Distinctio 36
DISTINCTIO 36
Dictum
Caput 1
Illitterati et corpore uitiati non promoueantur ad clerum.
Caput 2
Ad summum sacerdotium non aspiret, qui diuinis stipendiis non est eruditus.
Item Zosimus Papa [epist. ad Hesychium Episcopum Salonitanum]. Qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non est inbutus, et temporum approbatione diuinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum ecclesiae sacerdotium aspirare presumat; et non solum in eo ambitio inefficax habeatur, uerum etiam ordinatores eius careant eo ordine, quem contra precepta Patrum crediderant presumendum.
Dictum
Ecce, quod sacrarum litterarum oportet episcopum habere peritiam: unde in ueteri testamento inter cetera ornamenta pontifex rationale ferebat in pectore, in quo scribebatur manifestatio et ueritas, quia in pectore pontificis manifesta debet esse cognitio ueritatis.
§. 1. Hinc etiam uectes, quibus archa portabatur, iugiter annulis erant inserti, ut, cum archa esset portanda, nulla fieret mora de intromittendis uectibus, quia predicatores, per quos ecclesia circumfertur, sacris litteris semper debent insistere, ne tunc querant discere, cum ex offitio alios docere debeant.
§. 2. Hinc etiam Dauid prius ex gratia Spiritus sancti donum scientiae percepit, et postea regni administrationem assecutus est.
§. 3. Salomon quoque non diuitias, non longa tempora huius uitae, sed sapientiam a Deo petiit et inpetrauit.
§. 4. Hinc etiam Dominus prius ponit uerba sua in ore prophetae, et postea constituit eum super gentes et regna, dicens ad Ieremiam; "Ecce, dedi uerba mea in ore tuo. Ecce, constituite hodie super gentes et super regna" etc.
5. Hinc etiam Malachias ait: "Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt" de ore eius, quia angelus Domini exercituum est.
§. 6. Hinc idem saluator noster prius in medio doctorum sedit, audiens illos et interrogans, et postea predicare cepit, quia prius quisque debet discere, et postea predicandi offitium usurpare.
§. 7. Hinc ets Salomon prius ait: "tempus tacendi" et postea: "loquendi" quia ueritas prius tacendo discitur, et postea loquendo predicatur.
§. 9. Hinc etiam prius apostolos docuit, deinde eos ad predicandum misit, dicens; ,, Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Sic etiam post resurrectionem prius illis sensum aperuit et scripturas explanauit, et postea dixit eis: „ Euntes in mundum uni-uersum, etc. Unde cum de quinque panibus quinque milia hominum uellet reficere, prius panes accipiens fregit, et postea discipulis dedit, et per eos demum turbis apposuit, quia sacramenta legis et prophetarum prius disserendo exposuit, et postea eorum scientiam discipulis dedit, et tandem per eos illam fidelibus dispensauit.
§. 10. Et hinc Petrus cum rectoribus ecclesiae scriberet ait: "Parati reddere rationem omni poscenti uos satisfactionem de ea fide et spe, que in uobis est".
§. 11. Hinc etiam Paulus scribens ad Timotheum ait: "Attende lectioni ei exhortationi et doctrinae".
§. 12. Ex quibus omnibus liquido colligitur, quod non sufficit prelatis bona conuersatio et morum honestas, nisi addatur scientia doctrinae.
§. 13. Unde sacerdotes ingressuri tabernaculum prius lauabantur in labro eneOy quod fecerat Moyses ex speculis mulierum.
Caput 3
Sacerdotis est legis scientiam habere, non bellis, sed orationibus operam dare
Si quis uult pontifex non tam uocabulo esse cpiam merito, imitetur Moysen, imitetur Aaron. Quid enim dicitur de eis? quia non discedunt de tabernaculo Domini. Erat ergo Moyses indesinenter in tabernaculo Domini. Quodautem ei opus erat? ut aut a Deo aliquid disceret aut ipse populum doceret. Hec duo sunt pontificis opera, ut aDeo discat legendo diuinas scripturas et sepius meditando, aut populum doceat. Sed illa doceat, que ipse a Deodidicerit, non ex proprio corde uel ex humano sensu, sed que Spiritus sanctus docet.
§. 1. Est et aliud opus, quod facit Moyses: ad bella non uadit, non pugnat contra inimicos. Sed quid facit? orat, et donec orat, uincit populus eius; si relaxauerit et dimiserit manus, populus eius uincitur et fugatur. Oret ergo sacerdos ecclesiae indesinenter, ut uincat populus, qui sub ipso est, hostes in-uisibiles Amalechitas, qui sunt demones inpugnantes eos, qui uolunt pie uiuere in Christo.