Text List

Distinctio 37

DISTINCTIO 37

Dictum

Sed queritur, an secularibus litteris oporteat eos esse eruditos f De his ita scribitur in Concilio Cartagin. IV. [cap. 16.]:

Caput 1

Libros gentilium non legat episcopus.

"Episcopus libros gentilium non legat, hereticorum autem pro necessitate aut tempore."

Caput 2

Reprehenduntur sacerdotes, qui omissis euangeliis legunt comedias.

Item Ieronimus ad Damasum de prodigo filio, [epist. CXLVI.] "Sacerdotes Dei omissis euangeliis et prophetiis uidemus comedias legere, amatoria bucolicorum uersuum uerba cantare, tenere Virgilium, et id, quod in pueris est causa necessitatis crimen in se facere uoluptatis."

Caput 3

In uanitate et obscuritate sensus ambulant, qui secularibus disciplinis occupantur.

Idem [ad cap. 4. epist. ad Ephesios, lib. II. comment.) "Nonne uobis uidetur in uanitate sensus et obscuritate mentis ingredi, qui diebus ac noctibus in dialectica arte torquetur? qui phisicus perscrutator oculos trans celum leuat, et ultra profundum terrarum et abissi in quoddam inane demergitur? qui iambum feruet? qui tantam metrorum siluam in suo studiosus corde distinguit et congerit? et (ut ad alteram partem transeam) qui diuitias per fas et nefas querit? qui adulatur regibus, hereditates captat alienas, et congregat opes, quas in momento cui sit relicturus ignorat?"

Caput 4

Qui scripturas sacras male intelligant, uel seculari sapientia abutuntur, uino inebriantur et sicera.

Idem in Ysaia. "Vino inebriantur, qui scripturas sanctas male intelligant atque peruertunt; sicera, qui abutuntur seculari sapientia et dialecticorum tendiculis, que non tam uincula sunt appellanda quam fantasmata, id est umbrae quedam et imagines, que cito pereunt et soluuntur."

Idem: §. 1. "Secundum tropologiam pseudoprophetas eos debemus accipere, qui aliter scripturarum uerba accipiunt, quam Spiritus sanctus sonat, et diuinos eos, qui coniectura mentis suae incerta futurorum quasi uera pronuntiant absque diuinorum auctoritate uerborum."

Idem: §.2. "Quicumque scripturas non ita intelligit, ut rei ueritas habet, uuam acerbam comedit."

Caput 5

Reprehenduntur episcopi, qui filios suos secularibus erudiant litteris.

Idem [lib. III. ad cap. 6.] in epist. ad Ephes. "Legant episcopi atque presbiteri, qui filios suos secularibus litteris erudiunt, et faciunt comedias legere et mimorum turpia scripta cantare, de ecclesiasticis sumptibus forsitan eruditos. Et quod in corbonam pro peccato uirgo uel uidua, uel substantiam suam totam effundens quilibet pauper obtulerat, hoc calendarum strenam, et Saturnalium sportulam, et mineruale munus grammaticus et orator, aut in sumptus domesticos aut in templi stipes, aut sordidum conuertit in lucrum. Heli sacerdos ipse fuit sanctus; sed quia filios suos non erudiuit in omni disciplina et correctione, supinus cecidit et mortuus est."

Caput 6

Item ex responsione Adriani Papae ad Carolum, cap. 49. "Omnem uim uenenorum suorum in dialectica disputatione constituunt heretici, que philosophorum sententia definitur non astruendi uim habere, sed studium destruendi. Sed non in dialectica complacuit Deo saluum facere populum suum. Regnum enim Dei in simplicitate fidei est, non in contentione sermonis."

Caput 7

B. Ieronimus ab angelo uerberatur, quia Ciceronis libros legebat.

Item Rabanus depressuris ecclesiasticis. "Legimus de B. Ieronimo, quod, cum librum legeret Ciceronis, ab angelo correptus est, eo quod uir Christianus paganorum figmentis intenderet"

Dictum

Hinc etiam filius prodigus ille in euangelio reprehenditur, qui de siliquis, quas porci manducabant, uentrem suum replere cupiebat.

§. i. Hinc etiam Origenes cinifes et ranas, quibus Egiptii percussi sunt, uanam dialecticorum garrulitatem et sophistica argumenta intelligit. Ex quibus omnibus colligitur, quod non est ab ecclesiasticis secularium litterarum querenda peritia.

§. 2. Sed econtra legitur, quod Moyses et Daniel omni scientia Egiptiorum et Caldeorum eruditi fuerint. Legitur etiam, quod precepit Dominus filiis Israel, ut spoliarent Egiptios auro et argento, moraliter instruens, ut siue aurum sapientiae, siue argentum eloquentiae apud poetas inueni-remus, in usum salutiferae eruditionis uertamus.

§.3. In Leuitico etiam primitias mellis, id est dulcedinem eloquentiae humanae Domino iubemur offerre.

§. 4. Magi quoque tria munera Domino obtulerunt, in quibus nonnulli tres partes philosophiae uolunt intelligi.

§. 5. Denique, w in expositione Psalterii Cassiodorus testatur, omnis splendor rethoricae eloquentiae, omnes modi poeticae locutionis, quelibet uarietas decorae pronuntiationis a diuinis scripturis sumpsit exordium.

§. 6. Hinc etiam epistol. Colosensium: „ Omnis ratio supernae scientiae uel terrenae creaturae in eo est, 91« es capw earum et auctor, w, hunc nouit, nichil ultra querat, quia hic est perfecta uirtus et sapientia; quicquid alibi queritur, hic perfecte in-uenitur. In Daniele et Salomone ostendit infidelibus esse se auctorem totius sapientiae. Quod infideles non putant, non legunt in euangeliis et prophetis astrologiam, es a&a huiusmodi, que despecta stm, quia nichil ualent ad salutem, sed mittunt in errorem, e, dim fas student, curam animae non habent. Qui uero Christum nouit, thesaurum sapientiae et scientiae inuenit, quia id nouit, wod utile est.

Hinc etiam Beda ait in [lib. II.J Regum, [c. 9. in Samuelis allegoricis expositionibus]:

Caput 8

iVon prohibeantur cleriei seculares litteras legere.

"Turbat acumen legentium et deficere cogit, qui eos a legendis secularibus libris omnibus modis existimatprohibendos, in quibus si qua inuenta sunt utilia, quasi sua sumere licet. Alioquin Moyses et Daniel sapientia et litteris Egiptiorum Caldeorumque non paterentur erudiri, quorum tamen supersticiones simul et delicias, horrebant. Nec ipse magister gentium aliquot uersus poetarum suis uel scripturis indidisset, uel dictis."

Dictum

Cur ergo legi prohibentur, que tam rationabiliter legenda probantur ? Sed seculares litteras quidam legunt ad uoluptatem, poetarum figmentis et uerborum ornatu delectati; quidam uero ad eruditionem eas addiscunt, ut errores gentilium legendo detestentur, et utilia, que in eis inuenerint, ad usum sacrae eruditionis deuote inuertantas. Tales laudabiliter seculares litteras addiscunt. Unde B. Gregorius quen-dam episcopum non reprehendit, quia eas didicerat, sed quia contra episcopale offitium pro lectione euangelica grammaticam populo exponebat.

Hinc etiam Ambrosius scribit super Lucam, [in explanatione prooemii]:

Caput 9

Seculares litterae legendae sunt, ut non ignorentur.

"Legimus aliqua, ne legantur; legimus, ne ignoremus ; legimus, non ut teneamus, sed ut repudiemus."

Caput 10

Gramatica legenda est, ut per eam sacrae . scripturae intelligantur

Item Ieronimus super epistolam ad Titum. "Si quis gramaticam artem nouit uel dialecticam, ut recte loquendi rationem habeat, et inter falsa et uera diiu-dicet, non inprobamus."

§. 1. "Geometria autem et aritmetica et musica habent in sua scientia ueritatem, sed non est scientia illa pietatis . Scientia autem pietatis est legere scripturas et" intelligere prophetas, euangeliocredere, apostolos non ignorare."

§. 2. Gramaticorum autem doctrina potest s proficere ad uitam, dum fuerit in meliores usus assumpta.

Caput 11

Exemplo Danielis probatur, non esse peccatum secularibus litteris erudiri.

Item . "Qui de mensa et uino regis nolunt comedere, ne polluantur, utique si sapientiam atque doctrinam Babiloniorum scirent esse peccatum, numquam adquiesce-rent discere quod non licebat. Discunt autem, non ut sequantur, sed ut iudicent atque conuincant, quomodo si quispiam aduersus mathematicos uelit scribere inperitus matheseos, risui pateat, et aduersus philosophos disputans, si ignorat dogmata philosophorum. Discunt ergo ea mente doctrinam Caldaicam, qua et Moyses omnem sapientiam Egiptiorum didicerat,"

Idem: §. i. "Si quando cogimur litterarum secularium recordari, et aliqua ex his discere, que olim omisimus, non est nostrae uoluntatis, sed, ut ita dicam, grauissimae necessitatis, ut probemus ea, que a sanctis prophetis ante secula multa predicta sunt, tam Grecorum, quam Latinorum et aliarum gentium litteris contineri."

Caput 12

Magistros et doctores episcopi congruis locis constituant.

Item ex Sinodo Eugenii Papae [II. c. 34.] "De quibusdam locis ad nos refertur, neque magistros, neque curam inueniri pro studio litterarum. Idcirco ab uniuersis episcopis subiectis plebibus,et aliis locis, in quibus necessitas occurrerit, omnino cura et diligentia habeatur, ut magistri et doctores constituantur, qui studia litterarum liberaliumque artium dogmata assidue doceant, quia in his maxime diuina manifestantur atque declarantur mandata."

Caput 13

Auctoritatibus gentilium eorum uanitas retunditur atque conuincitur.

Item Augustinus contra Manicheos, [lib. XIII. cap. 15.] "Si quid ueri de Deo Sibilla, uel Orpheus, aliiue gentium uates aut philosophi predixisse perhibentur, ualet quidem aliquid ad paganorum uanitatem reuincendam, non tamen ad istorum auctoritatem complectendam. Quantumenim de Christi distat aduentu inter predicationem angelorum, et confessionem demonum, tantum inter auctoritatem prophetarum, et curiositatem sacrilegorum."

Caput 14

Ad intelligentiam sacrarum scripturarum secularium peritia est necessaria.

Item Clemens [Papa I. epist. V. ad suos discipulos]. "Relatum nobis est, quod quidam in uestris partibus commorantes sanis doctrinis aduersantur, et prout eis uidetur non secundum traditionem patrum, sed iuxta suum sensum docere uidentur. Multas enim quidam, ut audiuimus, uestrarum partium ingeniosi homines ex his, que legunt, uerisimilitudines capiunt. Et ideo diligenter obseruandum est, ut lex Dei cum legitur, non secundum propriam ingenii intelligentiam legatur uel doceatur. Sunt enim multa uerba in diuinis scripturis, que possunt trahi ad eum sensum, quem sibi unusquisque sponte presumit; sednon oportet. Non enim sensum, extrinsecus alienum et extraneum debetis querere utquoquomodo ipsum ex s scripturarum auctoritate confirmetis, sed ex ipsis scripturis sensum capere ueritatis. Et ideo oportet ab eo scientiam discere scripturarum, qui eam a maioribus secundum ueritatem sibi traditam seruat, ut et ipse possit eam, quam recte suscepit, competenter asserere. Cum enim ex diuinis scripturis integram quis et firmam regulam ueritatis susceperit, absurdum non erit, si aliquid etiam ex eruditione communi ac liberalibus studiis, que forte in pueritia attigit, ad assertionem ueri dogmatis conferat, ita tamen, ut, ubi uera didicerit , falsa et simulata declinet."

Caput 15

Quare prohibetur Christianus poetica figmenta legere.

Item Ysidorus in lib. [III.] Sententiarum, [de summo i bono, cap. 13.] "Ideo prohibetur Christianus legere figmenta poetarum, quia per oblectamenta fabularum nimium mentem excitant ad incentiua libidinum. Non enim solum thura offerendo demonibus immolant, sed etiam eorum dicta libentius capiendo."

Dictum

Ut itaque ex premissis auctoritati-bus apparet, inperitia sacerdotibus semper debet esse aduersa, quoniam, cum per ignorantiam cecati aliis ducatum pre-stare ceperint, ambo in foueam cadunt; unde dicitur in Psalmo °; „ Obscurentur oculi eorum, ne uideant, et dorsum eorum semper incurua. Cum enim obscurantur illi, qui preeunt, ad ferenda onera peccatorum facile sequentes inclinantur. Elaborandum est itaque sacerdotibus, ut ignorantiam a se quasi quandam pestem abiciant. Licet enim seruus nesciens uoluntatem domini sui, et non faciens, dicatur uapulare paucis, non tamen hoc de omnibus generaliter intelligitur. Ut enim ait Apostolus. „ Qui ignorat, ignorabitur. Quod de eo intelligendum est, ,,qui noluit intelligere, ut bene ageret

Unde Augustinus ait in libro Quest. [ueteris ac noui testamenti, quaest. 67.]

Caput 16

"Non omnis ignorans est immunis a pena. Ille enim ignorans potest excusari a pena, qui quod disceret non inuenit. Illis autem hoc ignosci non poterit, qui, habentes a quo discerent, operam non dederunt."

PrevBack to TopNext