Distinctio 38
DISTINCTIO 38
Caput 1
Sacerdotibus maxime ignorantia est uitanda.
Ignorantia mater cunctorum errorum maxime in sacerdotibus Dei uitanda est, qui docendi offitium in populo Dei susceperunt. Sacerdotes enim legere sanctas scripturas admonentur, Paulo apostolo dicente ad Timotheum : „ Adtende lectioni, exhortationi, doctrinae ," et: „ semper permane in his." Sciant ergo sacerdotes scripturas sacras et canones, et e omne opus eorum in pre-dicatione et doctrina consistat, atque edificent cunctos tam fidei scientia quam operum disciplina.
Caput 2
Offitialem libellum ab episcopo accipiant presbiteri, cum ordinantur.
Item ex eodem [Toletano IV. c. 25.] Quando presbiteri in parrochiis ordinantur, libellum offitialem a sacerdote suo accipiant, ut ad ecclesias sibi deputatas instructi succedant, ne per ignorantiam etiam in ipsis diuinis sacramentis offendant. Cum uero ad letanias uel ad concilium uenerint, rationem episcopo suo reddant, qualiter susceptum offitium celebrent, uel baptizent.
Caput 5
Que sacerdotibus necessaria s?m£ ad discendum.
Item ex dictis S. Augustini. Que ipsis sacerdotibus necessaria sunt ad discendum, id est sacramentorum liber, lectionarius, antiphonarius, baptisterium, computus, canones penitentiales, psalterium, omeliae per circulum anni dominicis diebus et singulis festiuitatibus aptae. Ex quibus omnibus si unum defuerit, sacerdotis nomen uix in eo constabit, quia ualde periculosae sunt euangelicae minae, quibus dicitur: „Si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foueam cadunt."
Caput 6
Que oportet scire eum, qui episcopus est ordinandus.
Item ex VII. Sinodo, [cap. 2.] Omnes psallentes repromittimus Deo: „In iustifica-tionibus tuis meditabor, non obliuiscar sermones tuos." Quod omnes quidem Christianos obseruare saluberrimum est, sed precipue hos, qui ecclesiasticam consecuti suntdignitatem. Unde diffinimus omnem, qui ad episcopatus prouehendus est gradum, modis omnibus psalterium nosse, ut ex hoc etiam omnis clerus, qui sub eo fuerit, ita moneatur et inbuatur. Inquiratur autem diligenter a metropolitano, si in promtu habeat legere scrutabiliter et non transitorie tam sacros canones et sanctum euangelium, quam diuini Apostoli librum et omnem diuinam scripturam atque secundum mandata conuersari, et docere populum sibi commissum. Substantia enim summi sacerdotii nostri sunt eloquia diuinitus tradita, id est uera diuinarum scripturarum disciplina, quemadmodum magnus perhibet Dionisius. Quod si disceptauerit, et ita libenter facere et docere minime spoponderit, nullatenus consecretur. Ait enim prophetice Deus: „Tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris michi."
Caput 11
Non qui aliquid nescit, sed qui putat se scire quod nescit, errare probatur.
Item Augustinus [in Enchiridio ad Laurentium, cap. 17.] Quamuis errare quanta possumus cura cauendum sit, non solum in maioribus, uerum etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari, nonest tamen consequens, ut continuo erret quisquis aliquidnescit, sed si quis se existimet scire quod nescit. Prouero quippe approbat falsum, quod erroris est proprium.Verumtamen in qua re quisque erret, interest plurimum.Nam in una eademque re et nescienti sciens, et erranti nonerrans recta ratione preponitur. In diuersis autem rebus,id est cum iste scit alia, ille alia, et iste utiliora, ille minusutilia uel etiam noxia: quis non in eis, que ille scit, ei pre-ferat nescientem? Sunt efcim quedam, que nescire meliusest quam scire.
Dictum
Caput 12
Non contempnant scolastici ecclesiasticam simplicitatem.
Sedulo monendi sunt scolastici, ut humilitate induti Christiana, discant non contempnere quos cognouerint morum uitia quam uerborum amplius deuitare, sed cordi casto linguam exercitatam nec, conferre audeant,quam etiam preferre consueuerant. His enim maximeutile est nosse, ita esse preponendas uerbis sententias, ut preponitur animus corpori. Ex quo fit, ut ita malle debeant ueriores quam dissertiores audire sermones, sicutmalle debent prudentiores quam formosiores habere amicos. Nouerint etiam, non esse uocem ad aures Dei, nisi animi affectum. Ita enim non irridebunt, si aliquos antistites etministros ecclesiae forte animaduerterint uel cum barbarismis et soloecismis Deum inuocare, uel eadem uerba, que pronunciant, non intelligere, perturbateque distinguere, nonquia ista minime corrigenda sunt, ut populus ad id, quod plane intelligit, dicat Amen; sed quia pie toleranda sunt ab eis, qui didicerint ut sono in foro, sic uoto in ecclesia benedici. Itaque forensis illa nonnumquam forte bona dictionum quam tamen benedictio dici potest.
Caput 16
Episcopus propter obprobrium senectutis a paruulis et a minimis discere non erubescat.
Item Clemens Papa [epist. III.] Nullus episcopus propter obprobrium senectutis uel nobilitatem generis a paruulis uel minimis eruditis, siquid forte est utilitatis aut salutis, inquirere negligat. Qui enim rebelliter uiuit, et discere atque bona agere recusat,magis diaboli quam Christi membrum esse ostenditur, et potius infidelis quam fidelis monstratur.