. Deinde, ut decimae et primitiae seu oblationes uiuorum et mortuorum ecclesiis Dei fideliter reddantur a laicis, et ut in dispositione episcoporum sint, quas qui retinuerint, a sanctae ecclesiae communione separentur.
Dictum
Verum principia harum auctoritatum contraire uideniur leronimo°, Augustino et ceteris, qui Christi sacramenta neque in bono, neque in malo homine fugienda demonstranti, sicut subsequens causa simoniacorum plenius ostendit Q. Sed Urbanus II. in epist. destinata preposito S. Vincentii hanc contrarietatem determinat dicens:
§. 1. Ad hoc uero, quod subiungitur in eadem epistola, id est, utrum sit utendum ordinationibus et reliquis sacramentis a criminosis exhibitis, ut ab adulteris uel sanctimonialium uiolatoribus uel huiusmodi? ad hoc, inquam, respondemus: ;Si scismate uel heresi ab ecclesia non separantur, eorumdem ordinationes et reliqua sacramenta sancta et ueneranda non negamus, sequentes B. Augustinum, qui super Iohannem de huiusmodi tam copiose quam ueraciter disserit. Ait enim:,,Baptizat seruus bonus, siue seruus malus: nesciat se ille, qui baptizatur, baptizari, nisi ab eo, qui dedit sibi baptizandi potestatem. Et paulo post: „Non horreat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem.“
§. 2. Attamen decessores nostri Nicolaus et Gregorius a missis sacerdotum, quos tales reuera esse constiterit, fideles abstinere decreue-runt, et ut peccandi licentiam ceteris auferrent, et huiusmodi ad dignae penitentiae lamenta reuocarent. Scribit enimpredecessor noster Gregorius Radulfo et Bertolfo ducibus y inter cetera: „Offitium simoniacorum et in fornicatione iacentium scienter nullo modo recipiatis, et quantum potestis tales a sanctis ministeriis, ut oportuerit, prohibeatis ,“ etc.
§. 4. Porro ad hec, que tibi silogistice in eadem epistola obiciuntur, et si corpus et sanguis Christi non sunt, et alia, que prediximus, suae uirtutis effectum non habent, quid agentibus obsunt? quod si habent, cur spernuntur, si ab indignis presumuntur? Ad hec, inquam, respondemus ita: proprias quidem habent uirtutisdignitates, ut prefatus Augustinus ait super Iohannem contra Donatistas; sed agentibus uel suscipientibus eadem sacramenta contra prefatorum Pontificum instituta, (nisi forte sola morte interueniente, utpote ne sine baptismate uel communione quilibet humanis rebus excedat), eis, inquam, in tantum obsunt, ut ueri ydololatrae sint, cum talibus et ordinationum, et sacramentorum confectio, et aliter quam premissum est scienter susceptio uehementer a sanctis canonibus prohibeantur. Ait enim Samuel propheta: „ Quoniam peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus ydololatriae nolle adquiescere.“ Hec de malis catholicis, qui intra ecclesiam sunt.
§. 4. Ceterum scismaticorum et hereticorum sacramenta, quoniam extra ecclesiam sunt, iuxta sanctorum Patrum traditiones, scilicet Pelagii, Gregorii, Cipriani, Augustini, Ieronimi, formam quidem sacramentorum, non autem uirtutis effectum habere profitemur, nisi cum ipsi uel eorum sacramentis initiati per manus inposi-tionem ad catholicam redierint unitatem. Sciendum uero est, quod canones apostolorum (quorum auctoritate orientalis et ex parte utitur Romana ecclesia), et insignis martir Ciprianus, et LXXX. episcopi cum eodem baptisma hereticorum lauacrum diaboli appellant. Stephanus uero et Cornelius martires et Pontifices Romani, et uenerabilis Augustinus in libro de baptismate, eundem Ciprianum et prefatos episcopos ob hanc causam uehementer redarguunt, affirmantes baptisma siue ab heretico siue a scismatico ecclesiastico more celebratum ratum esse; et merito, quia alia in baptismo, et alia in reliquis sacramentis consideratio est, quippe cum et ordine prior, et necessarior sit. Subito enim morituro prius baptismate, quam dominici corporis communione uel aliis sacramentis consulitur, et dum forte catholicus non inuenitur, satius est ab heretico baptismi sacramentum sumere, quam in eternum perire. Et hanc sententiam prescriptorum Pontificum Cornelii et Stephani et Augustini, secuti sunt Siricius, Innocentius, Leo, Anastasius et M. Gregorius et omnis catholica ecclesia.
Caput 10
Beneficio et offitio careant, qui post diaconatum uxoribus uacant.
Item Urbanus II. in Sinodo apud Melfiam, [cap. 12.] "Eos, qui post diaconatum uxoribus uacare uoluerint, ab omni sacro ordine remouemus, offitio atque beneficio ecclesiae carere decreuimus. Quod si ab episcopo commoniti non se correxerint, principibus indulgemus licentiam, ut eorum feminas mancipent seruituti. Si uero episcopi consenserint eorum prauitatibus, ipsi officii interdictione mulctentur".
Caput 11
Excludendi sunt a suorum graduum dignitate subdiaconi et deinceps, si continentes esse noluerint.
Item Dominico Grandensi Patriarchae. "Erubescant impii, et aperte intelligant iudicio Spiritus sancti eos, qui in tribus sacris gradibus, presbiteratus, diaconatu, subdiaconatus positi, mulierculas non abiecerint et caste non uixerint, excludendosab eorundum# graduum dignitate. De manifestis quidemloquimur: secretorum autem cognitor et iudex est Deus".
Caput 13
In tribus gradibus constituti etiam ab uxoribus abstineant.
Item in Cartag in en si Concilio [V., c. 3.] "Placuit episcopos, presbiteros, diaconos subdiaco-nos secundum priora instituta etiam abstinere ab uxoribus: quod nisi fecerint, ab ecclesiastico remo-ueantur offitio, ceteros uero clericos ad hoc non cogi, sed uniuscuiusque ecclesiae consuetudinem obseruari debere".
Caput 14
In minoribus ordinibus constituti uxores ducant, nisi uoto et religioso habitu 'prohibeantur.
Item Leo [IX.] contra epistolam Hicetae Abbatis. "Seriatim et aperte prosequamur, quod sancta Romana ecclesia in gradibus clericorum ait. Clericos hostiarios, lectores, exorcistas, acolitos, si extra uotum et habitum monachi inueniantur et continentiam profiteri noluerint, uxorem ducere uirginem cum benedictione sacerdotali permittit, non autem uiduam aut repudiatam, quia propter hoc deinceps nec ad subdiaconatum prouehi poterunt, nec laicus nisi s uirginem sortitus uxorem aut bigamus ad clericatum, uel si quis ex prefatis ordinibus desiderat, ad subdiaconatum ascendere non potest» sine consensu uxoris suae, ut fiat de carnali deinceps spirituale coniugium, nemine eos cogente. Neque permittitur postea uxor iungi eidem marito suo carnaliter, nec cuiquam nubere in uita aut post mortem illius".
Caput 16
Non habitent cum clericis mulieres, nisi que naturali federe omnem suspicionem excludunt.
Item Niceni Concilii, [c. 3.] "Interdixit per omnia sancta sinodus, non episcopo, non presbitero, non diacono, non subdiacononon alicui omnino, qui in clero est, licere subintroduc-tam mulierem habere, nisi forte aut matrem, aut sororem, aut amitam, aut etiam eas idoneas personas, que fugiant suspiciones".
Caput 17
Caput 18
Presbiter uxorem suam quasi sororem diligat et quasi hostem fugiat.
Item Gregorius in Dialog. lib. IV. [cap. 2.] Presbiter quidam commissam sibi regebat ecclesiam cum magno timore Domini, qui ex tempore accepti ordinispresbiterum suam ut sororem diligens, sed quasi hostem cauens, ad se propius non sinebat accedere, eamque sibi appropinquare nulla occasione permittens, ab ea sibi communionem funditus familiaritatis abscidit.